BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus Pompeius Festus

floruit ca. 150

 

De verborum significatu

quae supersunt

 

Littera Q

 

________________________________________________________________

 

 

 

<Liber XVII incipit feli>citer

 

. . . . . .<ap>pella- . . . ani eo . . .

 

Quiri- . . . aut le- . . . itum autem . . . tio ita con- . . . asi id suffra- . . . m Santra pro- . . . <co>llis est porta . . . <app>ellant, sive quod <ea in collem Quirinalem itur, seu> quod proxime eam sacel<lum Quirini est> . . . usurpatio facta . . . positum est. qui- . . . sidere fertur. Qui- . . . a; aqua et vino . . . tamen †quidm† curis, . . . his ei sacra fiant; . . . satur. ab eiusdem autem . . . m Curres Sabinae . . . s armis erat potens. <Quirites, quod est nomen universi po>puli singulare usur<pabatur olim, ut indici>o est praeco, qui in funeris <indictione ita pronuntiare solet:> †illius† Quiris leto datus. Quirites autem dicti post foedus a Romulo et Tatio percussum, communionem et societatem populi factam indicant.

 

Quirinalia mense Februario dies, quo Quirini fiunt sacra: idem stultorum feriae appellantur, [antequam in eum commigrarent fere Sabini Curibus venientes post foedus inter Romulum et Tatium] quod qui d<i>em suorum fornacalium sacrorum †cognominant†, eo potissimum rem divinam faciunt.

 

Quirinalis collis, qui nunc dicitur, olim Agonus appellabatur, ante quam in eum commigrarent fere Sabini Curibus venientes post foedus inter Romulum et Tatium ictum. A quo hanc appellationem sortitus est: quamvis existiment quidam, quod in eo factum sit templum Quirino, ita dictum.

 

Quirina tribus a Curensibus Sabinis appellationem videtur traxisse.

 

Quiritium fossae dicuntur, quibus Ancus Marcius circumdedit urbem, quam secundum ostium Tiberis posuit, ex quo etiam Ostiam. Et quia populi opera eas fecerat, appellavit Quiritium.

 

Quincentum et producta prima syllaba, et per c litteram usurpa<ba>nt antiqui; quod postea levius visum est, ita ut nunc dicimus, pronuntiari.

 

Qui patres, qui conscripti vocati sunt in Curiam? Quo tempore regibus Urbe expulsis, P. Valerius consul propter inopiam patriciorum ex plebe adlegit in numerum senatorum C et LX et IIII, ut expleret numerum senatorum trecentorum et duo genera appellaret [esse].

 

Quispiam quin significet aliquis, et quaepiam aliquae, similiterque alia eiusdem generis, ut dubium non est, ita [ut] unde sequens pars eius coeperit, inveniri non potest.

 

Quinquatrus appellari quidam putant a numero dierum, qui †fere his† celebrantur. Quod scilicet errant tam hercule, quam qui triduo Saturnalia, et totidem diebus Competalia; nam omnibus his singulis diebus fiunt sacra. Forma autem vocabuli eius, exemplo multorum populorum Italicorum enuntiata est, quod post diem quintum iduum est is dies festus, ut aput Tusculanos Triatrus, et Sexatrus, et Septematrus, et Faliscos Decimatrus. Minervae autem dicatum eum diem existimant, quod eo die aedis eius in Aventino consecrata est.

 

Quinquertium vocabant antiqui, quem Graeci πένταθλον; ut indicat versus hic: «omnis aequalis vincebat quinquertio.» Livius quoque ipsos athletas sic nominat: «quinquertiones praeco in medium vocat.»

 

Quisquiliae dici putantur, quicquid ex arboribus minutis surculorum foliorumve cadit: velut quicquidcadiae. Caecilius: «quisquilias volantis, venti spolia memorant: i modo»; et Novius in Togularia: «abi deturba te saxo, homo non quisquiliae. quid est?»

