B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Grattius
floruit ca. 5 p. Chr. n.
     
   



C a r m e n   v e n a t i c u m
C y n e g e t i c o n   l i b e r


F r a g m e n t u m

Textus:
Cynegeticon quae supersunt
ed. Petrus J. Enk, Zutphen 1918
Versio digitalis:
Juan-José Marcos García


________________________________________
 



Scaena venatica (Piazza Armerina/Sicilia, ca. 330 p. Chr. n.)


[Prooemium]

Dona cano divum, laetas venantibus artis,
auspicio, Diana, tuo; prius omnis in armis
spes fuit et nuda silvas virtute movebant
inconsulti homines vitaque erat error in omni.
5
post alia, propiore, via meliusque profecti
te sociam, Ratio, rebus sumpsere gerendis;
hinc omne auxilium vitae rectusque reluxit
ordo et contiguas didicere ex artibus artis
proserere, hinc demens cecidit violentia retro.
10
sed primum auspicium deus artibus altaque circa
firmamenta dedit; tum partis quisque secutus
exegere suas tetigitque industria finem.
tu trepidam bello, vitam, Diana, ferino
qua primam quaerebat opem, dignata repertis
15
protegere auxiliis orbemque hac solvere noxa.
adscivere tuo comites sub nomine divae
centum: omnes nemorum, umentes de fontibus omnes
Naides, et Latii satyri Faunusque subibant
Maenaliusque puer, domitrixque Idaea leonum
20
mater, et inculto Silvanus termite gaudens.
his ego praesidibus nostram defendere sortem
contra mille feras et non sine carmine iussus
carmine et arma dabo et venandi persequar artis.

[De armis]

