BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Incertus auctor

floruit ca. 70 p. Chr. n.

 

Octavia

 

ca. 70 p. Chr. n.

 

___________________________________________________

 

 

 

Pictura Pompeiana (saec. I)

 

 

Octavia: Iam vaga caelo sidera fulgens

Aurora fugat,

surgit Titan radiante coma

mundoque diem reddit clarum.

5

Age, tot tantis onerata malis,

repete assuetos iam tibi questus

atque aequoreas vince Alcyonas,

vince et volucres Pandionias:

gravior namque his fortuna tua est.

10

Semper genetrix deflenda mihi,

prima meorum causa malorum,

tristes questus natae exaudi,

si quis remanet sensus in umbris.

utinam ante manu grandaeva sua

15

mea rupisset stamina Clotho,

tua quam maerens vulnera vidi

oraque foedo sparsa cruore!

nox semper funesta mihi;

tempore ab illo lux est tenebris

20

invisa magis:

tulimus saevae iussa novercae,

hostilem animum vultusque truces.

illa, illa meis tristis Erinys

thalamis Stygios praetulit ignes

25

teque extinxit, miserande pater,

modo cui totus paruit orbis

ultra Oceanum cuique Britanni

terga dedere,

ducibus nostris ante ignoti

30

iurisque sui;

coniugis, heu me, pater, insidiis

oppresse iaces servitque domus

cum prole tua capta tyranno.

Nutrix: Fulgore primo captus et fragili bono

35

fallacis aulae quisquis attonitus stupet,

subito latentis ecce Fortunae impetu

modo praepotentem cernat eversam domum

stirpemque Claudi, cuius imperio fuit

subiectus orbis, paruit liber diu

40

Oceanus et recepit invitus rates.

En qui Britannis primus imposuit iugum,

ignota tantis classibus texit freta

interque gentes barbaras tutus fuit

et saeva maria, coniugis scelere occidit;

45

mox illa nati: cuius extinctus iacet

frater venenis, maeret infelix soror

eademque coniunx nec graves luctus valet

ira coacta tegere crudelis viri,

quem spreta refugit semper atque odio pari

50

ardens mariti mutua flagrat face.

animum dolentis nostra solatur fides

pietasque frustra: vincit immitis dolor

consilia nostra nec regi mentis potest

generosus ardor, sed malis vires capit.

55

heu quam nefandum prospicit noster timor

scelus, quod utinam numen avertat deum.

Octavia: O mea nullis aequanda malis

fortuna, licet

repetam luctus, Electra, tuos:

60

tibi maerenti caesum licuit

flere parentem,

scelus ulcisci vindice fratre,

tua quem pietas hosti rapuit

texitque fides:

65

me crudeli sorte parentes

raptos prohibet lugere timor

fratrisque necem deflere vetat,

in quo fuerat spes una mihi

totque malorum breve solamen.

70

nunc in luctus servata meos

magni resto nominis umbra.

Nutrix: Vox en nostras perculit aures

72a

tristis alumnae;

cesset thalamis inferre gradus

tarda senectus?

75

Octavia: Excipe nostras lacrimas, nutrix,

testis nostri fida doloris.

Nutrix: Quis te tantis solvet curis,

miseranda, dies?

Octavia: Qui me Stygias mittet ad umbras.

80

Nutrix: Omina quaeso sint ista procul.

Octavia: Non vota meos tua nunc casus,

sed fata regunt.

Nutrix: Dabit afflictae meliora deus

83a

tempora mitis;

tu modo blando vince obsequio

85

placata virum.

Octavia: Vincam saevos ante leones

86a

tigresque truces

fera quam saevi corda tyranni:

odit genitos sanguine claro,

spernit superos hominesque simul,

90

nec fortunam capit ipse suam,

quam dedit illi per scelus ingens

infanda parens.

Licet ingratum dirae pudeat

93a

munere matris

hoc imperium cepisse, licet

95

tantum munus morte rependat,

feret hunc titulum post fata tamen

femina longo semper in aevo.

Nutrix: Animi retine verba furentis,

temere emissam comprime vocem.

100

Octavia: Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant

nisi morte tristi nostra finiri mala.

genetrice caesa, per scelus rapto patre,

orbata fratre, miseriis luctu obruta,

maerore pressa, coniugi invisa ac meae

105

subiecta famulae, luce non grata fruor,

trepidante semper corde non mortis metu,

sed sceleris – absit crimen a fatis meis,

mori iuvabit; poena nam gravior nece est

videre tumidos et truces miserae mihi

110

vultus tyranni, iungere atque hosti oscula,

timere nutus cuius obsequium meus

haud ferre posset fata post fratris dolor

scelere interempti, cuius imperium tenet

et sorte gaudet auctor infandae necis.

115

Quam saepe tristis umbra germani meis

offertur oculis, membra cum solvit quies

et fessa fletu lumina oppressit sopor:

modo facibus atris armat infirmas manus

oculosque et ora fratris infestus petit,

120

modo trepidus idem refugit in thalamos meos;

persequitur hostis atque inhaerenti mihi

violentus ensem per latus nostrum rapit.

tunc tremor et ingens excutit somnos pavor

renovatque luctus et metus miserae mihi.

