BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Rutilius Lupus

floruit ca. 20 p. Chr. n.

 

De figuris sententiarum

et elocutionis

 

Liber II

 

___________________________________________________________

 

 

 

[1] Metabasis

[2] Alloiosis

[3] Dikaeologia

[4] Prolepsis

[5] Horismos

[6] Prosopopoiia

[7] Charakterismos

[8] Brachylogia

[9] Synoikeiosis

[10] Aporia

[11] Parasiopesis

[12] Paromoion

[13] Homoioptoton

[14] Homoioteleuton

[15] Isocolon

[16] Antitheton

[17] Epitrope

[18] Parrhesia

[19] Aetiologia

[20] Taxis

 

 

[1]

Metabasis

 

Hoc duobus modis fieri solet. Ex quibus unum genus est eius modi, cum ab ea sententia, quam proposuimus, convertimus ad aliquam personam aut rem †aut fortunam† et tamquam praesentem appellamus, ita uti fecit Myron: Haec mulier nuper fuit locuples, potens, in amore atque deliciis necessariorum ornatus eius opibus abundabat; manus ancillarum sequebantur [comitatus appellabatur]. Nunc contra subito et gravi casu afflicta vix mediocris ancillulae dignitatem retinet. O fortuna, quam vehementer te rerum varietas oblectat, et quam magno odio est tibi beatae vitae perpetuus et constans fructus! Alterum genus est, cum ad id, quod demonstrare instituimus, ab alia re et actionem et orationem nostram revocamus. Demosthenis: Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis huius alienam, de qua posterius †huic† dicendum. Qua propter ad illud quod paulo prius agendum revertor.

 

 

[2]

Alloiosis

 

In hoc schemate divisio et separatio est personarum aut rerum, et demonstratio quantum intersit. Hegesiae: Diversa studia adulescentium animum adverteramus, tametsi fratres erant, uno atque eodem sanguine orti. Alter in studio laudis versabatur et industria virtutis vitam gloriosam, sed laboriosam sequebatur; alter in augenda pecunia occupatus et habendi cupiditate depravatus summas divitias summam virtutem existimabat. Hic nimirum magis erat laboriosus, qui laborem condendi, non utendi causa suscipiebat. Item Hyperidis: Non enim simile est vivere in aequa civitate, ubi ius legibus valeat, et devenire sub unius tyranni imperium, ubi singularis libido dominetur. Sed necesse est aut legibus fretum meminisse libertatis, aut unius potestati tradidum quotidianam commentare servitutem.

 

 

[3]

Dikaeologia

 

Hoc fieri solet, cum aequitatem causae quam maxime brevi sententia complectimur. Id est huius modi: Quod si me reprehendis, cum homo adulescens lapsus sim, vehementer erras, qui, quod naturae (placeat) in (iuvene), arbitraris vindicand(um) acerbusque (et) iniquus es, qui, quod aequaliter omnibus putes ignoscendum, uni (imputas). Item Lysiae: Nam ego huic, iudices, quicquid ad superius tempus attinet, nihil succenseo; nihil enim deliquisse cognovi. Sed in hoc novissimo facto cum plenum malitiae perfidiaeque invenirem, merito reprehendere atque odisse coepi. Quaeritis fortasse, quid acciderit causae, quam ob rem eundem et laudem et vituperem? Quod idem commutata voluntate non est, qui fuerat, neque idem nunc de se audire debet, quod prius consuerat, cum sine noxa se gerebat. Non arbitratus es igitur, rursum eum reversurum officio atque amicum tibi futurum? Quo modo? Quem sciam tantum facinus in me admisisse, ut in reliquum tempus neque beneficio locum neque benivolentiae spem relinqueret.

