BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Fabius Quintilianus

ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.

 

Institutionis oratoriae

libri duodecim

 

Liber IX

 

___________________________________________________________

 

 

 

Liber nonvs

[De elocutione II.]

 

________________

 

 

I

[Quo differant figurae a tropis.

Quid auctores de figuris docuerint.

Esse figuras mentis et dictionis.

Cicero de figuris.]

 

[1] Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras (quae schemata Graece uocantur) locus ipsa rei natura coniunctus superiori. Nam plerique has tropos esse existimauerunt, [2] quia, siue ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, siue ex eo, quod uertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris. Vsus quoque est idem: nam et uim rebus adiciunt et gratiam praestant. Nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. [3] Quin adeo similitudo manifesta est ut ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res a derecta et simplici ratione cum aliqua dicendi uirtute deflectitur: ita quaedam perquam tenui limite diuiduntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras uerborum potius quam tropos dixerint.

[4] Quo magis signanda est utriusque rei differentia. Est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione tralatus ad aliam ornandae orationis gratia, uel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco in quo propria est tralata in eum in quo propria non est: «figura», sicut nomine ipso patet, conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione. [5] Quare in tropis ponuntur uerba alia pro aliis, ut in μεταφορᾶι, μετωνυμίαι, ἀντονομασίαι, μεταλήμψει, συνεκδοχῆι, καταχρήσει, ἀλληγορίαι, plerumque ὑπερβολῆι: namque et rebus fit et uerbis. Ὀνοματοποιία fictio est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus si illud non fingeremus. [6] Περίφρασις, etiam si frequenter et id ipsum in cuius locum adsumitur nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον, quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropos. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt: transfert tamen uerbum aut partem eius a suo loco in alienum. [7] Horum nihil in figuras cadit: nam et propriis uerbis et ordine conlocatis figura fieri potest. Quo modo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam: nomen enim fateor esse commune. Haec scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem, sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. Nihil enim refert quo modo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet: nec mutatur uocabulis uis rerum. [8] Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, idem sunt tamen, ita haec de quibus loquimur, siue tropi siue figurae dicentur, idem efficient. Non enim nominibus prosunt sed effectibus, ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus nihil interest, dum idem quaeri sciamus. [9] Optimum ergo in his sequi maxime recepta, et rem ipsam, quocumque appellabitur modo, intellegi. Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias et tropon et figuram: tam enim tralatis uerbis quam propriis figuratur oratio.

[10] Est autem non mediocris inter auctores dissensio et quae uis nominis eius et quot genera et quae quam multaeque sint species. Quare primum intuendum est quid accipere debeamus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscumque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis: [11] altero, quo proprie schema dicitur, in sensu uel sermone aliqua a uulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus uariandas figuras esse uitandae similitudinis gratia: [12] in quo ita loquimur tamquam omnis sermo habeat figuram. Itemque eadem figura dicitur «cursitare» qua «lectitare», id est eadem ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non inmerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprensibilia partis huius praecepta existimauit. [13] Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice uel oratorie mutatum. Sic enim uerum erit aliam esse orationem ἀσχημάτιστον, id est carentem figuris, quod uitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam. [14] Verum id ipsum anguste Zoilus terminauit, qui id solum putauerit schema quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane uulgo quoque sic accipi scio: unde et figuratae controuersiae quaedam, de quibus post paulo dicam, uocantur. Ergo figura sit arte aliqua nouata forma dicendi.

[15] Genus eius unum quidam putauerunt, in hoc ipso diuersas opiniones secuti. Nam hi, quia uerborum mutatio sensus quoque uerteret, omnis figuras in uerbis esse dixerunt, illi, quia uerba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. [16] Quarum utraque manifesta cauillatio est. Nam et eadem dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere uerborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione, haec in enuntianda, sed frequentissime coeunt, ut in hoc: «iam, iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum – «: nam oratio a iudice auersa in sententia, «iam iam» et «liberum» in uerbis sunt schemata.

[17] Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis uel sensus uel sententiarum (nam his omnibus modis dictum est), et λέξεως, id est uerborum uel dictionis uel elocutionis uel sermonis uel orationis: nam et uariatur et nihil refert. [18] Cornelius tamen Celsus adicit uerbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto nouitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui uirum credat colores et sententias sensus esse? Quare sicut omnem orationem, ita figuras quoque uersari necesse est in sensu et in uerbis.

[19] Vt uero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum quae ad mentem pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multiplex in nullo non orationis opere uel clarissime lucet. Nam etsi minime uidetur pertinere ad probationem qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus, et in animos iudicum qua non obseruatur inrepit. [20] Namque ut in armorum certamine aduersos ictus et rectas ac simplices manus cum uidere tum etiam cauere ac propulsare facile est, auersae tectaeque minus sunt obseruabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est: sic oratio, quae astu caret, pondere modo et inpulsu proeliatur, simulanti uariantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma auocare et uelut nutu fallere. [21] Iam uero adfectus nihil magis ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum ualent, quanto plus orationis ipsius uultus ad id quod efficere tendimus compositus? Plurimum tamen ad commendationem facit, siue in conciliandis agentis moribus siue ad promerendum actioni fauorem siue ad leuandum uarietate fastidium siue ad quaedam uel decentius indicanda uel tutius.

[22] Sed antequam quae cuique rei figura conueniat ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae: neque enim me mouent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est. [23] Ante omnia igitur illi qui totidem figuras putant quot adfectus repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscumque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci dolere misereri timere confidere contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere minari rogare excusare. [24] Sed fallit parum diligenter intuentes quod inueniunt in omnibus iis locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt: neque enim pars ulla dicendi est quae non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse: neque enim uerebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. [25] Quare dabunt mihi aliquam in irascente deprecante miserante figuram; scio: sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus uiam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad mouendum auditorem ualerent plurimum: quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteram subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.

[26] In tertio de Oratore ita scriptum est: «In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis leuitatem et numerorum quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque uerborum. [27] Nam et commoratio una in re permultum mouet et inlustris explanatio rerumque quasi gerantur sub aspectum paene subiectio, quae in exponenda re plurimum ualet, ad inlustrandum id quod exponitur, et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse uideatur: [28] et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum quam dixeris significatio et distincte concisa breuitas et extenuatio, et huic adiuncta inlusio, a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinens esse debebit: propositioque quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio: [29] tum augendi minuendiue causa ueritatis supralatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae: tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda cum [in] orationis non contentione sed sermone tractatur: [30] deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio uel ante uel post quam dixeris, uel cum aliquid a te ipso reicias. Praemunitio etiam est ad id quod adgrediare, et traiectio in alium: communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio: morum ac uitae imitatio uel in personis uel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos uel maxime, saepe autem etiam ad commouendos: [31] personarum ficta inductio, uel grauissimum lumen augendi: descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio: tum duo illa quae maxime mouent, similitudo et exemplum: digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio: [32] uox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa, iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio breuis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque execratio. [33] His fere luminibus inlustrant orationem sententiae. Orationis autem ipsius tamquam armorum est uel ad usum comminatio et quasi petitio uel ad uenustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio uerborum habet interdum uim, leporem alias, et paulum inmutatum uerbum atque deflexum, et eiusdem uerbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conuersio, et in eadem uerba impetus et concursio, et adiunctio et progressio, et eiusdem uerbi crebrius positi quaedam distinctio, et reuocatio uerbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. [34] Est etiam gradatio quaedam et conuersio et uerborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio <et> reprehensio et exclamatio et inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio, [35] et permissio et rursus alia dubitatio et inprouisum quiddam, et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatum et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et inmutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. [36] Haec enim sunt fere atque horum similia, uel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem uerborumque conformationibus inluminent.»

Eadem sunt in Oratore plurima, non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi uirtutes dicendi pertinentem: [37] «Et reliqua ex conlocatione uerborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi. Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. [38] Eadem ratio est horum, quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque uerba aut breuiter commutata ponuntur, aut ab eodem uerbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum uerbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter uel cadunt uerba uel desinunt, [39] aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum uersum reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio uel admirationis uel questionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. [40] Sententiarum ornamenta maiora sunt: quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et uero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias. [41] Quas cum tu optume, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expetimus ut uerset saepe multis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia: [42] saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat, ut declinet a proposito deflectatque sententiam, ut proponat quid dicturus sit, ut, cum transegerit iam aliquid, definiat, ut se ipse reuocet, ut quod dixerit iteret, ut argumentum ratione concludat, ut interrogando urgeat, ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat, ut contra ac dicat accipi et sentiri uelit, ut addubitet quid potius aut quo modo dicat, [43] ut diuidat in partis, ut aliquid relinquat et neglegat, ut ante praemuniat, ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in aduersarium conferat, ut saepe cum iis qui audiunt, nonnumquam etiam cum aduersario quasi deliberet, [44] ut hominum mores sermonesque describat, ut muta quaedam loquentia inducat, ut ab eo quod agitur auertat animos, ut saepe in hilaritatem risumue conuertat, ut ante occupet quod uideat opponi, ut comparet similitudines, ut utatur exemplis, ut aliud alii tribuens dispertiat, ut interpellatorem coerceat, ut aliquid reticere se dicat, ut denuntiet quid caueant, ut liberius quid audeat, ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando, ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantum, ut optet, ut execretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. [45] Atque alias etiam dicendi quasi uirtutes sequetur: breuitatem si res petet, saepe etiam rem dicendo subiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit: significatio saepe erit maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe uitae naturarumque imitatio. Hoc in genere (nam quasi siluam uides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.»

 

 

II

[De figuris sententiarum singillatim.

De schemate occultandi id, quod intellegi volumus.

Supplementa doctrinae.]

 

[1] Ergo cui latius complecti conformationes uerborum ac sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere in animo est quae ab illo simplici modo indicandi recedunt, quod idem multis doctissimis uiris uideo placuisse. [2] Omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt uirtutes orationis ut sine iis nulla intellegi uere possit oratio. Nam quo modo iudex doceri potest si desit inlustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio? [3] Quid uero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem ueritatis et traiectionem, haec altera extenuationem <et> deprecationem. Qui adfectus erunt uel concitati detracta uoce libera <et> effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, execratione? uel illi mitiores nisi adiuuantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem inpulsione? [4] Quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, remouere a se, in alium traicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et uelut agitante corpus spiritu caret. [5] Quae cum adesse debent, tum disponenda atque uarianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri uidemus, omni sono mulceant. Verum ea plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod uel ex proxima doceri potest.

