B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


P a n e g y r i c u s   M e s s a l l a e

Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________


Te, Messalla, canam, quamquam me cognita virtus
terret, ut infirmae valeant subsistere vires.
incipiam tamen. at meritas si carmina laudes
deficiant, humilis tantis sim conditor actis,
5
nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint.
est nobis voluisse satis, nec munera parva
respueris. etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
10
Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit vestigia tectis,
parvaque caelestis placavit mica, nec illis
15
semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
hic quoque sit gratus parvus labor, ut tibi possim
inde alios aliosque memor componere versus.

Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aëre tellus,
20
qualis et in curvum pontus confluxerit orbem,
et vagus e terris qua surgere nititur, aër,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo:
at, quodcumque meae poterunt audere Camenae,
25
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
sive minus – certeque canent minus: omne vovemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.

Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama,
30
nec quaeris, quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis vincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna volumina versu,
35
convenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent vincto pede quique soluto.
quis potior, certamen erit: sim victor in illis,
ut nostrum tantis inscribant nomen in actis.

Nam quis te maiora gerit castrisve forove?
40
nec tamen hic aut hic tibi laus maiorve minorve,
iusta pari premitur veluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
instabilis natat alterno depressior orbe.
45
nam seu diversi fremat inconstantia volgi,
non alius sedare queat; seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere verbis.
non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora vel parvae magnum decus urbis Ulixem,
50
vixerit ille senex quamvis, dum terna per orbem
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax erraverit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis.
nam Ciconumque manus adversis reppulit armis,
55
nec valuit lotos coeptos avertere cursus,
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
victa Maroneo foedatus lumina Baccho,
vexit et Aeolios placidum per Nerea ventos,
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
60
nobilis Artacie gelida quos inrigat unda,
solum nec doctae verterunt pocula Circes,
quamvis illa foret Solis genus, apta vel herbis
aptaque vel cantu veteres mutare figuras;
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
65
quis numquam candente dies apparuit ortu,
seu supra terras Phoebus seu curreret infra.
vidit, ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles levibus discurreret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi.
70
illum inter geminae nantem confinia mortis
nec Scyllae saevo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec violenta suo consumpsit more Charybdis,
vel si sublimis fluctu consurgeret imo,
75
vel si interrupto nudaret gurgite pontum.
non violata vagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arva Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
80
fabula sive novum dedit his erroribus orbem,
sit labor illius, tua dum facundia, maior.

Nam te non alius belli tenet aptius artes,
qua deceat tutam castris praeducere fossam,
qualiter adversos hosti defigere cervos,
85
quemve locum ducto melius sit claudere vallo,
fontibus ut dulces erumpat terra liquores,
ut facilisque tuis aditus sit et arduos hosti,
laudis et assiduo vigeat certamine miles,
quis tardamve sudem melius celeremve sagittam
90
iecerit aut lento perfregerit obvia pilo,
aut quis equum celeremve arto compescere freno
possit et effusas tardo permittere habenas,
inque vicem modo derecto contendere passu,
seu libeat, curvo brevius convertere gyro,
95
quis parma, seu dextra velit seu laeva, tueri,
sive hac sive illac veniat gravis impetus hastae
amplior, aut signata cita loca tangere funda.
iam simul audacis veniant certamina Martis
adversisque parent acies concurrere signis,
100
tum tibi non desit faciem componere pugnae,
seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
seu libeat duplici seiunctim cernere Marte,
dexter uti laevum teneat dextrumque sinister
105
miles sitque duplex geminis victoria castris.

At non per dubias errant mea carmina laudes:
nam bellis experta cano. testis mihi victae
fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
Pannonius gelidas passim disiectus in Alpes,
110
testis Arupinis et pauper natus in arvis,
quem siquis videat, vetus ut non fregerit aetas,
terna minus Pyliae miretur saecula famae.
112a
[namque senex longae peragit dum saecula famae]
centum fecundos Titan renovaverit annos,
ipse tamen velox celerem super edere corpus
115
gaudet equum validisque sedet moderator habenis.
te duce, non alias, conversus terga domator
libera Romanae subiecit colla catenae.

Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
instant, compertum est veracibus ut mihi signis,
120
quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
nam modo fulgentem Tyrio subtegmine vestem
indueras oriente die duce fertilis anni,
splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
et fera discordes tenuerunt flamina venti
125
curva nec assuetos egerunt flumina cursus,
quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
nulla nec aërias volucris perlabitur auras
nec quadrupes densas depascitur aspera silvas:
quin largita tuis sunt multa silentia votis.
130
Iuppiter ipse levi vectus per inania curru
adfuit et caelo vicinum liquit Olympum
intentaque tuis precibus se praebuit aure
cunctaque veraci capite adnuit: additus aris
laetior eluxit structos super ignis acervos.

135
Quin hortante deo magnis insistere rebus
incipe: non idem tibi sint aliisque triumphi.
non te vicino remorabitur obvia Marte
Gallia nec latis audax Hispania terris
nec fera Theraeo tellus obsessa colono,
140
nec qua vel Nilus vel regia lympha Choaspes
profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes
aret Arecteis haud una per ostia campis,
nec qua regna vago Tomyris finivit Araxe,
impia nec saevis celebrans convivia mensis
145
ultima vicinus Phoebo tenet arva Padaeus,
quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
nulla tibi adversis regio sese offeret armis.
te manet invictus Romano Marte Britannus
150
teque interiecto mundi pars altera sole.

Nam circumfuso consistit in aëre tellus
et quinque in partes toto disponitur orbe.
atque duae gelido vastantur frigore semper:
illic et densa tellus absconditur umbra,
155
et nulla incepto perlabitur unda liquore,
sed durata riget densam in glaciemque nivemque,
quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
at media est Phoebi semper subiecta calori,
seu propior terris aestivum fertur in orbem
160
seu celer hibernas properat decurrere luces.
non igitur presso tellus exsurgit aratro,
nec frugem segetes praebent neque pabula terrae:
non illic colit arva deus, Bacchusve Ceresve,
nulla nec exustas habitant animalia partes.

165
Fertilis hanc inter posita est interque rigentes
nostraque et huic adversa solo pars altera nostro,
quas similes utrimque tenens vicinia caeli
temperat, alter et alterius vires necat aër:
hinc placidus nobis per tempora vertitur annus,
170
hinc et colla iugo didicit submittere taurus
et lenta excelsos vitis conscendere ramos,
tondeturque seges maturos annua partus,
et ferro tellus, pontus confunditur aere,
quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
175
ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,
solus utroque idem diceris magnus in orbe.

Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,
180
Valgius: aeterno propior non alter Homero.
languida non noster peragit labor otia, quamvis
Fortuna, ut mos est illi, me adversa fatiget.
nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
cui fuerant flavi ditantes ordine sulci
185
horrea fecundas ad deficientia messis
cuique pecus denso pascebant agmine colles,
et domino satis et nimium furique lupoque,
nunc desiderium superest; nam cura novatur,
cum memor anteactos semper dolor admonet annos.

190
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,
non te deficient nostrae memorare Camenae.
nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
pro te vel rapidas ausim maris ire per undas,
adversis hiberna licet tumeant freta ventis,
195
pro te vel densis solus subsistere turmis
vel pronum Aetnaeae corpus committere flammae:
sum quodcumque, tuum est. nostri si parvola cura
sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
Lydia, non magni potior sit fame Gylippi,
200
posse Meleteas nec mallem vincere chartas.
quod tibi si versus noster, totusve minusve,
vel bene sit notus summo vel inerret in ore,
nulla mihi statuent finem te fata canendi.
quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
205
seu matura dies fato properat mihi mortem,
longa manet seu vita, tamen, mutata figura
seu me finget equum rigidos percurrere campos
doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus
sive ego per liquidum volucris vehar aëra pennis,
210
quandocumque hominem me longa receperit aetas,
inceptis de te subtexam carmina chartis.