 

 

[4]

Prolepsis

 

Hoc est, cum id quod aut in adversarii causa aut in iudicis opinione esse aut fore arbitramur contrarium nobis, praeoccupamus dicere et cum ratione dissolvere. Demosthenis: Atqui ego illum, iudices, arbitror Lycurgum laudatorem producturum, scilicet qui sit testis eius pudori ac probitati. Sed ego Lycurgum vobis praesentibus hoc unum interrogabo, velitne se similem esse illius factis et moribus? Quod si negarit, satis factum vobis esse de veritate nostra debebit. Lysiae: Hac oratione saepius apud me utebatur et orabat ut suarum aerumnarum misererer, inopiae subvenirem. Quid multa? Commotus humanitus precibus, deprecanti, quod petebat, dedi, solus soli, quo minus nota calamitas hominis esset. Sed, ut paratus venisse videtur, iam se negabit accepisse, et flens vobis supplicabit ut se a calumniatoribus eripiatis. Vos autem cum se agentem videritis, facitote ut et illius et mei memineritis.

 

 

[5]

Horismos

 

Hoc fit, cum definimus aliquam rem nostrae causae ad utilitatem, neque tamen contra communem opinionem. Id est huius modi: Nam virtutis labor vera voluptatis exercitatio est. Sed fieri solet hoc schema non numquam ratione supposita, et tum denique magis illustratur †ita ut fecit dives avarus†. In villa aedem fecit Fortunae. Crimen arguitur temeritate illius, quae tam locupletis copias dederit ei, qui odisset uti.

 

 

[6]

Prosopopoiia

 

Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivorum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi: Nam crudelitatis mater est avaritia, et pater furor. Haec facinori coniuncta, parit odium; inde †item† nascitur exitium. Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de adulescente impudico diceret: Quid si tandem, iudice (natura) hanc causam ageremus, quae ita divisit (virilem et) muliebrem personam, ut suum cuique opus atque officium distribueret. Et hunc ostenderemus muliebri ritu esse suo corpore abusum; nonne vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum munus arbitraretur, virum se natum, sed depravato naturae beneficio in mulierem convertere properasse. Item Charisii: Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros, matres familias amplexam tenere, parentes nostros aetate confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem se a maioribus acceperitis, obsecrare (pro) sacris ac delubris deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis ipsis et salute vestra. Haec si praesens agat, ut dixi, res publica, quid animi sitis habituri, quaero.

 

 

[7]

Charakterismos

 

Quem ad modum pictor coloribus figuras describit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes eorum, de quibus loquitur, deformat. Lyconis: Quid in hoc arbitrer bonae spei reliquum residere, qui omne vitae tempus una ac desperatissima consuetudine producit? Nam simul atque ex prioris diei nimia cibi ac vini satietate, vix meridiano tempore, plenus crapula est experrectus, primum oculis mero madidis humore obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri non potest; deinde confectis viribus, utpote cuius venae non sanguine sed vino sunt repletae, se ipse erigere non valet. Tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit defatigatus, tunicatus, sine pallio, soleatus, (praeligato) palliolo frigus a capite defendens, flexa cervice, summissis genibus, colore exsangui, protinus ex cubiculari lectulo excitatus in triclinium trahitur. Ibi praesto sunt quotidiani †pauci† eodem studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum illud, reliquum quod habet, menti ac sensu poculis extrudere festinat; bibendo provocat, lacessit, sicuti hostium proelio quam plurimos superarit atque adflixerit, amplissimam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit simul et †illud tempus et potatio† oculi vinum lacrimantes caligant, ebrii se ipsi vix cognoscunt. Alius sine causa iurgio proximum lacessit; alius somno deditus vi cogitur vigilare; alius rixari parat. Alium turbas vitantem ac domum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohibet, domini interdictum demonstrans. Interea alium contumeliose extra ianuam eiectum vacillantem puer sustentat ac ducit pallium per lutum trahentem. Novissime solus in triclinio relictus, non prius poculum ex manibus emittit, quam somnus oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum poculum suapte natura dormienti excidit.

 

 

[8]

Brachylogia

 

Hoc fieri solet, cum orator brevitate sententiae praecedit auditoris exspectationem. Lysiae: Quaeres a me, quo iure obtinere possim? Quo iure mihi Polyaenus reliquit, praetor dedit possessionem; leges me defendunt, ad te non pertinent. Hi veritatem sequantur. Item eiusdem: Sed nos aequum est voluntatem dispicere. Nam consilio valuit, fortuna lapsus est, homo fuit; fatetur. Concedendum (homini), non omnia posse. Hoc enim deorum est proprium.