Armorum casses, plagiique exordia, restes,
25
prima iubent tenui nascentem iungere filo
limbum et quadruplicis tormento adstringere limbos:
illa operum patiens, illa usus linea longi
tunc ipsum e medio cassem quo nascitur ore
per senos circum usque sinus laqueabis, ut omni
30
concipiat tergo, si quisquam est plurimus, hostem.
at bis vicenos spatium praetendere passus
rete velim plenisque decem consurgere nodis;
ingrati maiora sinus impendia sument.
optuma Cinyphiae, ne quid cunctere, paludes
35
lina dabunt; bonus Aeolia de valle Sibyllae
fetus et aprico Tuscorum stuppea campo
messis contiguum sorbens de flumine rorem,
qua cultor Latii per opaca silentia Thybris
labitur inque sinus magno venit ore marinos.
40
at contra nostris imbellia lina Faliscis
Hispanique alio spectantur Saetabis usu.
vix operata suo sacra ad Bubastia lino
velatur sonipes aestivi turba Canopi:
ipse in materia damnosus candor inerti
45
ostendit longe fraudem atque exterruit hostis.
at pauper rigui custos Alabandius horti
cannabinas nutrit silvas, quam commoda nostro
armamenta operi. gravis est tutela, sed illis
tu licet Haemonios includas retibus ursos.
50
tantum ne subeat vitiorum pessimus umor
ante cave: non est umentibus usus in armis,
nulla fides. ergo seu pressa flumina valle
inter opus clausaeque malum fecere paludes,
sive improvisus caelo perfuderit imber,
55
illa vel ad flatus Helices oppande serenae
vel caligineo laxanda reponite fumo.
idcirco et primas linorum tangere messes
ante vetant quam maturis accenderit annum
ignibus et claro Plias se prompserit ortu.
60
imbiberit: tanto respondet longior usus.
magnum opus et tangi, nisi cura vincitur, impar.
nonne vides veterum, quos prodit fabula rerum,
semideos Dilli aggeribus temptare superbis
caeli iter et matres ausi attrectare deorum,
65
quam magna mercede meo sine munere silvas
impulerint? flet adhuc et porro flebit Adonin
victa Venus, ceciditque suis Ancaeus in arvis
(et praedexter erat, geminisque securibus ingens)
ipse deus cultorque feri Tirynthius orbis,
70
quem mare, quem tellus, quem praeceps ianua Ditis
omnia temptantem, qua laus erat obvia, passa
hinc decus et famae primum impetravit honorem.
exige si qua meis respondet ab artibus ergo
gratia quae vires fallat collata ferinas:
75
sunt quibus immundo decerptae vulture plumae
instrumentum operis fuit et non parva facultas.
tantum inter nivei iungantur vellera cygni,
et satis armorum est. haec clara luce coruscant
terribiles species, at vulture dirus ab atro
80
turbat odor silvas meliusque alterna valet res.
sed quam clara tuis et pinguis pluma sub armis,
tam mollis tactu et non sit creberruma nexu,
ne reprensa suis properantem linea pennis
implicet atque ipso mendosa coarguat usu.
85
hic magis in cervos valuit metus; ast ubi lentae
interdum Libyco fucantur sandyce pennae
linteaque expositis lucent anconibus arma,
rarum si qua metus eludet belua falsos.
nam fuit et laqueis aliquis curracibus usus:
90
cervino iussere magis contexere nervo;
fraus teget insidias habitu mentita ferino.
quid qui dentatas iligno robore clausit
venator pedicas, quam dissimulantibus armis
saepe habet imprudens alieni lucra laboris!
95
o felix, tantis quem primum industria rebus
prodidit auctorem! deus ille an proxuma divos
mens fuit, in caecas aciem quae magna tenebras
egit et ignarum perfudit lumine vulgus?
dic age Pierio (fas est) Diana, ministro.
100
Arcadium stat fama senem, quem Maenalus auctor
et Lacedaemoniae primum vidistis Amyclae
per non adsuetas metantem retia valles
Dercylon. haut illo quisquam se iustior egit,
hau fuit in terris divum observantior alter:
105
ergo illum primis nemorum dea finxit in arvis
auctoremque operi dignata inscribere magno
iussit adire suas et pandere gentibus artes.
ille etiam valido primus venabula dente
induit et proni moderatus vulneris iram
110
omne moris excepit onus; tum stricta verutis
dentibus et gemina subiere hastilia furca
et quidam totis clauserunt ensibus hastas,
ne cessaret iners in vulnere massa ferino.
blandimenta vagae fugies novitatis: ibidem
115
exiguo nimiove nocent. sed lubricus errat
mos et ab expertis festinant usibus omnes.
quid, Macetum immensos libeat si dicere contos?
quam longa exigui spicant hastilia dentes!
aut contra ut tenero destrictas cortice virgas
120
praegravat ingenti pernix Lucania cultro!
omnia tela modi melius finxere salubres,
quocirca et iaculis habilem perpendimus usum:
neu leve vulnus eat neu sit brevis impetus illi.
ipsa arcu Lyciaque suos Diana pharetra
125
armavit comites: ne tela relinquite divae:
magnum opus et volucres quondam fecere sagittae.
disce agedum et validis dilectum hastilibus omnem.
plurima Threiciis nutritur vallibus Hebri
cornus et umbrosae Veneris per litora myrtus
130
taxique pinusque Altinatesque genestae
et magis incomptos opera iuturus agrestis
termes. ab Eois descendit virga Sabaeis
mater odorati multum pulcherruma turis:
illa suos usus intractatumque decorem
135
(sic nemorum iussere deae) natalibus hausit
arbitriis; at enim multo sunt ficta labore
cetera quae silvis errant hastilia nostris:
nunquam sponte sua procerus ad aethera termes
exiit inque ipsa curvantur stirpe genestae.
140
ergo age luxuriam primo fetusque nocentis
detrahe: frondosas gravat indulgentia silvas.
post ubi proceris generosa stirpibus arbor
se dederit teretisque ferent ad sidera virgae,
stringe notas circum et gemmantis exige versus.
145
his, si quis vitium nociturus sufficit, umor
ulceribus fluet et venas durabit inertis.
in quinos sublata pedes hastilia plena
caede manu, dum pomiferis advertitur annus
frondibus et tepidos autumnus continet imbres.

