B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


P r i a p e u m

Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________


           Corpus priap. 3
Obscure poteram tibi dicere: «da mihi, quod tu
      des licet assidue, nil tamen inde perit.
da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
      cum tenet obsessas invida barba genas,
5
quodque Iovi dederat qui raptus ab alite sacra
      miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte marito,
      dum timet alterius vulnus inepta loci.»
simplicius multo est «da pedicare» Latine
10
      dicere. quid faciam? crassa Minerva mea est.

      Seneca, Contr. 1, 2, 22
... audiebat illum Scaurus, non tantum disertissimus homo,
sed vetustissimus, qui nullius umquam impunitam stultitiam
transire passus est. statim Ovidianum illud,

      dum timet alterius vulnus inepta loci.