125

Adice his superbam paelicem, nostrae domus

spoliis nitentem, cuius in munus suam

Stygiae parentem natus imposuit rati,

quam, dira post naufragia, superato mari,

ferro interemit saevior pelagi fretis:

130

quae spes salutis, post nefas tantum, mihi?

inimica victrix imminet thalamis meis

odioque nostri flagrat et pretium stupri

iustae maritum coniugis poscit caput.

Emergere umbris et fer auxilium tuae

135

natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus

tellure rupta pande, quo praeceps ferar.

Nutrix: Frustra parentis invocas manes tui,

miseranda, frustra, nulla cui prolis suae

manet inter umbras cura: qui nato suo

140

praeferre potuit sanguine alieno satum

genitamque fratris coniugem captus sibi

toris nefandis flebili iunxit face.

hinc orta series facinorum: caedes, doli,

regni cupido, sanguinis diri sitis;

145

mactata soceri concidit thalamis gener

victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.

pro facinus ingens! feminae est munus datus

Silanus et cruore foedavit suo

patrios penates, criminis ficti reus.

150

intravit hostis, ei mihi, captam domum

dolis novercae, principis factus gener

idemque natus, iuvenis infandi ingeni,

capaxque scelerum, dira cui genetrix facem

accendit et te iunxit invitam metu.

155

Tantoque victrix facta successu ferox

ausa imminere est orbis imperio sacri.

quis tot referre facinorum formas potest

et spes nefandas feminae et blandos dolos

regnum petentis per gradus scelerum omnium?

160

tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus

vacuamque Erinys saeva funesto pede

intravit aulam, polluit Stygia face

sacros penates, iura naturae furens

fasque omne rupit: miscuit coniunx viro

165

venena saeva, cecidit atque eadem sui

mox scelere nati. Tu quoque extinctus iaces,

deflende nobis semper, infelix puer,

modo sidus orbis, columen augustae domus,

Britannice, heu me, nunc levis tantum cinis

170

et tristis umbra; saeva cui lacrimas dedit

etiam noverca, cum rogis artus tuos

dedit cremandos membraque et vultus deo

similes volanti saeviens flamma abstulit.

Octavia: Extinguat et me, ne manu nostra cadat!

175

Nutrix: Natura vires non dedit tantas tibi.

Octavia: Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.

Nutrix: Vince obsequendo potius immitem virum.

Octavia: Ut fratrem ademptum scelere restituat mihi?

Nutrix: Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum

180

genitoris olim subole restituas tua.

Octavia: Expectat aliam principis subolem domus;

me dira miseri fata germani trahunt.

Nutrix: Confirmet animum civium tantus favor.

Octavia: Solatur iste nostra, non relevat mala.

185

Nutrix: Vis magna populi est. Octavia: Principis maior tamen.

Nutrix: Respiciet ipse coniugem. Octavia: Paelex vetat.

Nutrix: Invisa cunctis nempe. Octavia: Sed cara est viro.

Nutrix: Nondum uxor est. Octavia: Iam fiet, et genetrix simul.

Nutrix: Iuvenilis ardor impetu primo furit,

190

languescit idem facile nec durat diu

in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:

amor perennis coniugis castae manet.

Violare prima quae toros ausa est tuos

animumque domini famula possedit diu,

195

iam metuit eadem – Octavia: Nempe praelatam sibi.

Nutrix: Subiecta et humilis, atque monumenta extruit

quibus timorem falsa testatur suum.

Et hanc levis fallaxque destituet deus

volucer Cupido: sit licet forma eminens,

200

opibus superba, gaudium capiet breve.

Passa est similes ipsa dolores

regina deum,

cum se formas vertit in omnes

dominus caeli divumque pater

205

et modo pennas sumpsit oloris,

modo Sidonii cornua tauri;

aureus idem fluxit in imbri;

fulgent caelo sidera Ledae,

patrio residet Bacchus Olympo,

210

deus Alcides possidet Heben

nec Iunonis iam timet iras,

cuius gener est qui fuit hostis.

Vicit sapiens tamen obsequium

coniugis altae pressusque dolor:

215

sola Tonantem tenet aetherio

secura toro maxima Iuno,

nec mortali captus forma

deserit altam Iuppiter aulam.

Tu quoque, terris altera Iuno,

220

soror Augusti coniunxque, graves

vince dolores.

Octavia: Iungentur ante saeva sideribus freta

et ignis undae, Tartaro tristi polus,

lux alma tenebris, roscidae nocti dies,

225

quam cum scelesti coniugis mente impia

mens nostra, semper fratris extincti memor.

utinam nefandi principis dirum caput

obruere flammis caelitum rector paret,

qui saepe terras fulmine infesto quatit

230

mentesque nostras ignibus terret sacris

novisque monstris; vidimus caelo iubar

ardens cometen pandere infaustam facem,

qua plaustra tardus noctis alterna vice

regit Bootes, frigore Arctoo rigens:

235

en ipse diro spiritu saevi ducis

polluitur aether, gentibus clades novas

minantur astra, quas regit dux impius.

non tam ferum Typhona neglecto Iove

irata Tellus edidit quondam parens:

240

haec gravior illo pestis, hic hostis deum

hominumque templis expulit superos suis

civesque patria, spiritum fratri abstulit,

hausit cruorem matris – et lucem videt

fruiturque vita noxiam atque animam trahit!

