B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Corpus Priapeorum
ca. 90 p. Chr. n.
     
   


P r i a p e a   l a t i n a

Carmina classica
Carmina neolatina

Textus:
Carmina Priapea
Gedichte an den Gartengott
latine et germanice
ed. Bernhard Kytzler
tr. Carl Fischer
Zürich/München 1978


______________________________________

  
 
      Gaius Valerius Catullus (Frg. 1)
Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est quaque <lege> Priapi:
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris.


      Marcus Furius Bibaculus (saec. I a. Chr. n., Frg. 1)
Si quis forte mei domum Catonis,
depictas minio assulas et illos
custodis videt hortulos Priapi,
miratur, quibus ille disciplinis
5
tantam sit sapientiam assecutus,
quem tres cauliculi, selibra farris,
racemi duo tegula sub una
ad summam prope nutriant senectam.


      Publius Vergilius Maro (Ecl. 7, 33-36)
Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
exspectare sat est: custos es pauperis horti.
nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.


      Appendix Vergiliana (Priap. I)
Vere rosa, autumno pomis, aestate frequentor
      spicis: una mihi est horrida pestis hiemps;
nam frigus metuo et vereor ne ligneus ignem
      hic deus ignavis praebeat agricolis.


      Appendix Vergiliana (Priap. II)
Ego haec, ego arte fabricata rustica,
ego arida, o viator, ecce populus,
agellulum hunc, sinistra et ante quem vides,
erique villulam hortulumque pauperis
5
tuor, malaque furis arceo manu.
Mihi corolla picta vere ponitur,
mihi rubens arista sole fervido,
mihi virente dulcis uva pampino,
mihi gelante oliva cocta frigore.
10
meis capella delicata pascuis
in urbem adulta lacte portat ubera,
meisque pinguis agnus ex ovilibus
gravem domum remittit aere dexteram
+teneraque matre mugiente vaccula
15
deum profundit ante templa sanguinem.
Proin, viator, hunc deum vereberis
manumque sursum habebis. hoc tibi expedit,
parata namque trux stat ecce mentula.
«velim pol» inquis? at pol ecce vilicus
20
venit, valente cui revulsa bracchio
fit ista mentula apta clava dexterae.

 
      Appendix Vergiliana (Priap. III)
Hunc ego, o iuvenes, locum villulamque palustrem
tectam vimine iunceo caricisque maniplis,
quercus arida rustica fomitata securi
nutrior: magis et magis fit beata quotannis.
5
huius nam domini colunt me, deumque salutant
pauperis tuguri pater filiusque adulescens,
alter assidua cavens diligentia, ut herbae,
aspera ut rubus a meo sit remota sacello,
alter parva manu ferens semper munera larga.
10
florido mihi ponitur picta vere corolla,
primitus tenera virens spica mollis arista,
luteae violae mihi lacteumque papaver
pallentesque cucurbitae et suave olentia mala,
uva pampinea rubens educata sub umbra;
15
sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma
barbatus linit hirculus cornipesque capella.
pro quis omnia honoribus nunc necesse Priapo est
praestare, et domini hortulum vineamque tueri.
quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas:
20
vicinus prope dives est neglegensque Priapi.
inde sumite: semita haec deinde vos feret ipsa.


      Appendix Vergiliana (Priap. «Quid hoc novi est?»)
Quid hoc novi est? quid ira nuntiat deum?
silente nocte candidus mihi puer
tepente cum iaceret abditus sinu,
Venus fuit quieta, nec viriliter
5
iners senile penis extulit caput.
Placet, Priape, qui sub arboris coma
soles, sacrum revincte pampino caput,
ruber sedere cum rubente fascino?
at, o Triphalle, saepe floribus novis
10
tuas sine arte deligavimus comas,
abegimusque voce saepe, cum tibi
senexve corvus impigerve graculus
sacrum feriret ore corneo caput.
vale, nefande destitutor inguinum,
15
vale, Priape: debeo tibi nihil.
iacebis inter arva pallidus situ,
canisque saeva susque ligneo tibi
lutosus affricabit oblitum latus.
At, o sceleste penis, o meum malum,
20
gravi piaque lege noxiam lues.
licet querare: nec tibi tener puer
patebit ullus, +inminente+ qui toro
iuvante verset arte mobilem natem,
puella nec iocosa te levi manu
25
fovebit, adprimetve lucidum femur.
bidens amica Romuli senis memor
paratur, inter atra cuius inguina
latet iacente pantice abditus specus
vagaque pelle tectus annuo gelu
30
araneosus obsidet forem situs.
tibi haec paratur, ut tuum ter aut quater
voret profunda fossa lubricum caput.
licebit aeger, angue lentior, cubes,
tereris usque donec, a, miser, miser
35
triplexque quadruplexque compleas specum.
superbia ista proderit nihil, simul
vagum sonante merseris luto caput.
Quid est, iners? pigetne lentitudinis?
licebit hoc inultus auferas semel:
40
sed ille cum redibit aureus puer,
simul sonante senseris iter pede,
rigente nervos excubet lubidine,
et inquietus inguina arrigat tumor,
neque incitare cesset, usque dum mihi
45
Venus iocosa molle ruperit latus.


