BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus V

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena II.

Amphitrvo. Ivppiter.

 

1131

Iuppiter Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:

nihil est quod timeas. hariolos, haruspices

mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,

multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.

1135

primum omnium Alcumenae usuram corporis

cepi, et concubitu gravidam feci filio.

tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum

profectu's: uno partu duos peperit simul.

eorum alter, nostro qui est susceptus semine,

1140

suis factis te immortali adficiet gloria.

tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam

redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;

mea vi subactast facere. ego in caelum migro. –