[De canibus]

150
Sed cur exiguis tantos in partibus orbes
lustramus? prima illa canum, non ulla per artis
cura prior, sive indomitos vehementior hostis
nudo marte premas seu bellum ex arte ministres.
mille canum patriae ductique ab origine mores
155
quoique sua. magna indocilis dat proelia Medus
magnaque diversos extollit gloria Celtas.
arma negant contra martemque odere Geloni,
sed natura sagax: Perses in utroque paratus.
sunt qui Seras alant, genus intractabilis irae;
160
at contra faciles magnique Lycaones armis.
sed non Hyrcano satis est vehementia gentis
tanta suae: petiere ultro fera semina silvis;
dat venus accessus et blando foedere iungit.
tunc et mansuetis tuto ferus errat adulter
165
in stabulis ultroque gravem succedere tigrin
ausa canis maiore tulit de sanguine fetum.
sed praeceps virtus: ipsa venabitur aula
ille tibi et pecudum multo cum sanguine crescet.
pasce tamen: quaecumque domi sibi crimina fecit,
170
excutiet silva magnus pugnator adepta.
at fugit adversos idem quos repperit hostis
Umber: quanta fides, utinam, et sollertia naris,
tanta foret virtus et tantum vellet in armis!
quid, freta si Morinum dubio refluentia ponto
175
veneris atque ipsos libeat penetrare Britannos?
o quanta est merces et quantum impendia supra,
si non ad speciem mentiturosque decores
(parvis haec una est catulis iactura Britannis),
at magnum cum venit opus promendaque virtus
180
et vocat extremo praeceps discrimine mavors:
non tunc egregios tantum admirere Molossos,
comparat his versuta suas Athamania ...
Alorusque Pheraeque et clandestinus Acarnan:
sicut Acarnanes subierunt proelia furto,
185
sic canis illa suos taciturna supervenit hostis.
at clangore citat quos nondum conspicit apros
Aetola quaecumque canis de stirpe: malignum
officium, sive illa metus convicia rupit
seu frustra nimius properat favor. et tamen illud
190
ne vanum totas genus aspernere per artis:
mirum quam celeres et quantum nare merentur,
tum non est victi quoi concessere labori.
idcirco variis miscebo gentibus usum:
quondam inconsultis mater dabit Umbrica Gallis
195
sensum agilem, traxere animos de patre Gelonae
Hyrcano et vanae tantum Calydonia linguae
exibit vitium patre emendata Molosso.
scilicet ex omni florem virtute capessunt
et sequitur natura favens. at te leve si qua
200
tangit opus pavidosque iuvat compellere dorcas
aut versuta sequi leporis vestigia parvi,
Petroniost haec fama cani, volucresque Sycambros
et pictam macula Vertraham delige flava:
ocior adfectu mentis pennaque cucurrit,
205
sed premit inventas, non inventura latentis
illa feras, quae Petroniis bene gloria constat.
quod si maturo pressantes gaudia lusu
dissimulare feras tacitique accedere possent,
illis omne decus, quod nunc, metagontes, habetis,
210
constaret: silva sed virtus irrita damnost.
at vestrum non vile genus, non patria, vulgo
Sparte quos et Creta suos promittit alumnos:
sed primum celsa lorum cervice ferentem,
Glympice, te silvis egit Boeotius Hagnon,
215
Hagnon Astylides, Hagnon, quem plurima semper
gratia per nostros unum testabitur usus.
hic trepidas artis et vix novitate sedentes
vidit qua propior peteret via nec sibi turbam
contraxit comitem nec vasa tenentia longe:
220
unus praesidium atque operi spes magna petito
adsumptus metagon lustrat per nota ferarum
pascua, per fontes, per quas trivere latebras.
primae lucis opus: tum signa vapore ferino
intemerata legens si quast qua fallitur eius
225
turba loci, maiore secat spatia extera gyro;
atque hic egressu iam tum sine fraude reperto
incubuit, spatiis qualis permissa Lechaeis
Thessalium quadriga decus, quam gloria patrum
excitat et primae spes ambitiosa coronae.
230
sed ne qua ex nimio redeat iactura favore,
lex dicta officiis: neu voce lacesseret hostem
neve levem praedam aut propioris pignora lucri
amplexus primos nequiquam effunderet actus;
iam vero impensum melior fortuna laborem
235
cum sequitur iuxtaque domus quaesita ferarum,
et sciat occultos et signis arguat hostes:
(aut effecta levi testatur gaudia cauda
aut ipsa infodiens uncis vestigia plantis
mandit humum celsisve adprensat naribus auras);
240
et tamen, ut ne prima faventem pignora fallant,
circum omnem aspretis medius qua clauditur orbis
ferre pedem accessusque abitusque notare ferarum
admonet et, si forte loco spes prima fefellit,
rusum opus incubuit spatiis; at, prospera si res,
245
intacto repetet prima ad vestigia gyro.
ergo ubi plena suo rediit victoria fine,
in partem praedae veniat comes et sua norit
praemia: sic operi iuvet inseruisse benigne.
hoc ingens meritumst, haec ultima palma tropaei,
250
Hagnon magne, tibi divum concessa favore:
ergo semper eris, dum carmina dumque manebunt
silvarum dotes atque arma Diania terris.
hic et semiferam thoum de sanguine prolem
finxit. non alio maior sub pectore virtus,
255
sive in lora voces seu nudi ad pignera martis.
thoes commissos (clarissima fama) leones
et subiere astu et parvis domuere lacertis;
nam genus exiguum et pudeat, quam informe, fateri,
vulpina species: tamen huic exacta voluntas.
260
at non est alius quem tanta ad munia fetus
exercere velis, aut te tua culpa refellet
inter opus, quom sera cadit prudentia damno.
iunge pares ergo et maiorum pignore signa
feturam prodantque tibi metagonta parentes,
265
qui genuere sua pecus hoc inmane iuventa.
et primum expertos animi, quae gratia primast,
in venerem iungam. tum sortis cura secunda,
ne renuat species aut quem detractet honorem.
sint celsi vultus, sint hirtae frontibus aures,
270
os magnum, et patulis agitatos naribus ignes
spirent, adstricti succingant ilia ventres,
cauda brevis longumque latus discretaque collo
caesaries neu pexa nimis neu frigoris illa
impatiens; validis tum surgat pectus ab armis,
275
quod magnos capiat motus magnisque supersit.
effuge qui lata pandit vestigia planta:
mollis in officio. siccis ego dura lacertis
crura velim et solidos haec in certamina calces.
sed frustra longus properat labor, abdita si non
280
altas in latebras unique inclusa marito
femina: nec patres veneris sub tempore magnos
illa neque emeritae servat fastigia laudis.
primi complexus, dulcissuma prima voluptas
(hunc veneri dedit impatiens natura furorem),
285
si tenuit custos et mater adultera non est.
da requiem gravidae solitosque remitte labores:
vix oneri super illa suo. tum deinde monebo,
ne matrem indocilis natorum turba fatiget,
percensere notis iamque inde excernere pravos.
290
signa dabunt ipsi. teneris vix artibus haeret
ille tuos olim non defecturus honores,
iamque illum impatiens aequae vehementia sortis
extulit: adfectat materna regna sub alvo,
ubera tota tenet, a tergo liber aperto,
295
dum tepida indulget terris clementia mundi;
verum ubi Caurino perstrinxit frigore vesper,
irreptat turbaque potens operitur inerti.
illius et manibus vires sit cura futuras
perpensare: levis deducet pondere fratres:
300
nec me pignoribus, nec te mea carmina fallent.
protinus et cultus alios et debita fetae
blandimenta feres curaque sequere merentem:
illa perinde suos, ut erit, de lacte minores
ad longam praestabit opem. tum denique, fetae
305
cum desunt operi, fregitque industria matres,
transeat in catulos omnis tutela relictos.
lacte novam pubem facilique tuebere maza,
nec luxus alios avidaeque impendia vitae
noscant: haec magno redit indulgentia damno.
310
nec mirum: humanos non est magis altera sensus,
tollit ni ratio et vitiis adeuntibus obstat.
haec illast Pharios quae fregit noxia reges,
dum servata cavis potant Mareotica gemmis
nardiferumque metunt Gangen vitiisque ministrant.
315
sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
atqui dives eras ac fluminis aurea venis.
scilicet ad summam ne quid restaret habendi,
tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes
et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
320
o quantum et quotiens decoris frustrata paterni!
at qualis nostris, quam simplex mensa Camillis!
qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos!
ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae
imposuere orbi Romam caput, actaque ab illis
325
ad caelum virtus summosque tetendit honores.
scilicet exiguis magna sub imagine rebus
prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.
idcirco imperium catulis unusque magister
additur: ille dapes poenamque operamque moramque
330
temperet, hunc spectet silvas domitura iuventus. 30
nec vile arbitrium est: quoicumque haec regna dicantur,
ille tibi egregia iuvenis de pube legendus,
utrumque et prudens et sumptis impiger armis.
quod nisi et accessus et agendi tempora belli
335
noverit et socios tutabitur hoste minores, 35
aut cedent aut illa tamen victoria damnost.
ergo in opus vigila factusque ades omnibus armis:
(arma acuere virum); tegat imas fascia suras;
<sit pell>is vitulina, suis et tergore fulvo
340
i<re decet, niteant> canaque e maele galeri,
ima Toletano praecingant ilia cultro
terribilemque manu vibrata falarica dextra
det sonitum et curvae rumpant non pervia falces.
haec tua militia est. quin et Mavortia bello
345
vulnera et errantis per tot divertia morbos
causasque adfectusque canum tua cura tuerist.
stat Fatum supra totumque avidissimus Orcus
pascitur et nigris orbem circumsonat alis.
scilicet ad magnum maior ducenda laborem
350
cura, nec expertos fallet deus: huic quoque nostrae
est aliud, quod praestet opus, placabile numen.
nec longe auxilium, licet alti vulneris orae
abstiterint atroque cadant cum sanguine fibrae:
inde rape ex ipso qui vulnus fecerit hoste
355
virosam eluviem lacerique per ulceris ora
sparge manu, venas dum sucus comprimat acer:
mortis enim patuere viae. tum pura monebo
circum labra sequi tenuique includere filo.
At si pernicies angusto pascitur ore,
360
contra pande viam fallentisque argue causas
morborum: in vitio facilis med<icina recenti>;
sed tacta impositis mulcent p<ecuaria palmis>
(id satis) aut nigrae circum picis unguine signant;
quodsi destricto levis est in vulnere noxa,
365
ipse habet auxilium validae natale salivae.
illa gravis labes et curis altior illis,
cum vitium causae totis egere latentes
corporibus seraque aperitur noxia summa.
inde emissa lues et per contagia morbi
370
venere in vulgum fusaque exercitus ingens
aequali sub labe ruit, nec viribus ullis
aut merito veniast aut spes exire precanti.
quod sive a Stygia letum Proserpina nocte
extulit et Furiis commissam ulciscitur iram,
375
seu vitium ex alto spiratque vaporibus aether
pestiferis, seu terra suos populatur honores:
fontem averte mali. trans altas ducere calles
admoneo latumque fuga superabitis amnem.
hoc primum effugium leti: tunc ficta valebunt
380
auxilia et nostra quidam redit usus ab arte.
sed varii motus nec in omnibus una potestas:
disce vices et quae tutelast proxima tempta.
pluruma per catulos rabies invictaque tardis
praecipitat letale malum: sit tutius ergo
385
antire auxiliis et primas vincere causas.
namque subit, nodis qua lingua tenacibus haeret,
(vermiculum dixere) mala atque incondita pestis.
ille ubi salsa siti praecepit viscera longe,
aestivos vibrans accensis febribus ignes,
390
moliturque fugas et sedem spernit amaram.
scilicet hoc motu stimulisque potentibus acti
in furias vertere canes. ergo insita ferro
iam teneris elementa mali causasque recidunt.
nec longa in facto medicinast ulcere: purum
395
sparge salem et tenui permulce vulnus olivo:
ante relata suas quam nox bene compleat umbras,
ecce aderit factique oblitus vulneris ultro
blanditur mensis cereremque efflagitat ore.
quid, priscas artes inventaque simplicis aevi,
400
si referam? non illa metus solacia falsi
tam longam traxere fidem. collaribus ergo
sunt qui lucifugae cristas inducere maelis
iussere aut sacris conserta monilia conchis
et vivum lapidem et circa Melitensia nectunt
405
curalia et magicis adiutas cantibus herbas.
ac sic offectus oculique venena maligni
vicit tutela pax impetrata deorum.
at si deformis lacerum dulcedine corpus
persequitur scabies, longi via pessima leti:
410