245

Pro summe genitor, tela cur frustra iacis

invicta totiens temere regali manu?

in tam nocentem dextra cur cessat tua?

utinam suorum facinorum poenas luat

Nero insitivus, Domitio genitus patre,

250

orbis tyrannus, quem premit turpi iugo

morumque vitiis nomen Augustum inquinat!

Nutrix: Indignus ille, fateor, est thalamis tuis;

sed cede fatis atque fortunae tuae,

alumna, quaeso, neve violenti move

255

iram mariti. forsitan vindex deus

existet aliquis, laetus et veniet dies.

Octavia: Gravi deorum nostra iam pridem domus

urgetur ira, prima quam pressit Venus

furore miserae dura genetricis meae,

260

quae nupta demens nupsit incesta face,

oblita nostri, coniugis, legum immemor.

illos soluta crine, succincta anguibus

ultrix Erinys venit ad Stygios toros

raptasque thalamis sanguine extinxit faces;

265

incendit ira principis pectus truci

caedem in nefandam: cecidit infelix parens,

heu, nostra ferro meque perpetuo obruit

extincta luctu; coniugem traxit suum

natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.

270

Nutrix: Renovare luctus parce cum fletu pios,

manes parentis neve sollicita tuae,

graves furoris quae sui poenas dedit.

Chorus: Quae fama modo venit ad aures?

utinam falso credita perdat

275

frustra totiens iactata fidem,

nec nova coniunx nostri thalamos

principis intret, teneatque suos

nupta penates Claudia proles.

edat partu pignora pacis,

280

qua tranquillus gaudeat orbis

servetque decus Roma aeternum.

Fratris thalamos sortita tenet

maxima Iuno,

soror Augusti sociata toris

285

cur a patria pellitur aula?

sancta quid illi prodest pietas

286a

divusque pater?

quid virginitas castusque pudor?

Nos quoque nostri sumus immemores

post fata ducis, cuius stirpem

290

prodimus aegro suadente metu.

Vera priorum virtus quondam

Romana fuit verumque genus

Martis in illis sanguisque viris.

Illi reges hac expulerunt

294a

urbe superbos

295

ultique tuos sunt bene manes,

301

mactata tua, miseranda, manu,

302

nata Lucreti,

303

stuprum saevi passa tyranni.

300

Te quoque bellum triste secutum est,

296

virgo dextra caesa parentis,

297

ne servitium paterere grave et

298

improba ferret praemia victrix

299

dira libido.

304

Dedit infandi sceleris poenas

305

cum Tarquinio Tullia coniunx,

quae per caesi membra parentis

egit saevos impia currus

laceroque seni violenta rogos

308a

nata negavit.

Haec quoque nati videre nefas

310

saecula magnum,

cum Tyrrhenum rate ferali

princeps captam fraude parentem

312a

misit in aequor.

Properant placidos linquere portus

iussi nautae,

315

resonant remis pulsata freta;

fertur in altum provecta ratis,

quae resoluto robore labens

pressa dehiscit sorbetque mare.

Tollitur ingens clamor ad astra

320

cum femineo mixtus planctu.

mors ante oculos dira vagatur;

quaerit leti sibi quisque fugam:

alii lacerae puppis tabulis

haerent nudi fluctusque secant,

325

repetunt alii litora nantes;

multos mergunt fata profundo.

Scindit vestes Augusta suas

laceratque comas

rigat et maestis fletibus ora.

330

postquam spes est nulla salutis,

ardens ira, iam victa malis:

«haec» exclamat «mihi pro tanto

munere reddis praemia, nate?

hac sum, fateor, digna carina,

335

quae te genui, quae tibi lucem

atque imperium nomenque dedi

Caesaris amens.

Exere vultus Acheronte tuos

poenisque meis pascere, coniunx:

340

ego causa tuae, miserande, necis

natoque tuo funeris auctor

en, ut merui, ferar ad manes

inhumata tuos,

obruta saevis aequoris undis.»

345

Feriunt fluctus ora loquentis,

ruit in pelagus rursumque salo

pressa resurgit;

pellit palmis cogente metu

freta, sed cedit fessa labori.

350

Mansit tacitis in pectoribus

spreta tristi iam morte fides:

multi dominae ferre auxilium

pelago fractis viribus audent;

bracchia quamvis lenta trahentem

355

voce hortantur manibusque levant.

Quid tibi saevi fugisse maris

profuit undas?

ferro es nati moritura tui,

cuius facinus vix posteritas,

360

tarde semper saecula credent.

Furit ereptam pelagoque dolet

vivere matrem

impius ingens geminatque nefas:

ruit in miserae fata parentis

365

patiturque moram sceleris nullam.

missus peragit iussa satelles:

reserat dominae pectora ferro.

Caedis moriens illa ministrum

rogat infelix,

370

utero dirum condat ut ensem:

«hic est, hic est fodiendus» ait

«ferro, monstrum qui tale tulit.»

post hanc vocem cum supremo

mixtam gemitu

375

animam tandem per fera tristem

vulnera reddit.

Seneca Quid, impotens Fortuna, fallaci mihi

blandita vultu, sorte contentum mea

alte extulisti, gravius ut ruerem edita

380

receptus arce totque prospicerem metus?

melius latebam procul ab invidiae malis

remotus inter Corsici rupes maris,

ubi liber animus et sui iuris mihi

semper vacabat studia recolenti mea.