[6] Quid enim tam commune quam interrogare uel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia uidetur adhiberi. At ea res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac uehementior fit probatio, quod primo loco posuimus. [7] Simplex est sic rogare:

 

«sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris?»:

 

figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi: «quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?» et «quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?» et «patere tua consilia non sentis?» et totus denique hic locus. [8] Quanto enim magis ardet quam si diceretur «diu abuteris patientia nostra», et «patent tua consilia». Interrogamus etiam quod negari non possit: «dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?» aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut uulgo uti solemus: «quo modo? qui fieri potest?» aut inuidiae gratia, ut Medea apud Senecam: [9] «quas peti terras iubes?» aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium «heu quae me tellus», inquit, «quae me aequora possunt accipere?» aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius: «Audisne? Furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprendimus.» [10] Totum hoc plenum est uarietatis: nam et indignationi conuenit:

 

«et quisquam numen Iunonis adoret?»

 

et admirationi:

 

«quid non mortalia pectora cogis,

auri sacra fames?»

 

[11] Est interim acrius imperandi genus:

 

«non arma expedient totaque ex urbe sequentur?»

 

Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: «quid igitur faciam?» [12] Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab reo fustibus uapulasset, «innocens», inquit: tum declinandi, quod est frequentissimum: «quaero an occideris hominem», respondetur «latronem»: «an fundum occupaueris», [13] respondetur «meum», ut confessionem praecedat defensio: ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti

 

«non ego te uidi Damonis, pessime, caprum

excipere insidiis?»

 

occurritur:

 

[14] «an mihi cantando uictus non redderet ille?»

 

Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae uices, ut Cicero pro Ligario: «Apud quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam uidit, rei publicae reddidit.» [15] Aliter pro Caelio ficta interrogatione: «dicet aliquis: haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis?» et totus locus. Deinde: «ego, si qui, iudices, hoc robore animi atque hac indole uirtutis ac continentiae fuit», et cetera. Cui diuersum est, cum alium rogaueris, non expectare responsum, sed statim subicere: «Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas.» Quod schema quidam «per suggestionem» uocant. [16] Fit et comparatione: «uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet?» et aliis modis tum breuius tum latius, tum de una re tum de pluribus.

Mire uero in causis ualet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio conuenit. Sed quamquam generis unius diuersas species habet. [17] Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quaedam confessio, <ut> pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quaedam praedictio, ut «dicam enim non augendi criminis gratia»: quaedam emendatio, ut «rogo ignoscatis mihi, si longius sum euectus»: frequentissima praeparatio, cum pluribus uerbis uel quare facturi quid simus uel quare fecerimus dici solet. [18] Verborum quoque uis ac proprietas confirmatur †uel praesumptione†: «quamquam illa non poena sed prohibitio sceleris fuit», aut reprehensione: «ciues, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est.»

[19] Adfert aliquam fidem ueritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. Cuius modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: «Equidem, quod ad me attinet, quo me uertam nescio. Negem fuisse infamiam illam iudicii corrupti?» et cetera. [20] Hoc etiam in praeteritum ualet: nam et dubitasse nos fingimus.

A quo schemate non procul abest illa quae dicitur communicatio, cum aut ipsos aduersarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: «nescit trepida quid liceat feminae, quid coniugem deceat: forte uos in illa solitudine obuios casus miserae mulieri optulit: tu, frater, uos, paterni amici, quod consilium datis?» [21] aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: «quid suadetis?» et «uos interrogo» et «quid tandem fieri oportuit?» ut Cato: «cedo, si uos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?» et alibi: «communem rem agi putatote ac uos huic rei praepositos esse.» [22] Sed non numquam communicantes aliquid inexpectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: «quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?» deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem uocat. [23] Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum expectationem grauissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leue aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum. [24] Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexpectatum accidisse, ut Pollio: «numquam fore credidi, iudices, ut reo Scauro ne quid in eius iudicio gratia ualeret precarer.» [25] Paene idem fons est illius quam «permissionem» uocant qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnumquam aduersariis quoque, ut Caluus Vatinio: «perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem.»

[26] Quae uero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quaeque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: «liberatus sum, respiraui», et «bene habet», et «quae amentia est haec?» et «o tempora, o mores!» et «miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor», et

 

«magnae nunc hiscite terrae».

 

[27] Quod exclamationem quidam uocant ponuntque inter figuras orationis. Haec quotiens uera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam uocat, Graeci παρρησίαν. Quid enim minus figuratum quam uera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. [28] Nam Cicero cum dicit pro Ligario: «suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla ui coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te», non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare uictoris clementiam non potest. [29] In illa uero sententia: «quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?» admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat.

Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιίαι dicuntur: mire namque cum uariant orationem tum excitant. [30] His et aduersariorum cogitationes uelut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. [31] Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes etiam populique uocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum προσωποποιίας dicant in quibus et corpora et uerba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. [32] Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellaui: nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo mollior fit figura: «etenim si mecum patria mea, quae mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce Tulli, quid agis?» Illud audacius genus: «quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per te.» [33] Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum uocum imagines fingimus, aut eadem aduersariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt «uidetur mihi» et «nonne uidetur tibi?» Sed magna quaedam uis eloquentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moueant, quia supra uera sunt, aut pro uanis accipiantur, quia uera non sunt. [34] Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: «mater mea, quae mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quaeque mihi uixit bisque eodem die uitam dedit» et reliqua, deinde «exheres esto». Haec cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturae componitur. [35] Nam contra recitabatur testamentum: «P. Nouanius Gallio, cui ego omnia meritissimo uolo et debeo pro eius animi in me summa uoluntate», et adiectis deinceps aliis «heres esto»: incipit esse quodam modo παρωιδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusiue etiam in uersificationis ac sermonum imitatione seruatur. [36] Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: «hic aliquis» et «dicat aliquis». [37] Est et iactus sine persona sermo:

 

«hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles».

 

Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιίαι accedit illa quae est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim προσωποποιία in speciem narrandi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in Titi Liui primo statim: «urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua uirtus ac di iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.»

[38] Auersus quoque a iudice sermo, qui dicitur apostrophe, mire mouet, siue aduersarios inuadimus: «quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica?» siue ad inuocationem aliquam conuertimur: «uos enim iam ego, Albani tumuli atque luci», siue ad inuidiosam inplorationem: «o leges Porciae legesque Semproniae!» [39] Sed illa quoque uocatur auersio quae a proposita quaestione abducit audientem:

 

«non ego cum Danais Troianam excindere gentem

Aulide iuraui».

 

Quod fit et multis et uariis figuris, cum aut aliud expectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus uideri posse ignorantibus, quale est prohoemium pro Caelio.

[40] Illa uero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec uniuersa sed per partis: quem locum proximo libro subiecimus euidentiae. Et Celsus hoc nomen isti figurae dedit: ab aliis ὑποτύπωσις dicitur, proposita quaedam forma rerum ita expressa uerbis ut cerni potius uideantur quam audiri: «ipse inflammatus scelere et furore in forum uenit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.» [41] Nec solum quae facta sint aut fiant sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius si praeturam inuasisset. Sed haec quidem tralatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, in diatyposi uerecundior apud priores fuit (praeponebant enim talia: «credite uos intueri», ut Cicero: «haec, quae non uidistis oculis, animis cernere potestis»): [42] noui uero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controuersia, cuius summa est quod pater filium et nouercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: «duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque uis inprime.» [43] Et post paulo: «Aspice, inquit, quod diu non credidisti. Ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo.» Habet haec figura manifestius aliquid: non enim narrari res sed agi uidetur. [44] Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem uirtuti adsignatur a quibusdam, alii τοπογραφίαν dicunt.

Εἰρωνείαν inueni qui dissimulationem uocaret: quo nomine quia parum totius huius figurae uires uidentur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. Igitur εἰρωνεία quae est schema ab illa quae est tropos genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intellegendum est), species uero prudentius intuenti diuersas esse facile est deprendere: [45] primum quod tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut illud in Catilinam: «a quo repudiatus ad sodalem tuum, uirum optimum, Metellum demigrasti»; in duobus demum uerbis est ironia. Ergo etiam breuior est tropos. [46] At in figura totius uoluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, ut illic uerba sint uerbis diuersa, hic †sensus sermonis et loci† et tota interim causae conformatio, cum etiam uita uniuersa ironiam habere uideatur, qualis est uisa Socratis (nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tamquam sapientium), ut, quem ad modum ἀλληγορίαν facit continua μεταφορά, sic hoc schema faciat tropos ille contextus. [47] Quaedam uero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima quae ducitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν uocant: «non agam tecum iure summo, non dicam quod forsitan optinerem», et: «quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium possessiones datas, quid ereptas proferam?» et: «mitto illam primam libidinis iniuriam», et: «ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de sestertiis sescentis milibus», et: «possum dicere.» [48] Quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus, ut Cicero: «hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus dicerem.» Εἰρωνεία est et cum similes imperantibus uel permittentibus sumus:

 

[49] «i, sequere Italiam uentis»,

 

et cum ea quae nolumus uideri in aduersariis esse concedimus eis. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in aduersario non sunt:

 

«meque timoris

argue tu, Drance, quando tot caedis aceruos

Teucrorum tua dextra dedit».

 

Quod idem contra ualet cum aut ea quae a nobis absunt aut etiam quae in aduersarios reccidunt quasi fatemur:

 

«me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter».