 

 

[9]

Synoikeiosis

 

Hoc schema docet diversas res coniungere et communi opinioni cum ratione adversari, et habet magnam vim vel ex laude vitium vel ex vitio laudem exprimendi. Hyperidis: Nam hominis avari atque asoti unum atque idem vitium est. Uterque enim nescit uti, atque utrique pecunia dedecori est. Quare merito utrique pari poena afficiuntur, quos pariter non decet habere. Item Lysiae: Quapropter prodigam in multos largitionem abstinentiae testimonium ne credideris: multo enim confidentius hoc genus hominum furatur. Nam quo maius eget ad sumptum ambitionis, audacius facit rapinam, ut hinc ipsi ambitioni copia suppeditare possit. Item Demosthenes, cum ei quidam obiecisset, matre Scytha natum, respondit: Non miraris igitur, quod Scytha (matre et barbara) natus tam bonus et clemens evaserit? Item eiusdem: At ego hunc propterea malum esse existimo, quia nimium se gerit severum. Namque ex hominibus humanitatem ac misericordiam tollere, maximum signum malitiae videtur. Ego contra deos precor, namque eiusmodi civem habeamus, qui ad supplicium sumendum in omnes partes sit inexorabilis.

 

 

[10]

Aporia

 

Hoc schema efficitur, cum quaerimus quid aut quem ad modum pro rei dignitate dicamus, nec reperire nos ostendimus. Lysiae: Nec iam rationem invenimus, qua flecti (vos) posse speremus. Ita nos omnibus modis tentatos acerba ac nimi (a illa) tua facultas affligit. Item Hegesiae: Non haec est, ut vulgari verbo appellatur, calamitas. Quid igitur? Quod proprium imponam nomen, nescio nisi illud unum tantam esse aerumnae magnitudinem, ut omnem fortunae superbissimam crudelitatem (ingens) miseria superarit.

 

 

[11]

Parasiopesis

 

Hoc est, cum aliquid nos reticere dicimus, et tamen tacitum intellegitur. Et hoc utendum est, cum aut notam rem esse auditoribus arbitramur, aut suspicionem excitare maiorem retinendo possumus. Lycurgi: In praesentia, iudices, iniussu populi quae improbissime gesserit, reticebo: de falsis eius litteris, quas ad senatum miserit, nihil dicam; quae illi saepe interminati sitis, omittam. Nam et haec vobis nota sunt, et quae novissime multo indigniora commisit, quam primum cognoscenda. Hyperidis: Cogis me iniuriae tuae causam proferre. Nihil agis; non dicam. Sed ipsum tempus eam patefaciet.

 

 

[12]

Paromoion

 

Hoc schema et homoioteleuton et homoioptoton fere non multum inter se distant. Tamen quid intersit, et ex unius cuiusque supposita sententia cognoscere poteris, et multo diligentius ex Graeco Gorgiae libro, ubi pluribus unius cuiusque ratio redditur. Sed hoc paromoion verborum efficit similitudinem, ita uti hoc est: Nam disputandi aut suadendi est aliud idoneum tempus. Cum quidem adversarius armatus praesto est, resistendum est huic non verbis, sed armis.

 

 

[13]

Homoioptoton

 

Hoc in duobus verbis eundem habet casum aut eandem novissimam syllabam. Id est huius modi: In rebus adversis cui praesto est consilium, non potest deesse auxilium. Item Sosicratis: Nam qui, secundis rebus, libenter assentantur, iidem simul ac se fortuna contristaverit, primi insidiantur.

 

 

[14]

Homoioteleuton

 

Hoc minus evidens est quam superius, et minorem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt, neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci προσωιδίαν appellant. Id est huius modi: Nam res publica nostra ad hunc statum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severitate legum.

 

 

[15]

Isocolon

 

Hoc aut duabus aut pluribus sententiis brevibus et inter se paribus efficitur, ita uti hoc est: Nequaquam mihi (dives) est, quamvis multa possideat, qui neque finem habet cupiendi neque modum statuit utendi. Nam et multum desiderare egentis est signum, et nihil parcere egestatis est initium. (Item:) Seorsum est beneficium dare libenter, iniuriam facere nolle. Nam dando beneficium extemplo benivolentiam (adiungimus), non faciendo iniuriam dumtaxat odium vitamus.