in primo accessu tristis medicina, sed una
pernicies redimenda anima, quae prima sequaci
sparsa malost, ne dira trahant contagia vulgus.
quodsi dat spatium clemens et promonet ortu
morbus, disce vias et qua sinit artibus exi.
415
tunc et odorato medicata bitumina vino
Hipponiasque pices neglectaeque unguen amurcae
miscuit et summam complectitur ignis in unam.
inde lavant aegros: atque ira coercita morbi
laxatusque rigor. quae te ne cura timentem
420
differat, et pluvias et Cauri frigora vitent;
duc magis, ut nudis incumbunt vallibus aestus,
a vento clarique faces ad solis, ut omne
exsudent vitium subeatque latentibus ultro
quae facta est medicina vadis. nec non tamen illum
425
spumosi catulos mergentem litoris aestu
respicit et facilis Paean adivvit in artes.
o rerum prudens quantam experientia vulgo
materiem largita boni, si vincere curent
desidiam et gratos agitando prendere finis!
430
est in Trinacria specus ingens rupe cavique 30
introsum reditus, circum atrae moenia silvae
alta premunt ruptique ambustis faucibus amnes;
Vulcano condicta domus. quam subter eunti
stagna sedent venis oleoque madentia vivo.
435
huc defecta mala vidi pecuaria tabe 35
saepe trahi victosque malo graviore magistros.
"te primum, Vulcane, loci, pacemque precamur,
incola sancte, tuam: da fessis ultima rebus
auxilia et, meriti si nulla est noxia tanti,
440
tot miserare animas liceatque attingere fontis, 40
sancte, tuos" ter quisque vocant, ter pinguia libant
tura foco, struitur ramis felicibus ara.
hic (dictu mirum atque alias ignobile monstrum)
adversis specibus ruptoque e pectore montis
445
venit ovans Austris et multo flumine flammae 45
emicat ipse: manu ramum pallente sacerdos
termiteum quatiens "procul hinc extorribus ire
edico praesente deo, praesentibus aris,
quis scelus aut manibus sumptum aut in pectore motum est"
450
inclamat: cecidere animi et trepidantia membra.
o quisquis misero fas umquam in supplice fregit,
quis pretio fratrum meliorisque ausus amici
sollicitare caput patriosve lacessere divos,
illum agat infandae comes huc audacia culpae:
455
discet commissa quantum deus ultor in ira
pone sequens valeat. sed cui bona pectore mens est
obsequitur<que> deo, deus illam molliter aram
lambit et ipse, suos ubi contigit ignis honores,
defugit a sacris rursumque reconditur antro:
460
huic fas auxilium et Vulcania tangere dona.
nec mora, si medias exedit noxia fibras,
his lave praesidiis adfectaque corpora mulce:
regnantem excuties morbum. deus auctor, et ipsa
artem aluit natura suam. quae robore pestis
465
acrior aut leto propior via? sed tamen illi
hinc venit auxilium valida vehementius ira.
quod primam si fallet opem dimissa facultas,
at tu praecipitem qua spes est proxima labem
adgredere: in subito subita et medicina tumultu.
470
stringendae nares et <bi>na ligamina ferro
armorum, geminaque cruor ducendus ab aure:
hinc vitium, hinc illa est avidae vehementia pesti.
ilicet auxiliis fessum solabere corpus
subsiduasque fraces defusaque Massica prisco
475
sparge cado: Liber tenuis e pectore curas
exigit, et morbo Liber medicina furenti.
quid dicam tussis, quid inertis damna veterni
aut incurvatae siquast tutela podagrae?
mille tenent pestes curaque potentia maior.
480
mitte age (non opibus tanta est fiducia nostris),
mitte, anime: ex alto ducendum numen Olympo,
supplicibus<que> vocanda sacris tutela deorum.
idcirco aeriis molimur compita lucis
spicatasque faces sacrum ad nemorale Dianae
485
sistimus et solito catuli velantur honore,
ipsaque per flores medio in discrimine luci
stravere arma sacris et pace vacantia festa.
tum cadus et viridi fumantia liba feretro
praeveniunt teneraque extrudens cornua fronte
490
haedus et ad ramos etiamnum haerentia poma,
lustralis de more sacri, quo tota iuventus
lustraturque deae proque anno reddit honorem.
ergo impetrato respondet multa favore
ad partis, qua poscis opem; seu vincere silvas
495
seu tibi fatorum labes exire minasque
cura prior, tua magna fides tutelaque virgo.