385

O quam iuvabat, quo nihil maius parens

Natura genuit, operis immensi artifex,

caelum intueri, solis et cursus sacros

mundique motus, noctis alternas vices

orbemque Phoebes, astra quam cingunt vaga,

390

lateque fulgens aetheris magni decus;

qui si senescit, tantus in caecum chaos

casurus iterum, tunc adest mundo dies

supremus ille, qui premat genus impium

caeli ruina, rursus ut stirpem novam

395

generet renascens melior, ut quondam tulit

iuvenis, tenente regna Saturno poli.

Tunc illa virgo, numinis magni dea,

Iustitia, caelo missa cum sancta Fide

terra regebat mitis humanum genus.

400

non bella norant, non tubae fremitus truces,

non arma gentes, cingere assuerant suas

muris nec urbes: pervium cunctis iter,

communis usus omnium rerum fuit;

et ipsa Tellus laeta fecundos sinus

405

pandebat ultro, tam piis felix parens

et tuta alumnis. Alia sed suboles minus

conspecta mitis * * *

407a

* * * Tertium sollers genus

novas ad artes extitit, sanctum tamen,

mox inquietum quod sequi cursu feras

410

auderet acres, fluctibus tectos gravi

extrahere pisces rete vel calamo levi,

decipere volucres crate * * *

412bis

tenere laqueo, premere subiectos iugo

tauros feroces, vomere immunem prius

sulcare terram, laesa quae fruges suas

414a

*

415

interior, alte condidit sacro sinu.

Sed in parentis viscera intravit suae

deterior aetas; eruit ferrum grave

aurumque, saevas mox et armavit manus;

partita fines regna constituit, novas

420

exstruxit urbes, tecta defendit sua

aliena telis aut petit praedae imminens.

neglecta terras fugit et mores feros

hominum, cruenta caede pollutas manus

Astraea virgo, siderum magnum decus.

425

cupido belli crevit atque auri fames

totum per orbem, maximum exortum est malum

luxuria, pestis blanda, cui vires dedit

roburque longum tempus atque error gravis.

Collecta vitia per tot aetates diu

430

in nos redundant: saeculo premimur gravi,

quo scelera regnant, saevit impietas furens,

turpi libido Venere dominatur potens,

luxuria victrix orbis immensas opes

iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.

435

Sed ecce, gressu fertur attonito Nero

trucique vultu. quid ferat mente horreo.

Nero: Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi

Sullaeque caesi referat abscisum caput.

Praefectus: Iussa haud morabor: castra confestim petam.

440

Seneca: Nihil in propinquos temere constitui decet.

Nero: Iusto esse facile est cui vacat pectus metu.

Seneca: Magnum timoris remedium clementia est.

Nero: Extinguere hostem maxima est virtus ducis.

Seneca: Servare cives maior est patriae patri.

445

Nero: Praecipere mitem convenit pueris senem.

Seneca: Regenda magis est fervida adolescentia.

Nero: Aetate in hac satis esse consilii reor.

Seneca: Ut facta superi comprobent semper tua.

Nero: Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.

450

Seneca: Hoc plus verere quod licet tantum tibi.

Nero: Fortuna nostra cuncta permittit mihi.

Seneca: Crede obsequenti parcius: levis est dea.

Nero: Inertis est nescire quid liceat sibi.

Seneca: Id facere laus est quod decet, non quod licet.

455

Nero: Calcat iacentem vulgus. Seneca: Invisum opprimit.

Nero: Ferrum tuetur principem. Seneca: Melius fides.

Nero: Decet timeri Caesarem. Seneca: At plus diligi.

Nero: Metuant necesse est – Seneca: Quidquid exprimitur grave est.

Nero: Iussisque nostris pareant. Seneca: Iusta impera.

460

Nero: Statuam ipse. Seneca: Quae consensus efficiat rata.

Nero: Destrictus ensis faciet. Seneca: Hoc absit nefas.

Nero: An patiar ultra sanguinem nostrum peti,

inultus et contemptus ut subito opprimar?

exilia non fregere summotos procul

465

Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor

armat ministros sceleris in caedem meam,

absentium cum maneat etiam ingens favor

in urbe nostra, qui fovet spes exulum.

tollantur hostes ense suspecti mihi,

470

invisa coniunx pereat et carum sibi

fratrem sequatur. quidquid excelsum est cadat.

Seneca: Pulcrum eminere est inter illustres viros,

consulere patriae, parcere afflictis, fera

caede abstinere, tempus atque irae dare,

475

orbi quietem, saeculo pacem suo.

haec summa virtus, petitur hac caelum via.

sic ille patriae primus Augustus parens

complexus astra est, colitur et templis deus.

illum tamen Fortuna iactavit diu

480

terra marique per graves belli vices,

hostes parentis donec oppressit sui:

tibi numen incruenta summisit suum

et dedit habenas imperi facili manu

nutuque terras maria subiecit tuo;

485

invidia tristis, victa consensu pio,

cessit; senatus, equitis accensus favor;

plebisque votis atque iudicio patrum

tu pacis auctor, generis humani arbiter

electus orbem spiritu sacro regis

490

patriae parens: quod nomen ut serves petit

suosque cives Roma commendat tibi.