 

Quintipor servile nomen frequens aput antiquos erat, a praenomine domini ductum, ut Marcipor, Gaipor; quamvis sint, qui a numero natorum ex ancilla quinto loco dictum putent.

 

Quippe significare quidni testimonio est Ennius lib. XL: «quippe solent reges omnes in rebus secundis.» Idem lib. XVI: «quippe vetusta virum non est satis bella moveri.» Item alii conplures.

 

Quianam pro quare, et cur, positum e<s>t apud antiquos, ut Naevium in carmine Punici belli: «summe deum regnator, quianam †genus isti†?» et in Satyra, [quianam genus isti. et in satyra]: «quianam Saturnium populum pepulisti?» et Ennium in lib. VII: «quianam dictis nostris sententia flexa est?»

 

Quid nisi †usurparise† antiquos, testis est Afranius in Epistula: «Me auctore mater abstinebis. quid nisi?»

 

Quietalis ab antiquis dicebatur Orcus.

 

Quint<ia prata> . . . sibi . . . agr . . . sen . . . Cinci<nnat> . . . rific . . . pec . . . sis; . . . vos . . . quod eo . . .

 

<Quintiliani Luperci> appel . . . est lu . . . Luperci . . . Romuli . . . et Quinctili . . . quorum num? . . . <ho>noris gratia e . . .

 

<Quin>tanam classem . . . rex distributa . . . fecit, cum eas ord . . . <cau>sam de capite . . . nihil praeter se h . . . <Lu>cilius sic meminit: «quod . . . adeptus.»

 

Querque<ram> . . . nam quidam querc . . . arboris, cum gra . . . ingentem evadat . . . Opillus frigidam a . . . tem. Santra eam ex G<raeco> . . . rem eiusmodi κά<ρκαρον dicunt, unde dictum esse> etiam carcerem; Plau<tum in Frivolaria: «is mihi> erat bilis querque<ra, tussis»; Lucilium . . .> «iactans me ut feb<ris querquera»> . . . ret alibi: «querquer<a consequitur capitisque dolores.»>

 

<Quadruplatorem dictum ait Aelius G>allus <qui eo quaestu se tuebatur, ut eas res perse>que<retur, quarum ex legibus quadrupli erat> actio . . . nibus . . . menta . . . <testimo>nio est . . . abant . . . ab eo . . . es in . . . fectis . . . que licto- . . . populo . . . tia ca- . . . omen legum . . . populi do- . . .

 

<Q. R. C. F. Quandoc Rex co>mitia sit <fas> . . . n honorem . . . menstruis scrip- . . . Rege dicuntur. . . . <scriptori>bus traditae sunt. . . . r pars ante . . . Posterior . . . si quis alius pro Rege . . . <pon>tifex, tum is dies . . . <Q. S. D. F. Quandoc ste>rcus delatum fas, eo<dem modo in fastis notatur di>es, qui talis est, ut <aedis Vestae purgetur, s>tercusque in alvum ca- . . . cum id factum sit, . . . ta. Quaestores <dicebantur, qui quaererent de rebus> capitalibus, unde <iidem etiam in XII quaestores parri>cidi appellantur.

 

<Quando cum gravi voce pro>nuntiatur, significat <quoniam; acuta est temporis adverbium,> ut Plautus in Me<naechmis ait: «Ideo quia> mensam, quando edo, detergeo.» et in Pseudolo: «Dabo, quando erit. ducito, quando habebis.» et Ennius lib. XVI: «Nox quando mediis signis praecincta volabit.» In XII quidem cum c littera ultima scribitur, idemque significat.

 

Quadrata Roma in Palatio ante templum Apollinis dicitur, ubi reposita sunt, quae solent boni ominis gratia in urbe condenda adhiberi, quia saxo †minitus† est initio in speciem quadratam. Eius loci Ennius meminit cum ait: «et †quis est erat† Romae regnare quadratae.»

 

Quadrurbem Athenas Accius appellavit, quod †si† ex IIII urbibus in unam domicilia contulerunt, Braurone, Eleusine, Piraeo, Sunio.