[De equis]

Restat equos finire notis, quos arma Dianae
admittant: non omne meas genus audet in artis.
est vitium ex animo, sunt quos imbellia fallant
500
corpora, praeveniens quondam est incommoda virtus. 500
consule, Penei qualis perfunditur amne
Thessalus aut patriae quem conspexere Mycenae
glaucum: nempe ingens, nempe ardua fundet in auras
crura. quis Eleas potior lustravit harenas?
505
ne tamen hoc attingat opus: iactantior illi
virtus quam silvas durumque lacessere martem.
nec saevos miratur equos terrena Syene
scilicet, et Parthis inter sua mollia rura
mansit honor; veniat Caudini saxa Taburni
510
Garganumve trucem aut Ligurinas desuper Alpes;
ante opus excussis cadet unguibus. et tamen illi
est animus fingetque meas se iussus in artes:
sed iuxta vitium posuit deus. at tibi contra
Callaecis lustratur <e>quis scruposa Pyr<ene>,
515
non tamen Hispano martem temptare m<inistro>
ausim: <in> muricibus vix ora tenacia ferr<o>
concedunt. at tota levi Nasam<onia virga>
fingit equos: ipsis Numidae solver<e capistris>
audax et patiens operum g<enus.Ille vigebit>
520
centum actus spatiis atque eluctabitur iram.
nec magni cultus: sterilis quodcumque remisit
terra sui tenuesque satis producere rivi.
sic et Strymonio facilis tutela Bisaltae:
possent Aetnaeas utinam se ferre per arces,
525
qui ludus Siculis. quid tum, si turpia colla
aut tenuis dorso curvatur spina? per illos
cantatus Graiis Acragas victaeque fragosum
Nebroden liquere ferae: (o quantus in armis
ille meis quoius dociles pecuaria fetus
530
sufficient) quis Chaonios contendere contra
ausit, vix merita quos signat Achaia palma?
spadices vix Pellaei valuere Cerauni;
at tibi devotae magnum pecuaria Cyrrhae,
Phoebe, decus meruere, levis seu iungere currus
535
usus, seu nostras agere in sacraria tensas.
venanti melius pugnat color: optima nigr<a>
<cru>ra illi badiosque leg<a>nt et a * * *
<et quo>rum fessas imitantur terga favillas.
<o quan>tum Italiae (sic di voluere) parentes
540
<praestant> et terras omni praecepimus usu
<nostraque quam pernix> collustrat prata <iuventus>!