Nero: Munus deorum est, ipsa quod servit mihi

Roma et senatus quodque ab invitis preces

humilesque voces exprimit nostri metus.

495

servare cives principi et patriae graves,

claro tumentes genere quae dementia est,

cum liceat una voce suspectos sibi

mori iubere? Brutus in caedem ducis,

a quo salutem tulerat, armavit manus:

500

invictus acie, gentium domitor, Iovi

aequatus altos saepe per honorum gradus

Caesar nefando civium scelere occidit.

Quantum cruoris Roma tum vidit sui,

lacerata totiens! ille qui meruit pia

505

virtute caelum, divus Augustus, viros

quot interemit nobiles, iuvenes senes

sparsos per orbem, cum suos mortis metu

fugerent penates et trium ferrum ducum,

tabula notante deditos tristi neci!

510

exposita rostris capita caesorum patres

videre maesti, flere nec licuit suos,

non gemere dira tabe polluto foro,

stillante sanie per putres vultus gravi.

Nec finis hic cruoris aut caedis stetit:

515

pavere volucres et feras saevas diu

tristes Philippi, * * *

516a

* * * hausit et Siculum mare

classes virosque saepe caedentes suos,

concussus orbis viribus magnis ducum.

superatus acie puppibus Nilum petit

520

fugae paratis, ipse periturus brevi:

hausit cruorem incesta Romani ducis

Aegyptus iterum, non leves umbras tegit.

Illic sepultum est impie gestum diu

civile bellum. condidit tandem suos

525

iam fessus enses victor hebetatos feris

vulneribus, et continuit imperium metus.

armis fideque militis tutus fuit,

pietate nati factus eximia deus,

post fata consecratus et templis datus.

530

Nos quoque manebunt astra, si saevo prior

ense occuparo quidquid infestum est mihi

dignaque nostram subole fundaro domum.

Seneca: Implebit aulam stirpe caelesti tuam

generata divo, Claudiae gentis decus,

535

sortita fratris more Iunonis toros.

Nero: Incesta genetrix detrahit generi fidem,

animusque numquam coniugis iunctus mihi.

Seneca: Teneris in annis haud satis clara est fides,

pudore victus cum tegit flammas amor.

540

Nero: Hoc equidem et ipse credidi frustra diu,

manifesta quamvis pectore insociabili

vultuque signa proderent odium mei,

tandem quod ardens statuit ulcisci dolor –

dignamque thalamis coniugem inveni meis

545

genere atque forma, victa cui cedet Venus

Iovisque coniunx et ferox armis dea.

Seneca: Probitas fidesque coniugis, mores pudor

placeant marito: sola perpetuo manent

subiecta nulli mentis atque animi bona;

550

florem decoris singuli carpunt dies.

Nero: Omnes in unam contulit laudes deus

talemque nasci fata voluerunt mihi.

Seneca: Recedat a te (temere ne credas) amor.

Nero: Quem summovere fulminis dominus nequit,

555

caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta

Ditisque regna, detrahit superos polo?

Seneca: Volucrem esse Amorem fingit immitem deum

mortalis error, armat et telis manus

arcuque sacras, instruit saeva face

560

genitumque credit Venere, Vulcano satum:

vis magna mentis blandus atque animi calor

Amor est; iuventa gignitur, luxu otio

nutritur inter laeta Fortunae bona.

quem si fovere atque alere desistas, cadit

565

brevique vires perdit extinctus suas.

Nero: Hanc esse vitae maximam causam reor,

per quam voluptas oritur; interitu caret,

cum procreetur semper, humanum genus

Amore grato, qui truces mulcet feras.

570

hic mihi iugales praeferat taedas deus

iungatque nostris igne Poppaeam toris.

Seneca: Vix sustinere possit hos thalamos dolor

videre populi, sancta nec pietas sinat.

Nero: Prohibebor unus facere quod cunctis licet?

575

Seneca: Maiora populus semper a summo exigit.

Nero: Libet experiri, viribus fractus meis

an cedat animis temere conceptus furor.

Seneca: Obsequere potius civibus placidus tuis.

Nero: Male imperatur, cum regit vulgus duces.

580

Seneca: Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.

Nero: Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?

Seneca: Negare durum est. Nero: Principem cogi nefas.

Seneca: Remittat ipse. Nero: Fama sed victum feret.

Seneca: Levis atque vana. Nero: Sit licet, multos notat.

585

Seneca: Excelsa metuit. Nero: Non minus carpit tamen.

Seneca: Facile opprimetur. merita te divi patris

aetasque frangat coniugis, probitas pudor.

Nero: Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,

instare: liceat facere quod Seneca improbat.

590

et ipse populi vota iam pridem moror

590a

*

cum portet utero pignus et partem mei.

quin destinamus proximum thalamis diem.

Agrippina: Tellure rupta Tartaro gressum extuli,

Stygiam cruenta praeferens dextra facem

595

thalamis scelestis: nubat his flammis meo

Poppaea nato iuncta, quas vindex manus

dolorque matris vertet ad tristes rogos.

manet inter umbras impiae caedis mihi

semper memoria, manibus nostris gravis

600

adhuc inultis, reddita et meritis meis

funesta merces puppis et pretium imperi

nox illa qua naufragia deflevi mea;

comitum necem natique crudelis nefas

deflere votum fuerat – haud tempus datum est

605

lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas.

perempta ferro, foeda vulneribus sacros

intra penates spiritum effudi gravem

erepta pelago, sanguine extinxi meo

nec odia nati: saevit in nomen ferus

610

matris tyrannus, obrui meritum cupit,

simulacra, titulos destruit mortis metu

totum per orbem, quem dedit poenam in meam

puero regendum noster infelix amor.

