BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Apuleius

ca. 125 - ca. 160

 

Pro se de magia

 

81 - 103

 

____________________________________________________________

 

 

[81]

(1) Haec usque adhuc lecta sunt. Superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo [o]missa memorabili laude Rufini uice<m> mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.

(2) Multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti, sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. (3) Quis Palamedes, qui<s> Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? (4) Omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macc[h]i prorsus et bucc[h]ones uidebuntur. (5) O mirum commentum! O subtilitas digna carcere et robore! Quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? Est hercule incredibile. Sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.

[82]

(1) Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. (2) Verba ipsa ad hunc modum se habebant:

Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ ὑπ' αὐτοῦ μεμάγευμαι καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ.

(3) Haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, (4) cetera supra et infra scribta occultabat. Turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat; satis esse confessionem mulieris de magia cognosci.

(5) Quid quaeris? Verisimile omnibus uisum. Quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. (6) Turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: 'Apuleius magus: dicit ipsa quae sentit et patitur. Quid uultis amplius?' (7) Nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: 'Totam sodes epistulam cedo, sine omnia inspiciam, <a> principio ad finem perlegam. (8) Multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia. Cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur.' (9) Haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt! Ipse ordo epistulae ostendat.

[83] (1) At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato descripseris:

βουλομένην γάρ με δι' ἃς εἶπον αἰτίας γαμηθῆναι, αὐτὸς ἔπεισας τοῦτον ἀντὶ πάντων αἱρεῖσθαι, θαυμάζων τὸν ἄνδρα καὶ σπουδάζων αὐτὸν οἰκεῖον ἡμῖν δι' ἐμοῦ ποιεῖσθαι. νῦν δὲ ὡς κατ<ήγ>οροι ἡμῶν κακοήθεις σε ἀναπείθουσιν, αἰφνίδιον ἐγένετο Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ μεμάγευμαι ὑπ' αὐτοῦ καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ.

(2) Oro te, Maxime, si litterae, ita ut partim uocales dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba, ita ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, (3) nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent? (4) 'Se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; (5) Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum.' (6) Quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. Patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est. (7) Veritas olim interuersa nun<c> se <ef>fert et uelut alto barathro calumnias emergit.

[84]

(1) Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. Dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans:
(2) Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι οὔ[τε]τ' ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ.

Etiamne amplius? Reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat. (3) Nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata. Quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? (4) Igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. (5) Bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis. (6) Tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla[m] impertita mora subneruiasti.

(7) Finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. Hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? (8) Sed sum<ne> ego inscius, qui postulo ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?

[85]

(1) Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? Hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas, quas putat amatorias, (2) pro tribunali procons. recitet apud uirum sanctissimum Cl. Maximum, ante has imp. Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? (3) Quis tam est mitis quin exacerbescat? Tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis? (4) Tune quid in cubiculo agat perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina sit? <Nihil>ne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? (5) O infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis! Vipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur; at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. (6) Silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.

(7) Hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? Hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? (8) Est ille poetae uersus non ignotus:

'odi puerulos praecoqui sapientia.'

Sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia, (9) uel potius hoc magis noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit – iniuriae dico? Immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.

[86]

(1) Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta. Hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. (2) Tales hostes aduersum hostem; tu qualis filius aduersum matrem? Vides quam similia contendam. Tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes: pudore tamen aliquo impedirere. (3) Immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.

(4) At quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. (5) Miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse. [87] (1) Ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris me<i> offuturas.

(2) Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. Cur ego blandirem, si magia confidebam? (3) Qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? (4) Cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? Cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire? (5) Sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.

(6) Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi:

ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ,

post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conuersatam. (7) Dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; (8) neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; (9) neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.

(10) Quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum <in> populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, (11) praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.

[88]

(1) Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. Estne causa idonea?

(2) Miror tamen, quod tu a[m] uilla[m] tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. (3) Lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: 'uxorem in uilla ne ducito.' (4) Immo, si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. (5) Mater futura in ipso materno si<nu> nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. (6) Ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:

παίδων ἐπ' ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ.

(7) Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. Cohibe[b]am me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.

[89]

(1) De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam necesse non est in re tam perspicua pluribus disputare.

(2) Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. Tabulae eius partim tabulario publico, partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. (3) Porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. (4) Probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. Parum hoc est, liberalius agam; nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est. Redonabo igitur uicissim decem annos: Mezentius cum Vlixe errauit. Quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat.

(5) Quid multis? Vt cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham. Iube, Maxime, consules computari. Nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. (6) O falsum audax et nimium! O mendacium uiginti annorum exilio puniendum! Dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. Si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos aperuisse. (7) Cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes[t] digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

[90]

(1) Missa haec facio. Venio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. Respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem.

(2) Atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen [h]abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; (3) non enim omnia quae fieri pot<u>erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire; certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi.

(4) Haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono, nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, si nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. (5) Reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, (6) ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel – his Moses uel Iohannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

[91]

(1) Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. Quid faciam tam rudibus, tam barbaris? (2) Doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse? An disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem, nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi? (3) An, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere? (4) Ita potius faciam; quid illi existiment, nauci non putabo. Quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi. (5) Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.

(6) Ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium. Nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt facta impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: (7) iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo <promissam>; (8) praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis <si> uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.

[92]

(1) Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. Fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. (2) Cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis. Quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit; (3) Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta, et maritum habet et multis saepe et ingentibus dotibus spretis inani nomine tantulae dotis contentum, (4) ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugis et multo amore ponentem.

(5) Quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? (6) Virgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen [h]abunde dotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. Ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est. (7) Nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere: pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere; sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet.