 

[50] Nec in personis tantum sed et in rebus uersatur haec contraria dicendi quam quae intellegi uelis ratio, ut totum pro Q. Ligario prohoemium et illae eleuationes: «uidelicet, o di boni!», «scilicet is superis labor est», [51] et ille pro Oppio locus: «o amorem mirum! o beniuolentiam singularem!» Non procul autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: «habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum», et concessio, cum aliquid etiam inicum uidemur causae fiducia pati: «metum uirgarum nauarchus nobilis nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est», et pro Cluentio de inuidia: «dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis»: tertia consensio, ut pro eodem: «iudicium esse corruptum.» [52] Hac euidentior figura est cum alicui rei adsentimur quae est futura pro nobis, uerum id accidere sine aduersarii uitio non potest. Quaedam etiam uelut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apolloni Drepanitani: «gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.» [53] Interim augemus crimina quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam grauia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, quamquam per se manifestam, tamen etiam ui orationis exaggerat.

[54] Ἀποσιώπησις, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit adfectus, uel irae, ut

 

«quos ego – sed motos praestat componere fluctus»,

 

uel sollicitudinis et quasi religionis: «An huius ille legis, quam Clodius a se inuentam gloriatur, mentionem facere ausus esset uiuo Milone, non dicam consule? De nostrum omnium – non audeo totum dicere» (cui simile est in prohoemio pro Ctesiphonte Demosthenis); [55] uel alio transeundi gratia: «Cominius autem – tametsi ignoscite mihi, iudices.» In quo est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae uideatur, digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit. [56] Nam breuior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. Sed haec exempli gratia sufficient: «tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est – hoc quaeso, iudices, diligenter attendite», et pro Milone: «et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur.» [57] Est alia non quidem reticentia, quae sit inperfecti sermonis, sed tamen praecisa uelut ante legitimum finem oratio, ut illud: «nimis urgeo, commoueri uidetur adulescens», et: «quid plura? ipsum adulescentem dicere audistis.»

[58] Imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία uel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest: est enim posita fere in eludendo. Sed uersatur et in factis et in dictis: in factis, quod est ὑποτυπώσει uicinum, in dictis quale est apud Terentium:

 

«Aut ego nescibam quorsum tu ires. Paruola

hinc est abrepta, eduxit mater pro sua.

Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.»

 

[59] Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius adseuerat quam eludit: «dicebam habere eos actorem Q. Caecilium.» Sunt et illa iucunda et ad commendationem cum uarietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt. [60] Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio: «sed quid ego ita grauem personam introduxi?» et quibus utimur uulgo: «inprudens incidi»; uel cum quaerere nos quid dicamus fingimus: «quid relicum est?» et: «num quid omisi?» et cum ibidem inuenire, ut ait Cicero: «unum etiam mihi relicum eius modi crimen est», et «aliud ex alio succurrit mihi» – [61] unde etiam uenusti transitus fiunt (non quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, uelut hoc in memoriam inductus adiecit: «Hoc modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?»; et cum aliqua uelut ignoramus: «Sed earum rerum artificem quem? – quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant.» [62] Quod quidem non <in> hoc tantum ualet; quibusdam enim, dum aliud agere uidemur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit ut minore inuidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret. [63] Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris et iterare quaedam schemate aliquo (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni uarios uelut uultus. Gaudet enim res uarietate, et sicut oculi diuersarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat in quod se uelut nouum intendant.

[64] Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium:

 

«non licuit thalami expertem sine crimine uitam

degere more ferae»;

 

quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus ut sine thalamis uitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ouidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur:

 

«o, dixit, felicem coniuge matrem!»

 

[65] Huic uel confinis uel eadem est qua nunc utimur plurimum. Iam enim ad id genus quod et frequentissimum est et expectari maxime credo ueniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi uolumus, non utique contrarium, ut in εἰρωνείαι, sed aliud latens et auditori quasi inueniendum. Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris uocatur, et unde controuersiae figuratae dicuntur. [66] Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui uenustatis modo gratia adhibetur et ipsa nouitate ac uarietate magis quam si relatio sit recta delectat.

[67] Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum ciuile senatus consulta finguntur et capital est obicere ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; sed schematum condicio non eadem est: quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa uitatur; [68] quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto fauet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem uerum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. [69] Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, siue intellegatur siue non intellegatur. Sed licet modum adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt autem si non ex uerbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru: «duxi uxorem quae patri placuit»; [70] aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut <in> illa controuersia in qua infamis amore filiae uirginis pater raptam eam interrogat a quo uitiata sit: «Quis te, inquit, rapuit? Tu, pater, nescis?» [71] Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: in quo multum etiam adfectus iuuant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut iudex quaerat illud nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei quod a se inuentum existimat credat. [72] Sed ne si optimae quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctoritatis. Nec pudor uidetur quod non palam obicias, sed diffidentia. In summa sic maxime iudex credit figuris si nos putat nolle dicere. [73] Equidem et in personas incidi tales, et in rem quoque, quod est magis rarum, quae optineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar quae subiecisse dicebatur mariti testamentum: et dicebantur chirographum marito expiranti heredes dedisse, et uerum erat. [74] Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum peruenirent. Et caput quidem tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo fuit nobis agendum ut iudices illud intellegerent factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et contigit utrumque. Quod non inseruissem ueritus opinionem iactantiae nisi probare uoluissem in foro quoque esse his figuris locum. [75] Quaedam etiam quae probare non possis figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.

[76] Cum autem obstat nobis personae reuerentia, quod secundum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto ualidius bonos inhibet pudor quam metus. Hic uero tegere nos iudex quod sciamus et uerba ui quadam ueritatis erumpentia credat coercere. Nam †quo† minus aut ipsi in quos dicimus aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciuiam si uelle nos credant? [77] Aut quid interest quo modo dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima quibus praecipere coeperam tempora hoc uitio laborarunt: dicebant enim libenter tales controuersias. Quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. [78] Nam rectum genus adprobari nisi maximis uiribus non potest: haec deuerticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum ualent, flexu eludant – cum haec quae adfectatur ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuuat etiam quod auditor gaudet intellegere et fauet ingenio suo et alio dicente se laudat. [79] Itaque non solum si persona obstaret rectae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater qui infamem in matre filium secreto occidisset reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. [80] Nam quid impurius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de uxore uideatur, confirmare id ipsa defensione quod diluendum est? At si iudicum sumerent animum, scirent quam eius modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus cum in parentis abominanda crimina spargentur.

[81] Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur positum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causae plerique fecerunt: «Tyrannidis adfectatae damnatus torqueatur ut conscios indicet: accusator eius optet quod uolet. Patrem quidam damnauit, optat ne is torqueatur: pater ei contra dicit.» [82] Nemo se tenuit agens pro patre quin figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri uelit, aut torto non credetur. «At credibile est hoc eum uelle.» [83] Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat. «Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?» Ergo, si uere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid si neque utique uerum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, uel quod legem conseruandam putet, uel quod nolit accusatori debere beneficium, uel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis innocentem esse pertendat? [84] Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus: «patrocinium hoc uoluit qui controuersiam finxit.» Fortasse enim noluit, sed esto uoluerit: continuone, si ille stulte cogitauit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum quid litigator uelit. [85] Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud uelle, praecipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat postulare, ut in illa controuersia: «Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat ut militia uacaret e lege, quod quinquagenarius esset, aduersante filio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat: contra dicit pater.» Non enim, inquiunt, mori uult, sed inuidiam filio facere. [86] Equidem rideo, quod [ipsi] sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa uoluntariam mortem, causarum quoque quas habet factus ex uiro forti desertor. [87] Sed de una controuersia loqui superuacuum est: ego in uniuersum neque oratoris puto esse umquam praeuaricari, neque litem intellego in qua pars utraque idem uelit, neque tam stultum quemquam qui, si uiuere uult, mortem potius male petat quam omnino non petat. [88] Non tamen nego esse controuersias huius modi figuratas, ut est illa: «reus parricidii quod fratrem occidisset damnatu iri uidebatur: pater pro testimonio dixit eum se iubente fecisse: absolutum abdicat.» Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore iudicio adfirmauit mutare palam potest, et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus. [89]Vt autem nemo contra id quod uult dicit, ita potest melius aliquid uelle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat postulat, reuocari fortasse mauult, non tamen quod petit non uult. [90] Est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice, fit [ei] tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controuersiis, sed in hac quoque: «raptor nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exorauerit pereat: qui exorato raptae patre suum non exorat agit cum eo dementiae»: [91] nam si promittat hic pater, lis tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe uideatur et a se iudicem auertat. Latro igitur optime: «Occides ergo? – Si potero.» Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: «dura, anime, dura: here fortior fuisti.» [92] Confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere ut relinquerent; et qui Victorias aureas in usum belli conflari uolebat ita declinauit, uictoriis utendum esse. Totum autem allegoriae simile est aliud dicere, aliud intellegi uelle.

[93] Quaesitum etiam est quo modo responderi contra figuras oporteret. Et quidam semper ex diuerso aperiendas putauerunt, sicut latentia uitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonae conscientiae est. [94] Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod aduersarii obliquis sententiis significare uoluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intellegant sed etiam credant. [95] Vtilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum «iura per patris tui cineres», paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum aduocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum temere non esse.

[96] Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio, ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: «quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.» [97] Εἰρωνεία quoque in hoc genere materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum aduersus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: «mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te uolui occidere.» [98] Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: «ita mihi contingat herede filio mori.» Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, graui uiro parum conuenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. [99] Leuissimum autem longe genus ex uerbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: «praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putauerunt.»

[100] Comparationem equidem uideo figuram †non† esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus; et si talis eius forma qualis est pro Murena: «uigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit mature cum exercitu perueniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat» et cetera, nescio an orationis potius quam sententiae sit. [101] Id enim solum mutatur, quod non uniuersa uniuersis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον uocat.