Extinctus umbras agitat infestus meas

615

flammisque vultus noxios coniunx petit,

instat, minatur, imputat fatum mihi

tumulumque nati, poscit auctorem necis.

iam parce: dabitur, tempus haud longum peto.

ultrix Erinys impio dignum parat

620

letum tyranno, verbera et turpem fugam

poenasque quis et Tantali vincat sitim,

dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem

Ixionisque membra rapientem rotam.

licet extruat marmoribus atque auro tegat

625

superbus aulam, limen armatae ducis

servent cohortes, mittat immensas opes

exhaustus orbis, supplices dextram petant

Parthi cruentam, regna divitias ferant:

veniet dies tempusque quo reddat suis

630

animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus

desertus ac destructus et cunctis egens.

Heu, quo labor, quo vota ceciderunt mea?

quo te furor provexit attonitum tuus

et fata, nate, cedat ut tantis malis

635

genetricis ira, quae tuo scelere occidit?

utinam, antequam te parvulum in lucem edidi

aluique, saevae nostra lacerassent ferae

viscera: sine ullo scelere, sine sensu innocens

meus occidisses; iunctus atque haerens mihi

640

semper quieta cerneres sede inferum

proavos patremque, nominis magni viros,

quos nunc pudor luctusque perpetuus manet

ex te, nefande, meque quae talem tuli.

Quid tegere cesso Tartaro vultus meos,

645

noverca coniunx mater infelix meis?

Octavia: Parcite lacrimis urbis festo

laetoque die,

ne tantus amor nostrique favor

principis acres suscitet iras

650

vobisque ego sim causa malorum.

non hoc primum pectora vulnus

mea senserunt: graviora tuli;

dabit hic nostris finem curis

653a

vel morte dies;

non ego saevi cernere cogar

655

coniugis ora,

non invisos intrare mihi

thalamos famulae;

soror Augusti, non uxor ero.

absint tantum tristes poenae

660

letique metus –

scelerum diri, miseranda, viri

potes hoc demens sperare memor?

hos ad thalamos servata diu

victima tandem funesta cades.

665

Sed quid patrios saepe penates

respicis udis confusa genis?

propera tectis efferre gradus,

linque cruentam principis aulam.

Chorus: En illuxit suspecta diu

670

fama totiens iactata dies:

cessit thalamis Claudia diri

pulsa Neronis,

quos iam victrix Poppaea tenet,

cessat pietas dum nostra gravi

675

compressa metu segnisque dolor.

Ubi Romani vis est populi,

fregit diros quae saepe duces,

dedit invictae leges patriae,

fasces dignis civibus olim,

680

iussit bellum pacemque, feras

680a

gentes domuit,

captos reges carcere clausit?

Gravis en oculis undique nostris

iam Poppaeae fulget imago

iuncta Neroni!

685

affligat humo violenta manus

similes nimium vultus dominae

ipsamque toris detrahat altis,

petat infestis mox et flammis

telisque feri principis aulam.

690

Nutrix: Quo trepida gressum coniugis thalamis tui

effers, alumna, quidve secretum petis

turbata vultu? cur genae fletu madent?

certe petitus precibus et votis dies

nostris refulsit: Caesari iuncta es tuo

695

taeda iugali, quem tuus cepit decor

et culta sancte tradidit vinctum tibi

genetrix Amoris, maximum numen, Venus.

O qualis altos quanta pressisti toros

residens in aula! vidit attonitus tuam

700

formam senatus, tura cum superis dares

sacrasque grato spargeres aras mero,

velata summum flammeo tenui caput;

et ipse lateri iunctus atque haerens tuo

sublimis inter civium laeta omina

705

incessit habitu atque ore laetitiam gerens

princeps superbo: talis emersam freto

spumante Peleus coniugem accepit Thetin,

quorum toros celebrasse caelestes ferunt

pelagique numen omne consensu pari.

710

Quae subita vultus causa mutavit tuos?

quid pallor iste, quid ferant lacrimae doce.

Poppaea: Confusa tristi proximae noctis metu

visuque, nutrix, mente turbata feror,

defecta sensu. laeta nam postquam dies

715

sideribus atris cessit et nocti polus,

inter Neronis vincta complexus mei

somno resolvor; nec diu placida frui

quiete licuit. visa nam thalamos meos

celebrare turba est maesta: resolutis comis

720

matres Latinae flebiles planctus dabant;

inter tubarum saepe terribilem sonum

sparsam cruore coniugis genetrix mei

vultu minaci saeva quatiebat facem.

Quam dum sequor coacta praesenti metu,

725

diducta subito patuit ingenti mihi

tellus hiatu; lata quo praeceps toros

cerno iugales pariter et miror meos,

in quis resedi fessa. venientem intuor

comitante turba coniugem quondam meum

730

natumque; properat petere complexus meos

Crispinus, intermissa libare oscula:

irrupit intra tecta cum trepidus mea

ensemque iugulo condidit saevum Nero.

