B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Carmina Einsidlensia
ca. 55/65 p. Chr. n.
     
   


C a r m e n   E i n s i d l e n s i u m   I

Textus:
Hirtengedichte aus Neronischer Zeit
Titus Calpurnius Siculus und
die Einsiedler Gedichte,
edidit, transtulit, adnotationibus
criticis atque exegeticis instruxit
Dietmar Korzeniewski,
Darmstadt 1971


___________________________________________


Thamyra, Ladas, Mida

 Thamyra: Te, formose Mida, iam dudum nostra requirunt
iurgia: da vacuam pueris certantibus aurem.
 Mida: Haud moror: et casti nemoris secreta voluptas
invitat calamos: imponite lusibus artem.
5
 Thamyra: Praemia si cessant, artis fiducia muta est.
 Ladas: Sed nostram durare fidem duo pignora cogent:
vel caper ille, nota frontem qui pingitur alba,
vel levis haec et mobilibus circumdata bullis
fistula, silvicolae munus memorabile Fauni.
10
 Thamyra: Sive caprum mavis vel Fauni ponere munus,
elige utrum perdas; et erit, puto, certius omen
fistula: damnato iam nunc pro pignore dempta est.
 Ladas: Quid iuvat insanis lucem consumere verbis?
iudicis e gremio victoris gloria surgat.
15
 Thamyra: Praeda mea est, quia Caesareas me dicere laudes
mens iubet: huic semper debetur palma labori.
 Ladas: Et me sidereo corrumpit Cynthius ore
laudatamque chelyn iussit variare canendo.
 Mida: Pergite io, pueri, promissum reddere carmen.
20
sic vos cantantes deus adiuvet! incipe Lada
tu prior, alternus Thamyras imponet honorem.
 Ladas: Maxime divorum caelique aeterna potestas,
seu tibi, Phoebe, placet temptare loquentia fila
et citharae modulis primordia iungere mundi:
25
carminibus virgo furit et canit ore coacto.
fas mihi sit vidisse deos, fas prodere mundo.
seu caeli mens illa fuit seu solis imago,
dignus utroque <deo> stetit ostro clarus et auro
intonuitque manu. talis divina potestas,
30
quae genuit mundum septemque intexuit orbis
artificis zonas et toto miscet amore:
talis Phoebus erat, cum laetus caede draconis
docta repercusso generavit carmina plectro.
caelestes ulli si sunt, hac voce locuntur!
35
venerat ad modulos doctarum turba sororum -
 Thamyra: Huc huc, Pierides, volucri concedite saltu:
hic Heliconis opes florent, hic vester Apollo est!
tu quoque, Troia, sacros cineres ad sidera tolle
atque Agamemnoniis opus hoc ostende Mycenis.
40
iam tanti cecidisse fuit! gaudete ruinae
et laudate rogos: vester vos tollit alumnus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . plurima barba
albaque caesaries pleno radiabat honore.
45
ergo ut divinis implevit vocibus auras,
candida flaventi discinxit tempora vitta
Caesareumque caput merito velavit amictu.
haud procul Iliaco quondam non segnior ore
stabat et ipsa suas delebat Mantua cartas.