[102] Praeter illa uero quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, uidelicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: [103] consummationem, quam Graecus διαλλαγήν uocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: consequens (ille ἐπακολούθησιν) de quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum est συλλογισμός: minas, id est κατάπληξιν: exhortationem, παραινετικόν. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit. [104] Praeter haec Celsus excludere, adseuerare, detrectare, excitare iudicem, prouerbiis uti et uersibus et ioco, et inuidia et inuocatione intendere crimen, quod est δείνωσις, adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras putat. [105] Partitionem quoque et propositionem et diuisionem et rerum duarum cognationem, quod est ut idem ualeant quae uidentur esse diuersa, ut non is demum sit ueneficus qui uitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod est in parte finitionis. [106] Rutilius siue Gorgias ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφοράν, ἀντίρρησιν, παραύξησιν, προέκθεσιν (quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), ἐναντιότητα (unde sint ἐνθυμήματα κατ᾽ ἐναντίωσιν), μετάλημψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius, quamquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum uocat, et rationem appellans ἐπιχείρημα inter eas habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam consequens an epichirema sit dubitat. [107] Visellius adicit et sententiam. Inuenio qui adgregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσεις, παραδιηγήσεις. Sed ut haec non sunt schemata, sic alia uel sint forsitan ac nos fugerint uel etiam noua fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.

 

 

III

[De figuris verborum singillatim.

Additamentum de antiquiorum doctrina.]

 

[1] Verborum uero figurae et mutatae sunt semper et utcumque ualuit consuetudo mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut «hac re inuidere», non, ut omnes ueteres et Cicero praecipue, «hanc rem», et «incumbere illi», non «in illum», et «plenum uino», non «uini», et «huic», non «hunc adulari» iam dicitur et mille alia, utinamque non peiora uincant. [2] Verum schemata lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem nouat, alterum maxime conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque conuenit orationi, tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere.

Prius fit isdem generibus quibus uitia: esset enim omne eiusmodi schema uitium si non peteretur sed accideret. [3] Verum auctoritate uetustate consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, uirtus est si habet probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime utilis, ut et cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium leuet et nos a uulgari dicendi genere defendat. [4] Quod si quis parce et cum res poscet utetur, uelut adsperso quodam condimento iucundior erit: at qui nimium adfectauerit, ipsam illam gratiam uarietatis amittet. Quamquam sunt quaedam figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. [5] Nam secretae et extra uulgarem usum positae ideoque magis notabiles ut nouitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obuias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

[6] Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et «oculis capti talpae» et «timidi dammae» dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: et in uerbis, ut «fabricatus est gladium» et «inimicum poenitus es». [7] Quod minus mirum est quia in natura uerborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut «arbitror», «suspicor», et contra faciendi quae patimur, ut «uapulo»: ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsentior adsentio. [8] Est figura et in numero, uel cum singulari pluralis subiungitur: «gladio pugnacissima gens Romani» (gens enim ex multis), uel ex diuerso:

 

«qui non risere parentes,

nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est»:

 

[9] ex illis enim

 

«qui non risere»

 

hic quem non dignata * in satura:

 

«et nostrum istud uiuere triste | aspexi,»

 

cum infinito uerbo sit usus pro appellatione: nostram enim uitam uult intellegi. Vtimur et uerbo pro participio:

 

«magnum dat ferre talentum,»

 

tamquam «ferendum», et participio pro uerbo: «uolo datum.»

[10] Interim etiam dubitari potest cui uitio simile sit schema, ut in hoc:

 

«uirtus est uitium fugere»:

 

aut enim partis orationis mutat ex illo «uirtus est fuga uitiorum», aut casus ex illo «uirtutis est uitium fugere», multo tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: «Sthenelus sciens pugnae»: est enim «scitus pugnandi». [11] Transferuntur et tempora: «Timarchides negat esse ei periculum a securi» (praesens enim pro praeterito positum est) et status: «hoc Ithacus uelit»: et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.

[12] Haec quoque est quam ἑτεροίωσιν uocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium «neque ea res falsum me habuit» et «duci probare». Ex quibus fere praeter nouitatem breuitas etiam peti solet. Vnde eo usque processum est ut «non paeniturum» pro non acturo paenitentiam et «uisuros» ad uidendum missos idem auctor dixerit. [13] Quae ille quidem fecerit schemata: an idem uocari possint uidendum, quia recepta sunt. Nam <in> receptis etiam uulgo auctore contenti sumus, ut iam eualuit «rebus agentibus», quod Pollio in Labieno damnat, et «contumeliam fecit», quod a Cicerone reprehendi notum est: «adfici» enim «contumelia» dicebant. [14] Alia commendatio uetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:

 

«uel cum se pauidum contra mea iurgia iactat»;

«progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

audierat».

 

Quorum similia apud ueteres tragicos comicosque sunt plurima. [15] Illud et in consuetudine remansit «enimuero». His amplius apud eundem:

 

«nam quis te, iuuenum confidentissime»,

 

quo sermonis initium fit; et

 

«tam magis illa tremens et tristibus effera flammis,

quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.»

 

Quod est uersum ex illo:

 

«quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum uiget.»

 

[16] Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius

 

«quid igitur faciam?»

 

inquit. †Alius:†

 

«ain tandem leno?»

 

Catullus in epithalamio:

 

«dum innupta manet, dum cara suis est»,

 

cum prius «dum» significet «quoad», sequens «usque eo». [17] Ex Graeco uero tralata uel Sallusti plurima, quale est: [uulgus] «amat fieri», uel Horati, nam id maxime probat:

 

«nec ciceris nec longae inuidit auenae»,

 

uel Vergili:

 

«Tyrrhenum nauigat aequor»,

 

et iam uulgatum actis quoque: «saucius pectus.»

[18] Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adiectio est illa quae uideri potest superuacua, sed non sine gratia est:

 

«nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi»

 

(potest enim deesse alterum «nam»): et apud Horatium illud:

 

«Fabriciumque,

hunc et intonsis Curium capillis»;

 

et detractiones quae in complexu sermonis aut uitium habent aut figuram:

 

«accede ad ignem, iam calesces plus satis»:

 

«plus» enim «quam satis» est. [19] Nam de altera quae * detractione pluribus dicendum est.

Vtimur uulgo et comparatiuis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet. Duo inter se comparatiua committimus: «si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo erit uerendum mihi ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.» [20] Sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:

 

«sed nos inmensum spatiis confecimus aequor»,

 

et de pluribus singulariter:

 

«haud secus ac patriis acer Romanus in armis».

 

[21] Specie diuersa sed genere eadem et haec sunt:

 

«neue tibi ad solem uergant uineta cadentem»;

«ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos,

neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas»:

 

non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. Et de nobis loquimur tamquam de aliis: «dicit Seruius, negat Tullius.» [22] Et nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Vtriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem, aduersae partis aduocatum, adloquens Cicero dicit: «restituisse te dixti: nego me ex edicto praetoris restitutum esse»: uerum enim est illud: «restituisse» Aebutius dixit, «nego me» Caecina [ex edicto praetoris restitutum esse]: et ipsum «dixti», excussa syllaba, figura in uerbo. [23] Illa quoque ex eodem genere possunt uideri: unum quod interpositionem uel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν <siue> παρέμπτωσιν uocant, cum continuationi sermonis medius aliqui sensus interuenit: «ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae reddidissem»: cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos esse noluerunt: [24] alterum quod est ei figurae sententiarum quae ἀποστροφή dicitur simile, sed non sensum mutat uerum formam eloquendi:

 

«Decios Marios magnosque Camillos,

Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar».

 

[25] Acutius adhuc in Polydoro:

 

«Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro

ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis

auri sacra fames?»

 

Hoc, qui tam parua momenta nominibus discreuerunt, μετάβασιν uocant, quam et aliter fieri putant:

 

«quid loquar? aut ubi sum?»

 

[26] Coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco:

 

«haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae

distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!)

raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus».

 

[27] Haec schemata, aut his similia quae erunt per mutationem adiectionem detractionem ordinem, et conuertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa uitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod continget si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut uarietas earum, ita raritas effugit.

[28] Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam uires accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adiectione. Plura sunt genera. Nam et uerba geminantur, uel amplificandi gratia, ut «occidi, occidi non Spurium Maelium» (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), uel miserandi, ut

 

«a Corydon, Corydon».

 

[29] Quae eadem figura nonnumquam per ironian ad eleuandum conuertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam uehementior: «bona <Cn. Pompei – miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor – bona,> inquam, Cn. Pompei acerbissimae uoci subiecta praeconis»; «uiuis, et uiuis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam». [30] Et ab isdem uerbis plura acriter et instanter incipiunt: «nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt?» [31] et in isdem desinunt: «Quis eos postulauit? Appius. Quis produxit? Appius.» Quamquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et rursus inter se fines idem sunt («quis» et «quis», «Appius» et «Appius») – quale est: «Qui sunt qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.» [32] Etiam in contrapositis uel comparatiuis solet respondere primorum uerborum alterna repetitio, quod modo huius [modi] esse loci potius dixi: «uigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perueniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu actionem instituis, ille aciem instruit: tu caues ne consultores tui, ille ne urbes aut castra capiantur.» [33] Sed hac gratia non fuit contentus orator; uertit in contrarium eandem figuram: «ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluuiae arceantur: ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.» [34] Possunt media quoque respondere uel primis, ut

 

«te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,»

 

uel ultimis, ut: «haec nauis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda.» Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis. Respondent primis et ultima: «multi et graues dolores inuenti parentibus et propinquis, multi.» [35] Est et illud repetendi genus quod semel proposita iterat et diuidit:

 

«Iphitus <et Pelias mecum, quorum Iphitus> aeuo

iam grauior, Pelias et uulnere tardus Vlixei».

 

[36] Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem uocant. Nec solum in eodem sensu sed etiam in diuerso eadem uerba contra sumuntur: «principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.» Interim uariatur casibus haec et generibus retractatio: «magnus est dicendi labor, magna res.» Est et apud Rutilium longa περιόδοις, sed haec initia sententiarum sunt: «Pater hic tuus? Patrem nunc appellas? Patris tui filius es?» [37] Fit casibus modo hoc schema (quod πολύπτωτον uocant), constat et aliis etiam modis, ut pro Cluentio: «Quod autem tempus ueneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae porro interceptio poculi? Cur non de integro autem datum?» [38] Hanc rerum coniunctam diuersitatem Caecilius μεταβολήν uocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: «illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones uniuersi iudicauerunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit», et deinceps adhuc multa. [39] Vt haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone «dissupata» dici puto:

 

«hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,

arborei fetus alibi»,

 

et deinceps. [40] Illa uero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primo uerbo longum post interuallum redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: «uestrum iam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum, uerum, ut dixi, non meum, sed uestrum.» [41] Hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν uocant, quae fit et permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad Brutum: «ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, [et] ego ergo cum redierim», [42] et in isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione uerborum, ut apud Persium:

 

«usque adeone

scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?»

 

et apud Ciceronem: «†neque enim poterat indicio et his damnatis qui indicabantur.»† [43] Sed sensus quoque toti quem ad modum coeperunt desinunt: «Venit ex Asia. Hoc ipsum quam nouum! Tribunus plebis uenit ex Asia.» In eadem tamen perihodo et uerbum ultimum primo refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim: «uerumtamen uenit.» Interim sententia quidem repetitur, <sed non eodem> uerborum ordine: «Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere Cleomenes potuit?» [44] Prioris etiam sententiae uerbum ultimum ac sequentis <primum> frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:

 

«Pierides, uos haec facietis maxima Gallo,

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas»,

 

sed ne oratores quidem raro: «hic tamen uiuit: uiuit? immo uero etiam in senatum uenit.» [45] Aliquando, sicut in geminatione uerborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum aliis sed non alio tendentibus uerbis inter se consonant. Initia hoc modo: «dediderim periculis omnibus, optulerim insidiis, obiecerim inuidiae.» Rursus clausulae ibidem statim: «uos enim statuistis, uos sententiam dixistis, uos iudicastis.» Hoc alii συνωνυμίαν, alii diiunctionem uocant, utrumque, etiam si est diuersum, recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque uerba idem significantia: «quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere aliquando ex urbe: patent portae, proficiscere.» [46] Et in eundem alio libro: «abiit excessit erupit euasit.» Hoc Caecilio pleonasmos uidetur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa:

 

«uidi oculos ante ipse meos»:

 

in illo enim «uidi» inest «ipse». Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum superuacua oneratur adiectione, uitium est, cum auget aut manifestat sententiam, sicut hic, uirtus: [47] «uidi», «ipse», «ante oculos» totidem sunt adfectus. Cur tamen haec proprie nomine tali notarit non uideo: nam et geminatio et repetitio et qualiscumque adiectio πλεονασμός uideri potest. Nec uerba modo sed sensus quoque idem facientes aceruantur: «perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitauerunt.»

[48] Congeruntur et diuersa: «mulier, tyranni saeua crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.» Et apud Ouidium:

 

«sed graue Nereidum numen, sed corniger Ammon,

sed quae uisceribus ueniebat belua ponti

exsaturanda meis».

 

[49] Inueni qui et hoc πλοκήν uocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae. Mixta quoque et idem et diuersum significantia, quod et ipsum diallagen uocant: «quaero ab inimicis, sintne haec inuestigata comperta †id est patefacta sublata delata extincta per me?» Et «inuestigata comperta id est patefacta» aliud ostendunt, «sublata delata extincta»† sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. [50] Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae quia coniunctionibus caret dissolutio uocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non <in> singulis modo uerbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: «qui indicabantur, eos uocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: †senatum si interposui»†, et totus hic locus talis est. Hoc genus et βραχυλογίαν uocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium [ut] est schema quod coniunctionibus abundat: illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur. [51] Sed hoc est uel isdem saepius repetitis, ut

 

«tectumque laremque

armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram»,

 

[52] uel diuersis: «arma uirumque – multum ille et terris – multa quoque.» [53] Aduerbia quoque et pronomina uariantur: «hic illum uidi iuuenem – bis senos cui nostra dies – hic mihi responsum primus dedit ille petenti.» Sed utrumque horum aceruatio est aut iuncta aut dissoluta. [54] Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed uaria et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae dicimus et uim quandam prae se ferentia uelut saepius erumpentis adfectus.

Gradatio, quae dicitur κλῖμαξ, apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. [55] Est autem ipsa quoque adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus resistit. Cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: «non enim dixi quidem <haec>, sed non <scripsi, nec scripsi quidem, sed non> obii legationem, <nec obii quidem legationem,> sed non persuasi Thebanis.» [56] Sunt tamen tradita et Latina: «Africano uirtutem industria, uirtus gloriam, gloria aemulos comparauit.» Et Calui: «non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum.» †Est† [57] inuenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Ioue ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:

 

«Ioue propagatus est, ut perhibent, Tantalus,

ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus

Atreus, qui nostrum porro propagat genus.»

 

[58] At quae per detractionem fiunt figurae, breuitatis nouitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῆι distuli, cum subtractum uerbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius in Antonium: «stupere gaudio Graecus»: simul enim auditur «coepit»; Cicero ad Brutum: «Sermo nullus scilicet nisi <de> te: quid enim potius? Tum Flauius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaraui.» [59] Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus uerba decenter pudoris gratia subtrahuntur:

 

«nouimus et qui te, transuersa tuentibus hircis,

et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.»

 

[60] Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum uerbum et manifestum quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur. [61] Ego ne illud quidem aposiopesin semper uoco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero: «data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari.» Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: «diadema imposuit.» [62] Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur ἐπεζευγμένον, in qua unum ad uerbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud si sola poneretur. Id accidit aut praeposito uerbo ad quod reliqua respiciant: «uicit pudorem <libido, timorem> audacia, rationem amentia», aut inlato quo plura cluduntur: «neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio <a> furore reuocauerit.» [63] Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diuersos sexus, ut cum marem feminamque «filios» dicimus, et singularia pluralibus miscet. [64] Sed haec adeo sunt uulgaria ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diuersa sermonis forma coniungitur:

 

«sociis tunc arma capessant

edico, et dira bellum cum gente gerendum.»

 

Quamuis enim pars [bello] posterior participio insistat, utrique conuenit illud «edico». Non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν uocant, quae duas res diuersas colligat:

 

«tam deest auaro quod habet quam quod non habet.»

 

[65] Huic diuersam uolunt esse distinctionem, cui dant nomen παραδιαστολήν, qua similia discernuntur: «cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem.» Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. Cui contraria est ea qua fit ex uicino transitus ad diuersa ut similia: «breuis esse laboro, obscurus fio» et quae secuntur.

[66] Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua uocum aut paribus aut contrariis conuertit in se aures et animos excitat. Hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex uicinia quadam praedicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius Afer pro Cloatilla: «mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix,» [67] et cum uerbo idem uerbum plus significans subiungitur: «quando homo hostis, homo.» Quibus exemplis sum in aliud usus, †sed in uno φάσις est geminatio.† Παρονομασίαι contrarium est quod eodem uerbo quasi falsum arguitur: «quae lex priuatis hominibus esse lex non uidebatur.» [68] Cui confinis est quae ἀντανάκλασις dicitur, eiusdem uerbi contraria significatio. Cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset «se uero non expectare», «immo», inquit, «rogo expectes». Non <ex> eodem sed ex uicino diuersum accipitur cum supplicio adficiendum dicas quem supplicatione dignum iudicaris. [69] Aliter quoque uoces aut eaedem [aut] diuersa in significatione ponuntur aut productione tantum uel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla uitandi potius quam imitandi gratia pono: [70] «amari iucundum est, si curetur ne quid insit amari», «auium dulcedo <ad> auium ducit», et apud Ouidium ludentem:

 

«cur ego non dicam, Furia, te furiam?»

 

[71] Cornificius hanc traductionem uocat, uidelicet alterius intellectus ad alterum. Sed elegantius quod est positum in distinguenda rei proprietate: «hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse»; et quae praepositionibus in contrarium mutantur: «non emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse uideatur.» Melius atque acrius quod cum figura iucundum est, tum etiam sensu ualet: «emit morte inmortalitatem». [72] Illa leuiora: «non Pisonum sed pistorum» et «ex oratore arator». Pessimum uero: «ne patres conscripti uideantur circumscripti». Raro euenit, sed uehementer †uenit sic† contigit, ut aliqui sensus uehemens et acer uenustatem aliquam †non eadem eo uerbo non dissona accipit.† [73] Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmoriturum dixerat, deinde uix paucis diebus insumptis re infecta redierat: «non exigo uti inmoriaris legationi: inmorare.» Nam et ualet sensus ipse et in uerbis tantum distantibus iucunde consonat uox, praesertim non captata sed uelut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab aduersario acceperit. [74] Magnae ueteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc inmodicus: copiosus, aetate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. Tullius, uerum et modum adhibuit non ingratae nisi copia redundet uoluptati, et rem alioqui leuem sententiarum pondere impleuit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam <gratiam> uidetur habere, non arcessitam.

[75] Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens uerbum uerbo aut non dissimile ualde quaeritur, ut

 

«puppesque tuae pubesque tuorum»,

 

et: «sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma», et: «non enim tam spes laudanda quam res est», aut certe par et extremis syllabis consonans: «non uerbis sed armis.» [76] Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit pulchrum est: «quantum possis, in eo semper experire ut prosis.» Hoc est πάρισον, ut plerisque placuit; Theon Stoicus πάρισον existimat quod sit e membris non dissimilibus. [77] Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem <in> ultimam partem conlatis; ὁμοιοτέλευτον <uocant, id est> similem duarum sententiarum uel plurium finem: «non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales uiros infringendam.» Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: «uicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.» In quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis uerbis:

 

«Hecuba hoc dolet pudet piget»,

 

[78] et «abiit excessit erupit euasit». Tertium est quod [non] in eosdem casus cadit: ὁμοιόπτωτον dicitur. Sed neque quod finem habet similem, utique in eundem uenit finem ὁμοιόπτωτον &, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile [est] etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus uel primis inter se uel mediis uel extremis uel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; et quocumque modo accommodari potest: [79] nec enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: «amisso nuper infelicis †auleis† non praesidio inter pericula, tamen solacio inter aduersa.» Eius fere uidentur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic «praesidio, solacio» †pedem†) <ut> et similia sint uerbis et a paribus cadant et eodem modo desinant: [80] etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur. «Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia ualeret» ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; «non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in ui facienda cessit audaciae» ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: «non minus cederet quam cessit.» Adhuc ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est «neminem alteri posse dare <in> matrimonium nisi penes quem sit patrimonium.»