      Quintus Horatius Flaccus (Sat. 1, 8)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque
maxima formido: nam fures dextra coercet
5
obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
ast inportunas volucris in vertice harundo
terret fixa vetatque novis considere in hortis.
huc prius angustis eiecta cadavera cellis
conservus vili portanda locabat in arca;
10
hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
15
aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
albis informem spectabant ossibus agrum;
cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
hunc vexare locum curae sunt atque labori,
quantum carminibus quae versant atque venenis
20
humanos animos: has nullo perdere possum
nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
25
cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
unguibus et pullam divellere mordicus agnam
coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
manis elicerent animas responsa daturas.
30
lanea et effigies erat altera cerea: maior
lanea, quae poenis conpesceret inferiorem,
cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
altera Tisiphonen: serpentes atque videres
35
infernas errare canes Lunamque rubentem,
ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
+Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
40
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum,
utque lupi barbam variae cum dente colubrae
abdiderint furtim terris et imagine cerea
largior arserit ignis, et ut non testis inultus
45
horruerim voces furiarum et facta duarum?
nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
excidere atque herbas atque incantata lacertis
50
vincula cum magno risuque iocoque videres.


      Albius Tibullus (Carm. 1, 4)
«Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,
      Ne capiti soles, ne noceantque nives:
Quae tua formosos cepit sollertia? certe
      Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,
5
Nudus et hibernae producis frigora brumae,
      Nudus et aestivi tempora sicca Canis.»
Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles
      Armatus curva sic mihi falce deus:
«O fuge te tenerae puerorum credere turbae,
10
      Nam causam iusti semper amoris habent.
Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,
      Hic placidam niveo pectore pellit aquam,
Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi
      Virgineus teneras stat pudor ante genas.
15
Sed ne te capiant, primo si forte negabit,
      Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.
Longa dies homini docuit parere leones,
      Longa dies molli saxa peredit aqua;
Annus in apricis maturat collibus uvas,
20
      Annus agit certa lucida signa vice.
Nec iurare time: Veneris periuria venti
      Inrita per terras et freta summa ferunt.
Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere,
      Iurasset cupide quicquid ineptus amor,
25
Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas
      Adfirmes crines perque Minerva suos.
At si tardus eris, errabis: transiet aetas.
      Quam cito non segnis stat remeatque dies,
Quam cito purpureos deperdit terra colores,
30
      Quam cito formosas populus alta comas!
Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,
      Qui prior Eleo est carcere missus equos!
Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,
      Maerentem stultos praeteriisse dies.
35
Crudeles divi! serpens novus exuit annos,
      Formae non ullam fata dedere moram.
Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas,
      Nam decet intonsus crinis utrumque deum.
Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,
40
      Cedas: obsequio plurima vincet amor.
Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur
      Et Canis arenti torreat arva siti,
Quamvis praetexens picta ferrugine caelum
      Venturam anticipet imbrifer arcus aquam.
45
Vel si caeruleas puppi volet ire per undas,
      Ipse levem remo per freta pelle ratem.
Nec te paeniteat duros subiisse labores
      Aut opera insuetas adteruisse manus,
Nec, velit insidiis altas si claudere valles,
50
      Dum placeas, umeri retia ferre negent.
Si volet arma, levi temptabis ludere dextra:
      Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus.
Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit
      Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit.
55
Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,
      Post etiam collo se inplicuisse velit.
Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:
      Iam tener adsuevit munera velle puer.
At tu, qui venerem docuisti vendere primus,
60
      Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.
Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
      Aurea nec superent munera Pieridas.
Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,
      Ex umero Pelopis non nituisset ebur.
65
Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,
      Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.
At qui non audit Musas, qui vendit amorem,
      Idaeae currus ille sequatur Opis
Et tercentenas erroribus expleat urbes
70
      Et secet ad Phrygios vilia membra modos.
Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis
      Supplicibus, miseris fletibus illa favet.»
Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore,
      Sed Titium coniunx haec meminisse vetat.
75
Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum,
      Quos male habet multa callidus arte puer.
Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes
      Consultent: cunctis ianua nostra patet.
Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem
80
      Deducat iuvenum sedula turba senem.
Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!
      Deficiunt artes, deficiuntque doli.
Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,
      Cum mea ridebunt vana magisteria.