(8) Vidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur. Nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda; (9) siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, (10) seu repudio digressa est, utramuis habe<n>s culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit ut repudiaretur, aut tam insolens ut repudiaret. (11) Ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. Quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non rep<p>erisset.

[93]

(1) Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem? (2) Fuitne hoc praedonis, quod uos fingitis?

Ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui. (3) Suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus – de quo supra dixeram – ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, (4) praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, (5) ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe[i] inuitaret. (6) Haec ergo ab inuita Pudentilla – patietur enim me, uti res fuit, ita dicere – aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.

[94]

(1) Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. (2) Venerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. (3) Petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus. (4) Quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. (5) Id quoque a me impetrat. Itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. (6) [h]Is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito [h]errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut 'uir bonus dicendi peritus'!

(7) Scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum, et quide<m>, si praelegam, mea uoce pronuntiabo. Cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. (8) At tu licebit aquam sinas fluere; namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare. (...)

[95]

(1) Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare. Quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem? (2) Multos in uita mea Romani nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum [m]aeque neminem ammiratus. (3) Nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, (4) quin Auitus esse longe malit, si cu<m> eo se remota inuidia uelit conferre. Quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt. (5) Quamcumque ora<tio>nem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec <H>ortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero. (6) Prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.

(7) Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces. Tua me comitas, ut uel pauca dicerem de eo, inuitauit. (8) At non usque adeo tuae beneuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.

[96]

(1) Nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est. (2) Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? Quemne ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae, maleficii criminis insectabere? (3) An inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?

(4) Puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse. Quid posses uel + quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. (5) Quod utinam incolumis Carthagine reuertisset! Vel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses! Quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset! (6) Litteras tamen, quas ad me Carthagine[m] uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, (7) ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus Mineruae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro[c] currat. (...)

[97]

(1) Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat, me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo te<m>pore uitae uocans? Postquam <...> (2) tuas quoque paris epistulas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem. Potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. (3) Quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. (4) Praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret; qui, ut audio, – utinam illud non uere respondissent! – primum eius maritum in paucis mensibus moriturum. Cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt.

(5) Verum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, (6) quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. (7) Scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre; cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.

[98]

(1) A[i]t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur. (2) Fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit. (...) Ehem, recte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. (3) Nollem hercule hoc a me profectum: non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere. Male uos, qui sugge<s>sistis!

(4) Plane quidem, si [p]uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. (5) At nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. Inuestem a nobis accepisti; uesticipem ilico reddidisti. (6) Cum a nobis regeretur, ad magistros itabat; ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat. (7) Ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio. In ludo quoque gladiatorio frequens uisitur; nomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur. (8) Loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque uult neque potest. (9) Audisti, Maxime, paulo ante – pro nefas! – priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres dona<s>setne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.

[99]

(1) Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda (2) meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.

(3) Nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scrib[s]eret, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret. (4) Elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui[t]. Postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum; mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. (5) Nec prius destiti quam ita fecit.

Doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. Specta quaeso Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit. (6) Enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat. De me quoque fuit quod timeret: quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. (7) Haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere. Soluo uos in praeteritum isto metu. Namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere. (8) Pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.

[100]

(1) Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte[m]. (2) Rumpi tabulas istas iube, Maxime: inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem. (3) Cape ist[a]ut matris tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum. Qui<d>ni, in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, (4) immo enimuero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud collegium, parasitos tuos?

(5) Accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum. Si quid quasi insana scripsit, hic reperies et quidem mox a principio: 'Sicinius Pudens filius meus mihi heres esto.' Fateor, qui ho<c> legerit insanum putabit. (6) Hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, (7) qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, (8) qui <t>ibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, (9) qui maritu<m> tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusauit?

(10) Aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic probabis. [101] (1) Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?

At ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat. (2) Ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret: (3) mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit. Ipse iam, ut sui potens ac uir, acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat: qui potuit perorare, poterit exorare.

Mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli.

(4) Illud etiam, [c] ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam. Dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse. (5) Dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi. (6) Praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus. Adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. (7) Quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.

(Testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis qR)

(8) Estne ita ut dixi? Vspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? Num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?

[102]

(1) Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? Quod pretium magiae meae repperisti? Cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? Quod ut ex ea commodum caperem? Vti dotem mihi modicam potius quam a[m]mpla<m> diceret? O praeclara carmina! (2) An ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? Quid addi ad hanc magiam potest? (3) An uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi quicquam impertiret? O graue ueneficium dicam an ingratum beneficium?! (4) An ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? Hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.

(5) Putate uos causam non apud Cl. Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condem[p]nandi: (6) date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi. Saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit.

(7) Et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis ad[h]ortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. (8) Formam eius uoluerat? Negatis. Diuitias saltim concupierat? Negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [h]ostenditur. (9) Quae igitur alia causa est? Quid ommutuistis? Quid tacetis? Vbi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei form[orm]atum: 'hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui'? [103] (1) Quin igitur addis: 'reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem'? Sed quid deinde? 'Plurimorum maleficiorum et manifestissimorum'. Cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum de manifestissimis.

(2) Ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam. 'Dentes sp<l>endidas': ignosce munditiis. 'Specula inspicis': debet philosophus. 'Versus facis': licet fieri. 'Pisces exploras': Aristoteles docet. 'Lignum consecras': Plato suadet. (3) 'Vxorem ducis': leges iubent. 'Prior natu'st': solet fieri. 'Lucrum sectatu's': dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.

(4) Quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: (5) si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a[c] procons. damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.

 

Dixi.