[81] Contrapositum autem uel, ut quidam uocant, contentio (ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic] singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: «uicit pudorem libido, timorem audacia», et bina binis: «non nostri ingeni, uestri auxili est», et sententiae sententiis: [82] «dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.» Cui commodissime subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: «odit populus Romanus priuatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit», et quae sunt simili casu dissimili sententia in ultimo locata: «ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit.» [83] Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc: «est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex», uerum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut <in> eo quod sequitur: «quam non didicimus accepimus legimus, uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus.» [84] Nec semper quod aduersum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: «nobis primis di inmortales fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus.» [85] Fit etiam adsumpta illa figura qua uerba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: «non ut edam uiuo, sed ut uiuam edo.» Et quod apud Ciceronem conuersum ita est ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: «ut et sine inuidia culpa plectatur et sine culpa inuidia ponatur.» [86] Et eodem eluditur uerbo, ut quod dicit de [se] Roscio: «etenim cum artifex eius modi est ut solus uideatur dignus esse * uideatur qui non accedat.» Est et in nominibus ex diuerso conlocatis sua gratia: «si consul Antonius, Brutus hostis, <si conseruator rei publicae Brutus, hostis> Antonius.»

[87] Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram «incredibile est quod dico sed uerum» (ἀνθυποφοράν uocant) et «aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter» (διέξοδον) et «longius euectus sum, sed redeo ad propositum» (ἄφοδον). [88] Quaedam uerborum figurae paulum <a> figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in uerbo, sequenti: «siue me malitiam siue stultitiam dicere oportet.» [89] Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putauerunt, ut in uerbis esset haec figura: «crudelitatis mater est auaritia», et apud Sallustium in Ciceronem «o Romule Arpinas»: quale est apud Menandrum «Oedipus Thriasius». Haec omnia copiosius sunt executi qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicauerunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui uiuunt gloria). [90] Vt fateor autem uerborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. Tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo uidetur ipse damnasse: quarum pars est quae sententiarum potius quam uerborum sit, ut inminutio, inprouisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur ἐναντιότης), sumpta ex aduerso probatio: [91] quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, siue hoc nomine significatur comprensa breuiter sententia siue finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter <tropos> posita. [92] Sed mutatio, [et] si ea est quam Rutilius ἀλλοίωσιν uocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si uero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est. [93] Quod uero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν uocat? [utrum] Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: [94] προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, seruetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium: «sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem uereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero»: [95] aut positis duobus uel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: «praestat enim nemini imperare quam alicui seruire: sine illo enim uiuere honeste licet, cum hoc uiuendi nulla condicio est.» [96] Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium:

 

«siue inde occultas uires et pabula terrae

pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem

excoquitur uitium» et totus locus,

«seu pluris calor ille uias . . . seu durat magis».

 

[97] Relationem quid accipi uelit non liquet mihi: nam si ἀντανάκλασιν aut ἐπάνοδον aut ἀντιμεταβολήν dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras uerborum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus enim est); [et] ceteris omnibus consentio. [98] Adicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, praeterea sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt. [99] Item Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παρρησίαν, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae sunt argumentorum figuris adscripserunt.

[100] Ego illud de iis etiam quae uere sunt adiciam breuiter, sicut ornent orationem oportune positae, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum pondere et uiribus sententiarum, si uel inania uerba in hos modos deprauarunt summos se iudicent artifices, ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. [101] Sed ne eae quidem quae recte fiunt densandae sunt nimis: nam et uultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu ualet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio habet rectam quandam uelut faciem, quae ut stupere inmobili rigore non debebit, ita saepius in ea quam natura dedit specie continenda est. [102] Sciendum uero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus: maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Vbi uero atrocitate inuidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? – cum nimia in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, ueritas abesse uideatur.

 

 

IV

[De compositione verborum, de ordine,

iunctura, numero, pedibus, de commate, colo,

perihodo, de varietate compositionis.]

 

[1] De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. [2] Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quae indubitata sunt, breuior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam. Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.

[3] Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis uirilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subuertitur. [4] Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus commouere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut uestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac siluas mutari oportuit. Quae porro ars statim fuit? [5] Quid non cultu mitescit? Cur uites coercemus manu? Cur eas fodimus? Rubos aruis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur. [6] Fortius uero qui incompositum potest esse quam uinctum et bene conlocatum? Neque, si praui pedes uim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione simili paene licentia lasciuientium, <id uitium> compositionis est iudicandum. [7] Ceterum quanto uehementior fluminum cursus est prono alueo ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae conexa est et totis uiribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. Cur ergo uires ipsa specie solui putent, quando res nec ulla sine arte satis ualeat et comitetur semper artem decor? [8] An non eam quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri uidemus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cauetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? [9] Quare mihi compositione uelut ammentis quibusdam neruisue intendi et concitari sententiae uidentur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est ualere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum: [10] primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in aure uelut quodam uestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eueniret ut illi quoque organorum soni, quamquam uerba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. [11] In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen. [12] Pythagoreis certe moris fuit et cum euigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent. [13] Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita uis, in oratione ea uehementissima, quantumque interest sensus idem quibus uerbis efferatur, tantum uerba eadem qua compositione uel in textu iungantur uel in fine cludantur: nam quaedam et sententiis parua et elocutione modica uirtus haec sola commendat. [14] Denique quod cuique uisum erit uehementer dulciter speciose dictum, soluat et turbet: abierit omnis uis iucunditas decor. Soluit quaedam sua in Oratore Cicero: «Neque me diuitiae mouent, quibus omnis Africanos, Laelios multi uenalicii mercatoresque <superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt mercatores> uenaliciique"«, et insequentis deinceps perihodos, quas si ad illum modum turbes, uelut fracta aut transuersa tela proieceris. [15] Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolueris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa uerborum luce deprenditur. [16] Itaque ut confiteor paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse. [17] Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et incompositis similia: quod ipsum compositio est. [18] Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus conuenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto uero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in <se> numeros complexa uideatur. [19] Sed de propositorum diuersitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte componere uolent discenda sunt.

Est igitur ante omnia oratio alia uincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone <et> epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque. [20] Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper uocalibus aut destitui temporibus uolunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec uerba uerbis trahunt, ut potius laxiora in his uincla quam nulla sint. [21] Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.

[22] At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae κῶλα, περίοδον quae est uel ambitus uel circumductum uel continuatio uel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.

[23] Primum igitur de ordine. Eius obseruatio in uerbis est singulis et contextis (singula sunt quae ἀσύνδετα diximus). In his cauendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero «tu», inquit, «istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate»: aliud enim maius alii superuenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut «uiros ac feminas,» «diem ac noctem», «ortum et occasum» dicas potius, quamquam et retrorsum. [24] Quaedam ordine permutato fiunt superuacua, ut «fratres gemini»: nam si «gemini» praecesserint, «fratres» addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit obseruatio, ut uocabula uerbis, uerba rursus aduerbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore. [25] Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus ualent ante gesta ideoque leuioribus superponenda sunt. [26] Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in uerbis enim sermonis uis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos uel figuras, quae sunt uirtutes, receptum est. [27] Non enim ad pedes uerba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas inuenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit. [28] Quaedam uero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione uitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciuiant, quales illae Maecenatis: «sole et aurora rubent plurima»; «inter sacra mouit aqua fraxinos»; «ne exequias quidem unus inter miserrimos uiderem meas» (quod inter haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio). [29] Saepe tamen <est> uehemens aliquis sensus in uerbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: «ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani uomere <postridie>.» [30] Transfer hoc ultimum: minus ualebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda uomendi necessitas iam nihil ultra expectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. [31] Solebat Afer Domitius traicere in clausulas uerba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: «gratias agam continuo», et pro Laelia: «eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia.» Adeo refugit teneram delicatamque modulandi uoluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] obiceret. [32] Amphiboliam quoque fieri uitiosa locatione uerborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in breui, de ordine fuisse dicenda: qui si uitiosus est, licet et uincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.

Iunctura sequitur. Est in uerbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et uirtutes et uitia in complexu habent. [33] Atque ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia uidentur, id est, quae commissis inter se uerbis duobus ex ultima [fine] prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. Tum uocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt: praecipuus tamen erit hiatus earum quae cauo aut patulo maxime ore efferuntur. [34] E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his uitium. Minus peccabit qui longis breues subiciet, et adhuc qui praeponet longae breuem. Minima est in duabus breuibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores <aut leuiores> erunt prout oris habitu simili aut diuerso pronuntiabuntur. [35] Non tamen id ut crimen ingens expauescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus auertat. Quare ut neglegentiae <est> pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten secutos praecipueque Theopompum. At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. [36] Nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leuiorem faciunt orationem quam si omnia uerba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam, ut «pulchra oratione †acta oratio iactatae»,† cum longae per se et uelut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter uocales quasi intersistatur adsumunt. [37] Qua de re utar Ciceronis potissimum uerbis. «Habet» inquit «ille tamquam hiatus et concursus uocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de uerbis laborantis.»

Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura uerborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae collidantur stridor est, ut «ars studiorum». [38] Quae fuit causa et Seruio <Sulpicio>, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit «Aeserninus fuit» et «dignus locoque», et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. [39] Inde «belligerare», «pos meridiem» et illa Censori Catonis «dicae» «faciae»que, m littera in e mollita. Quae in ueteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari uolunt inscientiam, suam confitentur. [40] Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et uocalem uerbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut «multum ille» et «quantum erat», adeo ut paene cuiusdam nouae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas uocales uelut nota est, ne ipsae coeant. [41] Videndum etiam ne syllaba uerbi prioris ultima et prima sequentis †id<e> nec†: quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: «res mihi <inuisae> uisae sunt, Brute», et in carmine:

 

«o fortunatam <natam> me consule Romam.»

 

[42] Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam breuium uerborum ac nominum uitanda continuatio et ex diuerso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque uitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa iunguntur. [43] Ne uerba quidem uerbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum uirtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia uarietatis adiutae.

