B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


P h a e n o m e n a

Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________


           Probus ad Verg. Georg. 1, 138
Pleiades ... quarum mentionem facit Ovidius in Phaenomenis dicens de Perseo:

      Pliades ante genus septem radiare feruntur,
      sex tamen apparent, sub opaca septima nube est.

      Lactant. Div. Inst. 2, 5, 24
Quanto igitur Naso prudentius quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa, ut horrorem tenebrarum depellerent, instituta. is [Naso] eum librum, quo Phainomena [Aratri] breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit:

      Tot numero talique deus simulacra figura
      imposuit caelo perque atras sparsa tenebras
      clara pruinosae iussit dare lumina nocti.

      Schol. Bern. ad Verg. Ecl. 3, 105
      Dic, quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -
      tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Item caeli spatium Ovidius Naso [putei] orificium ait, quia tantum caelum patere videtur, quantum orificium patet.