      Publius Ovidius Naso (Fast. 1, 391-440)
391
Caeditur et rigido custodi ruris asellus;
      causa pudenda quidem, sed tamen apta deo:
festa corymbiferi celebrabat Graecia Bacchi,
      tertia quae solito tempore bruma refert;
395
di quoque cultores in idem venere Lyaei
      et quicumque iocis non alienus erat,
Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus
      quaeque colunt amnes solaque rura deae.
venerat et senior pando Silenus asello,
400
      quique ruber pavidas inguine terret aves.
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
      gramine vestitis accubuere toris.
vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
      miscendas large rivus agebat aquas.
405
Naides effusis aliae sine pectinis usu,
      pars aderant positis arte manuque comis:
illa super suras tunicam collecta ministrat,
      altera dissuto pectus aperta sinu,
exserit haec umerum, vestem trahit illa per herbas,
410
      inpediunt teneros vincula nulla pedes.
hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
      pars tibi, qui pinu tempora nexa geris;
te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt,
      nequitia est, quae te non sinit esse senem.
415
at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
      omnibus ex illis Lotide captus erat.
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
      signaque dat nutu sollicitatque notis.
fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
420
      inrisum vultu despicit illa suo.
nox erat, et vino somnum faciente iacebant
      corpora diversis victa sopore locis.
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
      sicut erat lusu fessa, quievit humo.
425
surgit amans animamque tenens vestigia furtim
      suspenso digitis fert taciturna gradu.
ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
      ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet.
et iam finitima corpus librabat in herba,
430
      illa tamen multi plena soporis erat.
gaudet et a pedibus tracto velamine vota
      ad sua felici coeperat ire via:
ecce, rudens rauco Sileni vector asellus
      intempestivos edidit ore sonos.
435
territa consurgit nymphe manibusque Priapum
      reicit et fugiens concitat omne nemus.
at deus obscena nimium quoque parte paratus
      omnibus ad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est
440
      Hellespontiaco victima grata deo.


      Publius Ovidius Naso (Fast. 6, 319-346)
Praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
320
      dedecus? est multi fabula parva ioci.
turrigera frontem Cybele redimita corona
      convocat aeternos ad sua festa deos.
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
      Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
325
nec licet et longum est epulas narrare deorum:
      in multo nox est pervigilata mero.
hi temere errabant in opacae vallibus Idae,
      pars iacet et molli gramine membra levat.
hi ludunt, hos somnus habet, pars bracchia nectit
330
      et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
      sicut erat, positum caespite fulta caput.
at ruber hortorum custos nymphasque deasque
      captat et errantes fertque refertque pedes.
335
aspicit et Vestam, dubium, nymphamne putarit
      an scierit Vestam; scisse sed ipse negat.
spem capit obscenam furtimque accedere temptat
      et fert suspensos corde micante gradus.
forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
340
      liquerat ad ripas lene sonantis aquae.
ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,
      intempestivo cum rudit ille sono.
territa voce gravi surgit dea, convolat omnis
      turba, per infestas effugit ille manus.
345
Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo:
      «apta» canens «flammis indicis exta damus.»


      Gaius Petronius Arbiter (Sat. 133, 3)
Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione
divitibus silvis numen dedit, inclita paret
cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat
+semper flavius+ templumque tuis imponit Hypaepis:
5
huc ades, o Bacchi tutor Dryadumque voluptas,
et timidas admitte preces. non sanguine tristi
perfusus venio, non templis impius hostis
admovi dextram, sed inops et rebus egenis
attritus facinus non toto corpore feci.
10
quisquis peccat inops, minor est reus. hac prece quaeso,
exonera mentem culpaeque ignosce minori,
et quandoque mihi fortunae arriserit hora,
non sine honore tuum patiar decus. ibit ad aras,
sancte, tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras
15
corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem
circa delubrum gressum feret ebria pubes.


      Gaius Petronius Arbiter (Sat. 139, 2)
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur. prius Inachiae Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulit, ante profanus
Laomedon gemini satiavit numinis iram,
5
Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma
Telephus et regnum Neptuni pavit Ulixes.
me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi.


