B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Carmina Einsidlensia
ca. 55/65 p. Chr. n.
     
   


C a r m e n   E i n s i d l e n s i u m   I I

Textus:
Hirtengedichte aus Neronischer Zeit
Titus Calpurnius Siculus und
die Einsiedler Gedichte,
edidit, transtulit, adnotationibus
criticis atque exegeticis instruxit
Dietmar Korzeniewski,
Darmstadt 1971


___________________________________________


Glyceranus, Mystes

 Glyceranus: Quid tacitus Mystes? Mystes: Curae mea gaudia turbant,
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et gravis anxietas laetis incumbere gaudet.
 Glyceranus: Non satis accipio. Mystes: Nec me iuvat omnia fari.
5
 Glyceranus: Forsitan imposuit pecori lupus? Mystes: Haud timet hostes
turba canum vigilans. Glyceranus: Vigiles quoque somnus adumbrat.
 Mystes: Altius est, Glycerane, aliquid quod non patet; erras.
 Glyceranus: Atquin turbari sine ventis non solet aequor.
 Mystes: Quod minime reris, satias mea gaudia vexat.
10
 Glyceranus: Deliciae somnusque solent adamare querellas.
 Mystes: Ergo si causas curarum scire laboras
< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >
quae spargit ramos, tremula nos vestiet umbra.
 Glyceranus: Venimus, et tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic, quae sit tibi causa tacendi.
15
 Mystes: Cernis ut attrito diffusus caespite pagus
annua vota ferat sollemnisque imbuat aras?
spirant templa mero. resonant cava tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
20
et iam nudatis cervicibus exuit exta.
nostri num dubio pugnant discrimine nati
et negat huic aevo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque virgo,
totaque in antiquos redierunt saecula mores.
25
condit securas tota spe messor aristas,
languescit senio Bacchus, pecus errat in herba.
nec gladio metimus nec clausis oppida muris
bella tacenda parant, nullo iam noxia partu
femina quaecumque est hostem parit, arva iuventus
30
nuda fodit tardoque puer domifactus aratro
miratur patriis pendentem sedibus ensem.
sed procul a nobis infelix gloria Sullae
trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas
speravit <sortes> et Martia vendidit arma.
35
nunc tellus inculta novos parit ubere fetus,
nunc ratibus tutis fera non irascitur unda,
mordent frena tigres, subeunt iuga saeva leones.
casta, fave, Lucina, tuus iam regnat Apollo!