B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Precatio Martis
saeculum quartum a. Chr. n.
     
   



P r e c a t i o   M a r t i s

M. Porci Catonis
De agri cultura 141,2


_________________________________


Mars pater, te precor quaesoque, uti sies volens propitius mihi domo familiaeque nostrae: quoius rei ergo, agrum terram fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi,

uti tu morbos      visos invisosque,
viduertatem      vastitudinemque,
calamitates      intemperiasque
prohibessis, defendas,      averruncesque;

utique tu fruges, frumenta,      vineta virgultaque
grandire beneque      evenire siris,
pastores pecuaque      salva servassis
duisque bonam salutem      valetudinemque

mihi domo      familiaeque nostrae.

harunce rerum ergo, fundi terrae agrique mei lustrandi lustrique faciendi ergo, sicuti dixi, macte hisce suovitaurilibus lactentibus immolandis esto: Mars pater, eiusdem rei ergo, macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto.