B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


M e d e a

Tragoediae fragmenta

Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________


      Quint. Inst. 8, 5, 6
Nam, cum sit rectum 'nocere facile est, prodesse difficile', vehemtius apud Ovidium Medea dicit:


      Servare potui: perdere an possim, rogas?

      Seneca, Suas. 3, 5-7
[5] Solebat autem ex Virgilio (Arellius) Fuscus multa trahere, ut Maecenati imputaret. totiens enim, pro beneficio narrabat, in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicuti in hac ipsa suasoria dixit: 'cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus, quod tanto numine impleat?' aiebat se imitatum esse Vergilianum 'plena deo'.
[6] Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi visus esset Nicetes. Gallio ait: 'plena deo'. quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus, quos scholastici caldos vocant, statim dicebat: 'plena deo'. ipse Messala numquam aliter illum ab novi hominis auditione venientem interrogavit, quam ut diceret: 'numquid plena deo?' itaque hoc ipsi iam tam familiare erat, ut invito quoque excideret.
[7] Apud Caesarem (Augustum) cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit (Iunius Gallio): 'et ille erat plena deo.' quaerenti deinde, quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam postea non potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis. Hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisse illum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subrupiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo, ut vellet agnosci; esse autem in tragoedia eius (Ovidi):


      feror huc illuc, vae, plena deo.