B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 
Aules Persius Flaccus
Vita
 
 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

  <<< introductio

 

 


V i t a   A u l i s   P e r s i   F l a c c i

De commentario Probi Valerii sublata (auctor: Suetonius?)

_____________________________________________________


(1)
Aules Persius Flaccus natus est pridie Nonas Decembres Fabio Persico L. Vitellio coss., decessit VIII Kalendas Decembres P. Mario Afinio Gallo coss.
(2)
Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum miliarium via Appia in praediis suis.
 
 
 
 
 

 
(3)
Pater eum Flaccus pupillum reliquit moriens annorum fere sex. <mater> Fulvia Sisennia nupsit postea Fusio equiti Romano et eum quoque extulit intra paucos annos.
(4)
Studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis suae Volaterris, inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Verginium Flavum. cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut nusquam ab eo discederet; <et> inductus aliquatenus in philosophiam est.
(5)
Amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum poetam et Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. coluit ut patrem Servilium Nonianum. cognovit per Cornutum etiam Annaeum Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. [nam Cornutus illo tempore tragicus fuit sectae poeticae, qui libros philosophiae reliquit. sed] Lucanus mirabatur adeo scripta Flacci, ut vix se retineret recitante eo clamare: quae ille faceret esse vera poemata, sua ludos.
 
 
 
 
 

 
sero cognovit et Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum acriter tunc philosophantium, Claudi Agathurni medici Lacedaemonii et Petroni Aristocratis Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, cum aequales essent Cornuti, minor ipse. idem decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque eum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente.
(6)
Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. [fuit frugi, pudicus.]
(7)
Reliquit circa sestertium vicies matri et sorori. scriptis tantum ad matrem codicillis. Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam, centum, ut alii volunt <L> et argenti facti pondo viginti et libros circa septingentos Chrysippi sive bibliothecam suam omnem.
 
 
 
 
 

 
verum Cornutus sublatis libris pecuniam sororibus, quas heredes frater fecerat, reliquit.
(8)
Scriptitavit et raro et tarde. hunc ipsum librum inperfectum reliquit. versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. leviter correxit Cornutus et Caesio Basso, petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam <Vescio> et <hodoiporicon> librum unum et paucos in socrum Thraseae Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret. editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt.
(9)
Decessit autem vitio stomachi anno aetatis XX<II>X.
(10)
[Sed mox ut a schola magistrisque devertit, lecto Lucili libro decimo vehementer saturas componere instituit. cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem
 
 
 
 
 

 
principem illius temporis inculpaverit. cuius versus in Neronem cum ita se haberet: «auriculas asini Mida rex habet», in eum modum a Cornuto, ipse tantummodo, est emendatus: «auriculas asini quis non habet?» ne hoc in se Nero dictum arbitraretur.]

explicit vita Persii

_________

Textus vitae:
Die Satiren des Persius
ed. O. Seel, München 1974

 
 
 
 
 

 

          <<< introductio