      Marcus Valerius Martialis (1, 35)
Versus scribere me parum severos
Nec quos praelegat in schola magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
Tamquam coniugibus suis mariti,
5
Non possunt sine mentula placere.
Quid si me iubeas talassionem
Verbis dicere non talassionis?
Quis Floralia vestit et stolatum
Permittit meretricibus pudorem?
10
Lex haec carminibus data est iocosis,
Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
Quare deposita severitate
Parcas lusibus et iocis rogamus,
Nec castrare velis meos libellos.
15
Gallo turpius est nihil Priapo.


      Marcus Valerius Martialis (3, 68)
Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
     Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
     Exuimur: nudos parce videre viros.
5
Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
     Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
     Quam recipit sexto mense superba Venus,
Custodem medio statuit quam vilicus horto,
10
     Opposita spectat quam proba virgo manu.
Si bene te novi, longum iam lassa libellum
     Ponebas, totum nunc studiosa leges.


      Marcus Valerius Martialis (6, 16)
Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
     Iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
     Sed puer et longis pulchra puella comis.


      Marcus Valerius Martialis (6, 49)
Non sum de fragili dolatus ulmo,
Nec quae stat rigida supina vena,
De ligno mihi quolibet columna est,
Sed viva generata de cupressu:
5
Quae nec saecula centiens peracta
Nec longae cariem timet senectae.
Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto.
Nam si vel minimos manu rapaci
Hoc de palmite laeseris racemos,
10
Nascetur, licet hoc velis negare,
Inserta tibi ficus a cupressu.


      Marcus Valerius Martialis (6, 72)
Fur notae nimium rapacitatis
Conpilare Cilix volebat hortum,
Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
Praeter marmoreum nihil Priapum.
5
Dum non vult vacua manu redire,
Ipsum subripuit Cilix Priapum.


      Marcus Valerius Martialis (6, 73)
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
     Dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Caeretani cultor ditissimus agri
     Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
5
Aspice, quam certo videar non ligneus ore
     Nec devota focis inguinis arma geram,
Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
     Phidiaca rigeat mentula digna manu.
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum
10
     Et bis septenis parcite iugeribus.


      Marcus Valerius Martialis (7, 91)
De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
     Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
Cetera lascivis donavit poma puellis
     Mentula custodis luxuriosa dei.

 
      Marcus Valerius Martialis (8, 40)
Non horti neque palmitis beati,
Sed rari nemoris, Priape, custos,
Ex quo natus es et potes renasci,
Furaces, moneo, manus repellas
5
Et silvam domini focis reserves:
Si defecerit haec, et ipse lignum es.


      Marcus Valerius Martialis (11, 51)
Tanta est quae Titio columna pendet,
Quantam Lampsaciae colunt puellae.
Hic nullo comitante nec molesto
Thermis grandibus et suis lavatur.
5
Anguste Titius tamen lavatur.


      Marcus Valerius Martialis (11, 72)
Drauci Natta sui vocat pipinnam,
Collatus cuï Gallus est Priapus.


      Marcus Valerius Martialis (14, 70)
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
     Ipsa licet rodas inguina, purus eris.




      Aurelius Prudentius Clemens (Contra Symm. 1, 102-115)
102
Ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
strenuus exculti dominus quidam fuit agri
105
hortorumque opibus memorabilis, hic tamen idem
scortator nimius multaque libidine suetus
rusticulas vexare lupas interque salicta
et densas saepes obscena cubilia inire;
indomitum intendens animum semperque paratum
110
ad facinus numquam calidis dabat otia venis.
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos.
sinum lactis et haec votorum liba quotannis
accipit, ac ruris servat vineta Sabini,
115
turpiter adfixo pudeat quem visere ramo.


      Anthologia Latina (885)
Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis
nostrae cultior hortus est puellae.
mirari, o bone, desinas, Sabelle.
hortorum deus ipse nam Priapus
5
cunctis hunc fodit et rigat diebus.

__________
 
      Faustus Sabaeus (1556)
      De Priapo
Haec pater o nostri generis multralia lactis
     Pinguia, et ista tibi liba Priape fero.
Pro grege tam raro, sed si foecunde secundo
     Ut potes, has partu multiplicabis oves.
5
Ipse inter Divos medius tunc stabis agrestes
     Aureus, et superis invidiosus eris.
      (in: Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 16)


      Nicolaus Gruderius (1614)
      Priapus
Dum sua formosis conniveo furta puellis,
     Audaci falcem surripit ista manu.
Non ea formosa ignoscam furta puellis
     Sed neque formosis adnumeranda venit.
5
Ergo qua dempsit mihi protinus arma reponat
     Aut alla irati sentiat arma dei.
      (in: Delitiae Poetarum Belgicorum, ed. R. Ghero, Frankfurt 1614, Bd. 3, p. 574)