Tandem quietem magnus excussit timor;

735

quatit ora et artus horridus nostros tremor

pulsatque pectus; continet vocem timor,

quam nunc fides pietasque produxit tua.

Heu quid minantur inferum manes mihi

aut quem cruorem coniugis vidi mei?

740

Nutrix: Quaecumque mentis agitat intentus vigor,

ea per quietem sacer et arcanus refert

veloxque sensus. coniugem thalamos toros

vidisse te miraris amplexu novi

haerens mariti? sed movent laeto die

745

pulsata palmis pectora et fusae comae?

Octaviae discidia planxerunt sacros

inter penates fratris et patrium larem.

fax illa, quam secuta es, Augustae manu

praelata clarum nomen invidia tibi

750

partum ominatur, inferum sedes toros

stabiles futuros spondet aeternae domus.

iugulo quod ensem condidit princeps tuus,

bella haud movebit, pace sed ferrum teget.

Recollige animum, recipe laetitiam, precor,

755

timore pulso redde te thalamis tuis.

Poppaea: Delubra et aras petere constitui sacras,

caesis litare victimis numen deum,

ut expientur noctis et somni minae

terrorque in hostes redeat attonitus meos.

760

Tu vota pro me suscipe et precibus piis

superos adora, maneat ut praesens status.

Chorus: Si vera loquax fama Tonantis

furta et gratos narrat amores

(quem modo Ledae pressisse sinum

765

tectum plumis pennisque ferunt,

modo per fluctus raptam Europen

taurum tergo portasse trucem),

quae regit et nunc deseret astra,

petet amplexus, Poppaea, tuos,

770

quos et Ledae praeferre potest

et tibi, quondam cui miranti

fulvo, Danae, fluxit in auro.

Formam Sparte iactet alumnae

licet et Phrygius praemia pastor,

775

vincet vultus haec Tyndaridos,

qui moverunt horrida bella

Phrygiaeque solo regna dedere.

Sed quis gressu ruit attonito

aut quid portat pectore anhelo?

780

Nuntius: Quicumque tectis excubat miles ducis,

defendat aulam, cui furor populi imminet.

trepidi cohortes ecce praefecti trahunt

praesidia ad urbis, victa nec cedit metu

concepta rabies temere, sed vires capit.

785

Chorus: Quis iste mentes agitat attonitus furor?

Nuntius: Octaviae favore percussa agmina

et efferata per nefas ingens ruunt.

Chorus: Quid ausa facere quove consilio doce.

Nuntius: Reddere penates Claudiae diri parant

790

torosque fratris, debitam partem imperi.

Chorus: Quos iam tenet Poppaea concordi fide?

Nuntius: Hinc urit animos pertinax nimium favor

et in furorem temere praecipites agit:

quaecumque claro marmore effigies stetit

795

aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens,

afflicta vulgi manibus et saevo iacet

eversa ferro; membra per partes trahunt

diducta laqueis, obruunt turpi diu

calcata caeno. verba conveniunt feris

800

immixta factis, quae timor reticet meus.

Saepire flammis principis sedem parant,

populi nisi irae coniugem reddat novam,

reddat penates Claudiae victus suos.

ut noscat ipse civium motus mea

805

voce, haud morabor iussa praefecti exequi.

Chorus: Quid fera frustra bella movetis?

invicta gerit tela Cupido:

flammis vestros obruet ignes

quis extinxit fulmina saepe

810

captumque Iovem caelo traxit.

Laesi tristes dabitis poenas

sanguine vestro;

non est patiens fervidus irae

813a

facilisque regi:

ille ferocem iussit Achillem

815

pulsare lyram,

fregit Danaos, fregit Atriden,

regna evertit Priami, claras

817a

diruit urbes.

et nunc animus quid ferat horret

vis immitis violenta dei.

820

Nero: O lenta nimium militis nostri manus

et ira patiens post nefas tantum mea,

quod non cruor civilis accensas faces

extinguit in nos, caede nec populi madet

funerea Roma, quae viros tales tulit!

825

Admissa sed iam morte puniri parum est,

graviora meruit impium plebis scelus.

en illa, cui me civium subicit furor,

suspecta coniunx et soror semper mihi,

tandem dolori spiritum reddat meo

830

iramque nostram sanguine extinguat suo;

mox tecta flammis concidant urbis meis,

ignes ruinae noxium populum premant

turpisque egestas, saeva cum luctu fames.

Exultat ingens saeculi nostri bonis

835

corrupta turba nec capit clementiam

ingrata nostram, ferre nec pacem potest,

sed inquieta rapitur hinc audacia,

hinc temeritate fertur in praeceps sua:

malis domanda est et gravi semper iugo

840

premenda, ne quid simile temptare audeat

contraque sanctos coniugis vultus meae

attollere oculos; fracta per poenas metu

parere discet principis nutu sui.

Sed adesse cerno rara quem pietas virum

845

fidesque castris nota praeposuit meis.

Praefectus: Populi furorem caede paucorum, diu

qui restiterunt temere, compressum affero.

Nero: Et hoc sat est? sic miles audisti ducem?

848a

*

compescis? haec vindicta debetur mihi?

850

Praefectus: Cecidere motus impii ferro duces.