 

Quaeso, ut significat idem quod rogo, ita quaesere ponitur ab antiquis pro quaerere, ut est apud Ennium lib. II: «Ostia munita est; idem loca navibus pulchris munda facit, nautisque mari quaesentibus vitam»; et in Cresphonte: «ducit me uxorem liberorum sibi quaesendum gratia»; et in Andromeda: «liberum quaesendum causa familiae matrem tuae.»

 

Quadranta<l> vocabant antiqui, quam ex Graeco amphoram dicunt, quod vas pedis quadrati octo et XL capit sextarios. Plautus in Curculione: «Anus haec sitit. quantillum sitit? Modica est, capit quadrantal»; et Cato contra Oppium: «Vinum redemisti, praedia pro vini quadrantalibus sexaginta in †pulli† dedisti, vinum non dedisti.»

 

Quaxare ranae dicuntur, cum vocem mittunt.

 

Quartarios appellabant antiqui muliones mercennarios, quod quartam partem quaestuus capiebant. Lucilius: «Porro homines nequam, malus ut quartarius, cippos †colligere omnes.»

 

Quatenus significat, qua fine, ut hactenus, hac fine; at quatinus, quoniam. Sed antiqui quatenoc dicebant, ut Scipio Africanus in ea oratione, quam scribsit post quam ex Africa rediit: «uti negotium natum erat, quatenoc castra nostra ita munita erant, ut posses partem exercitus abducere.»

 

Quamde pro quam usos esse antiquos, cum multi veteres testimonio sunt, †tamen huius† in primo: «Iuppiter, ut muro fretus magis quamde manus †impe† . . . secundo: «quande tuas omnes legiones, ac popularis.» et Lucretius: «clarus ob obscuram linguam magis inter inanes, quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt.»

 

Quam mox, significat quam cito; sed si per se ponas mox, significabit paullo post, vel postea.

 

Quatere, suspensum et vicinum rei alicuius motum significat, non, ut Verrius putat, ferire; cum id ipsum verbum concutere ex praepositione, quae est con et quatere sit conpositum; quassare autem est saepe quatere.

 

Querquetulanae virae putantur significari nymphae praesidentes querqueto virescenti, quod genus silvae iudicant fuisse intra portam, quae ab eo dicta sit Querquetularia. Sed feminas antiqui, quas †sciens† dicimus, viras appellabant; unde adhuc permanent virgines et viragines.

 

Ques antiqui dixerunt; inde declinatum remanet dativo casu, quibus; nam qui adhuc item qui<s> facit, ut isti istis, illi illis.

 

«Qui hoc censetis, illuc transite, qui alia omnia, in hanc partem.» his verbis praeit ominis videlicet causa, ne dicat, «qui non censetis.»

 

«Quot servi tot hostes», in proverbio est, de quo Sinnius Capito existimat errorem hominibus intervenisse praepostere plurimis enuntiantibus; veri enim similius esse dictum initio, quot hostis, tot servi, tot captivi fere ad servitutem adducebantur. Unde etiam mancipia, nec sane . . . seru . . . eptisi . . . rint . . . gia te . . . turbata . . . rent . . . uncii . . . Sinniu . . . ut persiu . . . nificar . . . omnibus a . . . <an>cillae ua . . . omnis un . . . me part . . . <re>gula, sed u . . . saltius fixit . . . fer[r]endum quod . . .

 

Quoniam significat <non solum id quod quia, sed> apud antiquos <etiam id quod postquam; hac videli>cet de causa, quam . . . qui significationem . . .

 

<Quod significat> etiam aliquid praeter<quam quod in usu fere est, et Graeci> dicunt τι.

 

Quin . . . bantur, qui lustrum con . . . ari coeptos.

 

Quin<que genera signorum observant> augures publici: ex <caelo, ex avibus, ex tripudis,> ex quadripedibus, ex <diris> . . .