BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Edictum adversus Latinos rhetores

92 a. Chr. n.

 

Edictum adversus

Latinos rhetores

 

Textus:

in: Suetoni de grammaticis

et rhetoribus, 25/26

ed. G. Brugnoli, Leipzig 1960

 

___________________________________________________

 

 

 

Suetoni de grammaticis et rhetoribus:

XXV [1] Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica sero recepta est, paululo etiam difficilius, quippe quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus <S.C.>, item censorium edictum subiciam: «<C.> Fannio Strabone M. Valerio Messalla consulibus M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e re publica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.» De iisdem interiecto tempore Cn. Domitius Aenobarbus L. Licinius Crassus censores ita edixerunt:

Renuntiatum est nobis esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere.

Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur.

Quapropter et his qui eos ludos habent et his qui eo venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.

[2] Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit multique eam et praesidii causa et gloriae appetiverunt. [3] Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitavit, Latine vero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos et grandis praetextatos vocabat.

[...]

XXVI [1] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistula ad M. Titinium sic refert: «Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse». [2] Hunc eundem - nam diutissime vixit - M. Caelius in oratione quam pro se de vi habuit significat dictasse Atratino accusatori suo actionem subtractoque nomine hordearium eum rhetorem appellat deridens ut inflatum ac levem et sordidum.