 

 

[16]

Antitheton

 

Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni genere orationis summam utilitatem. Quare separatim demonstrandum est de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter se conferuntur. Charisii: Alter eorum erat in dando benignus, alter erat in accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant *** ne ab eo viderentur. Huius enim pudor erat omnibus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara. Hoc idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se diceret: Olim in adolescentia sedulo omnem gloriam sectabar: at nunc in senectute summum me ambitionum invasit odium. Tunc facile multis opitulabar: nunc iam me ipsum tueri vix possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam plurimis benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad necessarium aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re publica fortiter arma capiebam; nunc praeter quam laudare eos qui rem publicam armati defendunt nihil valeo. Est autem (aliud) genus huius, †quod† in eadem sententia priori verbo †contrarium quod est, infert, et coniungi† solet. Isidori: Non ille stultitia aut furore impulsus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate laboris iucundos voluptatis fructus sibi parabat. Aliud est, item quod superiori infertur, sed consequenter, ita uti fecit Demetrius Phalereus: Nobis primum dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis maiores nostri rem publicam reliquerunt; nos etiam socios nostros de servitute eripuimus. Itaque et amplissimus nobis honos ab omnibus habetur, et propter huius[modi] honoris dignitatem (superbiae nostrae) ne vestigium reperitur.

 

 

[17]

Epitrope

 

Hoc fieri solet, cum alicui rei vehementer confidimus et (de) nostro iure iudicibus largimur, ut quem ad modum videatur illis, constituant, atque †eo pareamus†. Hyperidis: Sed ego iam, iudices, summum ac legitimum, quod exposui, meae causae ius omitto. Vobis, quod aequissimum videatur, ut constituatis permitto. Non enim vereor, quin, etiam si sit novum vobis instituendum, libenter id quod postulo propter utilitatem communis consuetudinis sequamini.

 

 

[18]

Parrhesia

 

Fere contrarium est hoc superiori. Nam in hoc vehementer cum iudice agendum est, et vitium aut erratum eius audacter coram eo reprehendendum. Sed raro hoc utendum et diligenter assimulandum est invitos necessario dicere, ne magis confidentia quam dolore excitati videamur, atque ita non fides, sed odium iudicum consequatur. Demosthenis: Sed ego liberam vocem veritatis apud nos omittam? Non, inquam, nec reticebo, quod salus communis dici flagitat. Vestra opera, Athenienses, in tanto res publica periculo est. Vos enim defendere defecistis, temere omnibus credendo et quorum ignavissima sunt consilia eorum sententias utilissimas existimando. Item Lycurgi: Sed vos, iudices, vos hoc facere debetis. Nam cum in sententiis ferundis nocentibus remisse parcitis, vos inpiorum studium ad peccandum excitatis.

 

 

[19]

Aetiologia

 

Hoc schema efficitur ratione brevi et sententiosa, ita ut, quod dubium est visum, ad certam fidem adduci videatur. (Isocratis): Quod vobis, Athenienses, in suadendo assentiuntur, vos fallere possunt. Nam dictum ad voluntatem auditoris (obscurat quaestionem) utilitatis. Sed ab iis, qui suadent, quod vobis iniucundum est, decipi non potestis. Non enim sententias vestras valent commutare, nisi vobis evidens bonum sui consilii patefecerint. Item eiusdem: Etsi acerbum vobis quod dicturus sum videbitur, tamen aequo animo audiendum est. Nam fere verum consilium, quod initio auditu grave est, in posterum cognita utilitate fit iucundum.

 

 

[20]

Taxis

 

Hoc fit, cum unaquaeque res novissimorum verborum sententia clare distinguitur. Stratoclis: Nam vehementer eorum vitiis invehi non licebat, reticere omnino non expediebat, suspiciose loqui potissimum placebat. Item (Dinarchi): Itaque ut familiares videbantur, hos necessitudine opitulandi adstrinxit, hosque ignotos iusta benivolentiae causa inlexit.