[44] Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est obseruanda quae uerborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et «uomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal impleuit» * et contra (nam frequentius utar isdem diuersarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) «saxa atque solitudines uoci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt» magis insurgebat si uerteretur: nam plus est saxa quam bestias commoueri; uicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.

[45] Omnis structura ac dimensio et copulatio uocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi uolo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. Quod, etiam <si> constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. [46] Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis uidetur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est breuibus (est quidem uis eadem et aliis pedibus, [47] sed nomen illud tenet: longam esse duorum temporum, breuem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est ex longa et tribus breuibus <aut ex tribus breuibus> et longa (uel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex breui et longa) quique est ei contrarius. [48] Sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breues an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia [ad] dimensio uersuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione breuibus incipiet ac desinet. [49] Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo

 

«panditur interea domus omnipotentis Olympi»

 

confundas, solueris uersum. [50] Sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in uerbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est. [51] Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora †etiam animo† metiuntur et pedum et digitorum ictu, interualla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breues illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiores sunt percussiones (nam semion tempus est unum).

[52] In compositione orationis certior et magis omnibus aperta seruari debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis quidem pedibus, <qui> adeo reperiuntur in oratione ut in ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant uersus, et contra nihil quod est prorsa scriptum <non> redigi possit in quaedam uersiculorum genera uel in membra, [53] si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui lyricorum quorundam carmina in uarias mensuras coegerunt. At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam orationem ad rhythmos alliget. [54] Nam sunt numeri rhythmoe, ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit

 

«numeros memini, si uerba tenerem»,

 

et Horatius

 

«numerisque fertur | lege solutis».

 

[55] Inuadunt ergo hanc inter ceteras uocem: «neque enim Demosthenis fulmina tantopere uibratura» dicit «nisi numeris contorta ferrentur»: in quo si hoc sentit: «rhythmis contorta», dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam in contextu uarietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non descendet ad crepitum digitorum. [56] Idque Cicero optime uidet ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere ut magis non arrhythmum, quod esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse compositionem uelit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur apalaestroe. [57] Verum ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam «numerus», sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque iam dixi, oratorium dicere intellegar.

[58] Conlocatio autem uerba iam probata et electa et uelut adsignata sibi debet conectere: nam uel dure inter <se> commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem ualeant, permiserim, et adicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare [et] casus atque numeros, quorum uarietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda. [59] Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum uolet sumat compositio, «uitauisse» uel «uitasse», «deprehendere» uel «deprendere». Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. [60] Praecipuum tamen in hoc opus est, scire quod quoque loco uerborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc <non> solum componendi gratia facit.

Ratio uero pedum in oratione est multo quam in uersu difficilior: primum quod uersus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circumitus, deinde quod uersus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi uaria est, et offendit similitudine et in adfectatione deprenditur. [61] Et in omni quidem corpore totoque, ut ita dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui possum nisi e syllabis breuibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem, poscitque naturale interuallum quo a sequentis initio diuidatur, deinde quod aures continuam uocem secutae, ductaeque uelut prono decurrentis orationis flumine, tum magis iudicant cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. [62] Non igitur durum sit neque abruptum quo animi uelut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor expectat, hic laus omnis †declamat.† Proximam clausulis diligentiam postulant initia: nam et in haec intentus auditor est. [63] Sed eorum facilior ratio est; non enim cohaerent aliis nec praecedentibus seruiunt: exordium sumunt, †cum ea† quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta uia uenerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis seuera uideatur compositio τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις, et illa quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet κἂν μήπω βάλληι μηδὲ τοξεύηι, [64] Ciceronem carpant in his «familiaris coeperat esse balneatori» et «non nimis dura archipiratae». Nam «balneatori» et «archipiratae» idem finis est qui πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύηι, sed priora sunt seueriora. [65] Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis uerbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est praemolle, nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur, «fortissima Tyndaridarum», sed etiam quaternae, cum uersus cluditur «Appennino» et «armamentis» et «Orione». [66] Quare hic quoque uitandum est ne plurium syllabarum [his] uerbis utamur in fine.

Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter <se> cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime uitium est, breuium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum. [67] Nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique leuiter insistunt, ut currentium pes, etiam si non moratur, tamen uestigium facit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur <sunt> illi uel occulti gradus. [68] Quis enim dubitet unum sensum in hoc et unum spiritum esse: «animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partis»; tamen et duo prima uerba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus †sic aput rimas aestimantur.† [69] Hae particulae prout sunt graues acres, lentae celeres, remissae exultantes, proinde id quod ex illis conficitur aut seuerum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit. [70] Quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto uitium quod erat in fine continuatio emendat. «Non uult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem» durum si desinas: sed cum est continuatum his quae secuntur, quamquam natura ipsa diuisa sunt: «noua postulat, inaudita desiderat», saluus est cursus. [71] «Vt adeas, tantum dabis» male cluderet, nam et trimetri uersus pars ultima est: excipit «ut tibi cibum uestitumque intro ferre liceat, tantum»: praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo «nemo recusabat».

[72] Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam in parte deforme, utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior <in> ingressu. Nam quod est contra saepe etiam decet, quia et cludit interim optime prima pars uersus, dum intra paucas syllabas, praecipue senari atque octonari [73] («in Africa fuisse» initium senari est, primum pro Q. Ligario caput cludit; «esse uideatur», iam nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis πᾶσι καὶ <πάσαις> πᾶσιν ὑμῖν et totum paene principium) et ultima uersuum initio conueniunt orationis: [74] «etsi uereor, iudices», et «animaduerti, iudices». Sed initia initiis non conuenient, <ut> T. Liuius hexametri exordio coepit: «facturusne operae pretium sim» (nam ita editum est, [quod] melius quam quo modo emendatur), [75] nec clausulae clausulis, ut Cicero: «quo me uertam nescio», qui trimetri finis est. Trimetrum et <senarium> promiscue dicere licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis hexametri, ut Brutus in epistulis: «neque illi malunt habere tutores aut defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni.» [76] Illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et uersus hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: «pro di inmortales, qui hic inluxit dies?» [77] Non minore autem cura uitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium: «falso queritur de natura sua.» Quamuis enim uincta sit, tamen soluta uideri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in Timaeo prima statim parte uitare ista non potuit. [78] Nam et initium hexametri statim inuenias, et anacreontion protinus colon efficies, et si uelis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia in tribus uersibus: et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ Κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.

[79] Sed quia omnem oratoriam <compositionem pedibus> constare dixi, aliqua de his quoque: quorum nomina quia uarie traduntur, constituendum est quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Graecorum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non uidetur excedere, quamquam ille paeane dochmioque, quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, utatur; [80] nec tamen ipse dissimulat quibusdam numeros uideri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum uocant, breuibus, iambum breui longaque, huic contrarium e longa et breui choreum, [81] non ut alii trochaeum nominemus: ex iis uero qui ternas syllabas habent dactylum longa duabusque breuibus, huic temporibus parem sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas breuis faciet amphimacron (sed frequentius eius nomen est creticus); longa inter breuis amphibrachys. [82] * huic aduersus longis breuem praecedentibus palimbacchius erit. Tres breues trochaeum, quem tribrachyn dici uolunt qui choreo trochaei nomen imponunt, tres longae molosson efficient. [83] Horum pedum nullus non in orationem uenit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, his grauiorem faciunt orationem, breues celerem ac mobilem. Vtrumque locis utile: nam et illud, ubi opus est uelocitate, tardum et segne et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur. [84] Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et breuibus sunt breuiores syllabae: ut, quamuis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere uideantur ideoque in metris omnes breues omnesque longae inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam uersuum propria condicio est, ideoque in his quaedam etiam communes; [85] ueritas uero qui patitur aeque breuem esse uel longam uocalem cum est sola quam cum eam consonantes una pluresue praecedunt? Certe in dimensione pedum syllaba quae est breuis, insequente alia uel breui, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut «agrestem tenui musam»: [86] nam «a» breuis, «gres» breuis, faciet tamen longam a priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tempore; quo modo, nisi habet plus quam quae breuissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duae natura breues positione sunt temporum quattuor.

[87] Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit necesse in oratione deprendi. Licet igitur paeana sequatur Ephorus, inuentum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos breuibus ac longis, fugiat * trochaeum, [88] alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior uideatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius: [89] inrumpent etiam ad inuitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem quia uersum raro facit maxime laudant, uti licebit. Vt sint tamen aliis alii crebriores non uerba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio; [90] plerique enim ex commissuris eorum uel diuisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem uerbis alii atque alii uersus fiant, ut memini quendam <non> ignobilem poetam talis exarasse:

 

«astra tenet caelum, mare classes, area messem.»

 

Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus [adiu] retro trimetros:

 

«caput exeruit mobile pinus repetita.»