Nero: Quid illa turba, petere quae flammis meos

ausa est penates, principi legem dare,

abstrahere nostris coniugem caram toris,

violare quantum licuit incesta manu

855

et voce dira? debita poena vacat?

Praefectus: Poenam dolor constituet in cives tuos?

Nero: Constituet, aetas nulla quam famae eximat.

Praefectus: Tua temperet nos ira, non noster timor.

Nero: Iram expiabit prima quae meruit meam.

860

Praefectus: Quam poscat ede, nostra ne parcat manus.

Nero: Caedem sororis poscit et dirum caput.

Praefectus: Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.

Nero: Parere dubitas? Praefectus: Cur meam damnas fidem?

Nero: Quod parcis hosti. Praefectus: Femina hoc nomen capit?

865

Nero: Si scelera cepit. Praefectus: Estne qui sontem arguat?

Nero: Populi furor. Praefectus: Quis regere dementes valet?

Nero: Qui concitare potuit. Praefectus: Haud quemquam, reor,

mulier – Nero: Dedit natura cui pronum malo

animum, ad nocendum pectus instruxit dolis.

870

Praefectus: Sed vim negavit. Nero: Ut ne inexpugnabilis

esset, sed aegras frangeret vires timor

vel poena; quae iam sera damnatam premet

diu nocentem. tolle consilium ac preces

et imperata perage: devectam rate

875

procul in remotum litus interimi iube,

tandem ut residat pectoris nostri tumor.

Chorus: O funestus multis populi

877a

dirusque favor,

qui cum flatu vela secundo

ratis implevit vexitque procul,

880

languidus idem deserit alto

saevoque mari.

Flevit Gracchos miseranda parens,

perdidit ingens quos plebis amor

883a

nimiusque favor,

genere illustres, pietate fide

885

lingua claros, pectore fortes,

legibus acres.

Te quoque, Livi, simili leto

Fortuna dedit,

quem neque fasces texere, suae

890

nec tecta domus – plura referre

prohibet praesens exempla dolor:

modo cui patriam reddere cives

aulam et fratris voluere toros,

nunc ad poenam letumque trahi

895

flentem miseram cernere possunt.

Bene paupertas humili tecto

896a

contenta latet:

quatiunt altas saepe procellae

aut evertit Fortuna domos.

Octavia: Quo me trahitis quodve tyrannus

900

aut exilium regina iubet?

sic mihi vitam fracta remittit,

tot iam nostris evicta malis?

sin caede mea cumulare parat

luctus nostros, invidet etiam

905

cur in patria mihi saeva mori?

sed iam spes est nulla salutis:

fratris cerno miseranda ratem.

hac est cuius vecta carina

quondam genetrix, nunc et thalamis

910

expulsa soror miseranda vehar.

nullum Pietas nunc numen habet

nec sunt superi:

regnat mundo tristis Erinys.

Quis mea digne deflere potest

915

mala? quae lacrimis nostris questus

915a

reddere aedon?

cuius pennas utinam miserae

mihi fata darent!

fugerem luctus ablata meos

penna volucri procul et coetus

920

hominum tristes caedemque feram.

sola in vacuo nemore et tenui

921a

ramo pendens

querulo possem gutture maestum

fundere murmur.

Chorus: Regitur fatis mortale genus

925

nec sibi quidquam spondere potest

firmum et stabile,

quem per casus volvit varios

semper nobis metuenda dies.

Animum firment exempla tuum,

930

iam multa domus quae vestra tulit:

quid saevior est Fortuna tibi?

Tu mihi primum tot natorum

memoranda parens, nata Agrippae,

nurus Augusti, Caesaris uxor,

935

cuius nomen clarum toto

fulsit in orbe,

utero totiens enixa gravi

937a

pignora pacis,

mox exilium, verbera, saevas

passa catenas, funera, luctus,

940

tandem letum cruciata diu.

Felix thalamis Livia Drusi

natisque ferum ruit in facinus

poenamque suam.

Iulia matris fata secuta est:

945

post longa tamen tempora ferro

caesa est, quamvis crimine nullo.

Quid non potuit quondam genetrix

tua quae rexit principis aulam

cara marito partuque potens?

950

eadem famulo subiecta suo

cecidit diri militis ense.

Quid cui licuit regnum caeli

sperare, parens tanta Neronis?

non funesta violata manu

955

remigis ante,

mox et ferro lacerata diu

saevi iacuit victima nati?

Octavia: Me quoque tristes mittit ad umbras

ferus et manes ecce tyrannus.

960

quid iam frustra miseranda moror?

rapite ad letum quis ius in nos

961a

Fortuna dedit.

Testor superos – quid agis, demens?

parce precari quis invisa es

numina divum: Tartara testor

965

Erebique deas scelerum ultrices

et te, genitor,

dignum tali morte et poena:

non invisa est mors ista mihi.

Armate ratem, date vela fretis

970

ventisque, petat puppis rector

Pandatariae litora terrae.

Chorus: Lenes aurae zephyrique leves,

tectam quondam nube aetheria

qui vexistis raptam saevae

975

virginis aris Iphigeniam,

hanc quoque tristi procul a poena

portate, precor, templa ad Triviae.

Urbe est nostra mitior Aulis

et Taurorum barbara tellus:

980

hospitis illic caede litatur

numen superum;

civis gaudet Roma cruore.