 

[91] Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec uero in litteris syllabisque natura mutatur, sed refert quae cum quaque optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breues: quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant. [92] Acres quae ex breuibus ad longas insurgunt, leuiores quae a longis in breues descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a breuibus, ut «nouum crimen»: leuius <a duabus>, ut «animaduerti, iudices», sed hoc pro Cluentio recte quia initium eius partitionis simile est, quae celeritate gaudet. [93] Clausula quoque e longis firmissima est, sed uenit et in breues, quamuis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi breuem, quia uidetur aliquid uacantis temporis ex eo quod insequitur accedere: aures tamen consulens meas intellego multum referre uerene longa sit quae cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est «dicere incipientem timere» quam illud «ausus est confiteri»: [94] atqui si nihil refert breuis an longa sit ultima, idem pes erit, uerum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod breuis ex loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cluda<t pes, sed clude>ntem quis antecedat. [95] Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica obseruatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non numerus). Potest tamen uel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis, [96] itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), uel contra, qui est ex tribus breuibus et longa, cui clausulam adsignant: de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii omnes †ut quocumque sint quoque† temporum quod ad rationem pertineat paeanas appellant. [97] Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo uel iambo et cretico, stabilis in clausulis et seuerus. Spondius quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem <modo> semper [prae] se habet: optime praecedet eum creticus, ut in hoc: «de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.» Non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone uerbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte «criminis causa», molle «archipiratae», mollius si tribrachys praecedat, «facilitates», «temeritates». [98] Est enim quoddam ipsa diuisione uerborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi alterius uerbi fine, alterius initio constat, uersum non efficit. Potest, etiam si minus bene, praeponi anapaestos: «muliere non solum nobili uerum etiam nota.» [99] Cum anapaestos et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor: praecedet enim tres longas breuis. Sed <et> spondius iambo recte praeponitur: «isdem in armis fui». Cum spondius, et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: «in armis fui.» [100] Ex iis quae supra probaui apparet molosson quoque clausulae conuenire, dum habeat ex quocumque pede ante se breuem: «illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis.» [101] Minus grauis erit spondius, praecedentibus †et pyrrhichio,† ut «iudicii Iuniani», et adhuc peius priore paeane, ut «Brute dubitaui», nisi potius hos esse uolumus dactylum et bacchium. Duo spondii non fere se iungi patiuntur, quae in uersu quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi membris: «cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos?» – una syllaba, duabus, una. [102] Ne dactylus quidem spondio bene praeponitur, quia finem uersus damnamus in fine orationis. Bacchius et cludit et sibi iungitur: «uenenum timeres», uel choreum et spondium ante <se> amat: «ut uenenum timeres». Contrarius quoque qui est cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse uolumus, optimeque habebit ante se molosson: «ciuis Romanus sum», aut bacchium: «quod hic potest nos possemus.» [103] Sed uerius erit cludere choreum praecedente spondio, nam hic potius est numerus: «nos possemus» et «Romanus sum». Cludet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit: «patris dictum sapiens temeritas fili comprobauit.» [104] Accipiet ante se choreus et pyrrhichium: «omnis prope ciues uirtute gloria dignitate superabat.» Cludet et dactylus, nisi eum obseruatio ultimae creticum facit: «muliercula nixus in litore.» Habebit ante se bene creticum et iambum, spondium male, peius choreum. Cludit amphibrachys: [105] «Q. Ligarium in Africa fuisse», si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est trochaeus, si ulla est ultima breuis, quod certe sit necesse est: alioqui quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa obseruatione ex trochaeo fit anapaestos. [106] Idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est «si potero» et «dixit hoc Cicero», «obstat inuidia». Sed hunc initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. Sed omnes hi qui in breues excidunt minus erunt stabiles nec alibi fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. [107] Creticus et initiis optimus: «quod precatus a dis inmortalibus sum», et clausulis: «in conspectu populi Romani uomere postridie.» Apparet uero quam bene eum praecedant uel anapaestos uel ille qui uidetur fini aptior paean. Sed et se ipse sequitur: «seruare quam plurimos». Sic melius quam choreo praecedente: «quis non turpe duceret?» (si ultima breuis pro longa sit: sed fingamus sic: «non turpe duceres.») [108] Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum atque proximum uerbum, et «turpe» illud interuallo quodam producimus: alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: «quis non turpe duceret?» sicut illud «ore excipere liceret» si iungas lasciui carminis est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis. [109] Nec ego, cum praecedentis pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret, quid in praesentia uideretur optimum ostendi. Qui non optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis uel rhythmos qui nomen ab eo traxit: «nam ubi libido dominatur, innocentiae leue praesidium est» (nam synaliphe facit ut duae ultimae syllabae pro una sonent), [110] melior fiet praecedente spondio uel bacchio, ut si idem mutes «leue innocentiae praesidium est». Non me capit, ut a magnis uiris dissentiam, paean qui est ex tribus breuibus et longa (nam est et ipse una plus breui anapaestos): «facilitas» et «agilitas». Qui quid ita placuerit his non uideo, nisi quod illum fere probauerunt quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. [111] Nam et ante se breuibus gaudet pyrrhichio uel choreo: «mea facilitas», «nostra facilitas», ac praecedente spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.

[112] Totus uero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat: nam id cum miseri, tum in minimis occupati est: [113] neque enim qui se totum in hac cura consumpserit potioribus uacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto «tesserulas», ut ait Lucilius, struet et uermiculate inter se lexis committet. Nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt? [114] Quasi uero fecerint * sint in compositione deprensi, sicut poema nemo dubitauerit spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum obseruatione esse generatum, mox in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. [115] Neque uero tam sunt intuendi pedes quam uniuersa comprensio, ut uersum facientes totum illum decursum, non sex uel quinque partes ex quibus constat uersus, aspiciunt: ante enim carmen ortum est quam obseruatio carminis, ideoque illud «Fauni uatesque canebant». [116] Ergo quem in poemate locum habet uersificatio, eum in oratione compositio.

Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant, et fragosis offenduntur, leuibus mulcentur, [et] contortis excitantur, et stabilia probant, clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti uoluptatem. Quaedam uero tradi arte non possunt. [117] Mutandus est casus si durius is quo coeperamus feratur: num in quem transeamus ex quo praecipi potest? Figura laboranti compositioni uariata saepe succurrit, quae cum orationis, tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei ullum est? Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est. [118] Iam uero spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum ualent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? Cur alia paucioribus uerbis satis plena uel nimium, alia pluribus breuia et abscisa sint? Cur in circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci uacare uideatur? [119] «Neminem uestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem uulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse.» Cur «hosce» potius quam «hos»? Neque enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. Cur non satis sit «sermonem uulgi fuisse»? Compositio enim patiebatur: ignorabo, sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse: ad sensus igitur referenda sunt. [120] †Nequis† satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce melius quam arte, sed naturae ipsi ars inerit.

[121] Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea duplex obseruatio est: altera quae ad pedes refertur, altera quae ad comprensiones quae efficiuntur e pedibus. [122] Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum mea fert opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. Tale est enim quo Cicero utitur: «Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas.» Fiunt autem etiam singulis uerbis incisa: «diximus, testes dare uolumus»: incisum est «diximus». [123] Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. «O callidos homines» perfectum est, sed remotum a ceteris uim non habet, ut per se manus et pes et caput: «o rem excogitatam.» Quando ergo incipit corpus esse? Cum uenit extrema conclusio: «quem quasi nostrum fefellit id uos ita esse facturos?» Quam Cicero breuissimam putat. Itaque fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant. [124] Perihodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera eius duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum quod constat membris <et> incisis, quod plures sensus habet: «aderat ianitor carceris, [et] carnifex praetoris», reliqua. [125] Habet perihodos membra minime duo; medius numerus uidetur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis uersibus aut ipsius spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. [126] Membrum longius iusto tardum, breuius instabile est. Vbicumque acriter erit et instanter <et> pugnaciter dicendum, membratim caesimque dicemus: nam hoc in oratione plurimum ualet; adeoque rebus accommodanda compositio ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere. [127] Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos maioribus interuallis et uelut laxioribus nodis resoluemus, exceptis quae non docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proserpinae raptus: hic enim lenis et fluens contextus decet. [128] Perihodos apta prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet. [129] Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et uoluptate iam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra conexa sunt, †et quoniam lubrica est ac fluit,† ut homines, qui manibus inuicem adprehensis gradum firmant, continent et continentur. [130] Demonstratiuum genus omne fusiores habet liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut materia uarium est, sic etiam ipsa conlocatione uerborum.

Vbi iam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia concitatius, alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse dicenda: [131] grauibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas conuenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque uocalium poscant? his contraria magis gaudere breuibus, argumenta partitiones iocos et quidquid est sermoni magis simile? [132] Itaque componemus prohoemium uarie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et optimam compositionem esse prohoemii ut est apud Asinium dixit: «si, Caesar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit»: [133] non quia negem hoc †aut† bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principiis recusem. Nam iudicis animus uarie praeparatur: tum miserabiles esse uolumus, tum modesti, tum acres, tum graues, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Haec ut sunt diuersa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? [134] Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et uerbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit, sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est: ac mihi uideatur tota narratio constare longioribus membris, breuioribus perihodis. [135] Argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non †dum ita ut† trochaeis (quae celeria quidem sed sine uiribus sunt), uerum iis qui sunt breuibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breuis habent. [136] Iam illa sublimia spatiosas clarasque uoces habent; amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiam si maiore ex parte syllabis breuibus, temporibus tamen satis pleni. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a breuibus in longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breues cadunt. [137] Summissa, qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantis exigunt.

Vult esse Celsus aliquam et †superiorem† compositionem, quam equidem si scirem non docerem: sed sit necesse est tarda et supina; uerum nisi ex uerbis atque sententiis †per se si† id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.

[138] Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo modo pronuntiandum erit. An non in prohoemiis plerumque summissi, nisi cum in accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, [ut] in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in epilogis plerumque deiecti et infracti? [139] Atqui corporis quoque motus sua quaedam <habet> tempora, et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non uox et gestus accommodatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. [140] Itaque †tragoediae ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et† spondiis atque iambis maxime continetur:

 

«en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops.»

 

At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum uocant, pluribus choreis, qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum accipit celeritatis, tantum grauitatis amittit:

 

[141] «quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem?»

 

Aspera uero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur:

 

«quis hoc potest uidere, quis potest pati,

nisi inpudicus et uorax et aleo?»

 

[142] In uniuersum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et eneruem, qualis apud multos, et cotidie magis, lasciuissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire. [143] Nam et uersificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare, et id cum manifestae adfectationis est, cuius rei maxime cauenda suspicio est, tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit †atque† et fidem et adfectus motusque omnis qui est in hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex cui putat hoc uacare. [144] Ideoque interim quaedam quasi soluenda de industria sunt, <et> quidem illa maximi laboris, ne laborata uideantur. Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni seruiamus, <ne> quae eius rei gratia fecerimus propter eam fecisse uideamur, et certe nullum aptum atque idoneum uerbum permutemus gratia leuitatis. [145] Neque enim ullum erit tam difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in euitandis eius modi uerbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quo minus in uerbis habeant uenustatis et gratiae, [146] nec uitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac parte desciuit. Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis explicabit summus liber.

Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum uolumini festino) debet esse honesta iucunda uaria. [147] Eius tres partes: ordo coniunctio numerus. Ratio in adiectione detractione mutatione: usus pro natura rerum quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit: dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse [arcessisse], non arcessiti et coacti esse uideantur.