BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber VII

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI SEPTIMI

CAPITVLVM I

Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui prouidentiam consistere negauerunt.

 

[1] <Quibus non uidetur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se argumento uti putant, cum ita dicunt: 'si esset prouidentia, nulla essent mala.' Nihil enim minus aiunt prouidentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter> homines fecisse dicatur, tantam uim esse aerumnarum et malorum. [2] Aduersus ea Chrysippus cum in libro περὶ προνοίας quarto dissereret: 'nihil est prorsus istis' inquit 'insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. [3] Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo aduerso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. [4] Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae priuatio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignauiae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? [5] Proinde' inquit 'homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut ueritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et uoluptas. [6] Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, uerticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque.'

[7] Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατὰ φύσιν γίνονται, id est, <si> natura ipsa rerum uel prouidentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. [8] Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios; numquam enim hoc conuenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum. [9] 'Sed cum multa' inquit 'atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, quae faciebat, cohaerentia'; eaque <non> per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat κατὰ παρακολούθησιν. [10] 'Sicut,' inquit 'cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulauit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. [11] Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque paruis fragile. [12] Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur. [13] Sicut hercle,' inquit 'dum uirtus hominibus per consilium naturae gignitur, uitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt.'

 

 

CAPITVLVM II

Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit.

 

[1] Fatum, quod εἱμαρμένην Graeci uocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: 'Fatum est' inquit 'sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena uoluens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.' [2] Ipsa autem uerba Chrysippi, quantum ualui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum uidebitur esse obscurius, ad ipsius uerba animaduertat. [3] In libro enim περὶ προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀιδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς.

[4] Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: [5] 'Si Chrysippus' inquiunt 'fato putat omnia moueri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et uolumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis uoluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato', omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte ueniunt, sed fato trahuntur.

[6] Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est. [7] 'Quamquam ita sit,' inquit 'ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. [8] Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam uim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin uero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi paruo siue nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaeuitate et uoluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. [9] Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum uocatur. [10] Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non uacent.'

[11] Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. 'Sicut' inquit 'lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps uoluitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae uolubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum mouet, impetus uero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas uoluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.' [12] Infert deinde uerba haec his, quae dixi, congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται·

 

γνώσει δ' ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματ' ἔχοντας,

 

ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρ' αὐτοὺς γινομένων καὶ καθ' ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν.

[13] Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignauos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio reuicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.

[14] Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce uersibus:

 

ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.

ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκ' ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ

σφῆισιν ἀτασθαλίηισιν ὑπὲρ μόρον ἄλγε' ἔχουσιν.

 

[15] Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea <ait> his uerbis: 'Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.'

 

 

CAPITVLVM III

Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente

inuisitatae longitudinis.

 

[1] Tubero in historiis scriptum reliquit bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa castris apud Bagradam flumen positis proelium grande atque acre fecisse aduersus unum serpentem in illis locis stabulantem inuisitatae inmanitatis eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et uiginti Romam misisse.

 

 

CAPITVLVM IV

Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandauerit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.

 

[1] Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captiui cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse uenenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut uiueret quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim ueneno contabesceret.

[2] Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem nouisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit: [3] 'In atras' inquit 'et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat uisus sol ardentissimus, repente educebant et aduersus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne coniuere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant.' [4] Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita uita priuatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captiuos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.

 

 

CAPITVLVM V

Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus

interpretandis errauit.

 

[1] Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: 'in foedere,' inquit 'quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset "purum putum". Respondi' inquit 'ego "putum" esse ualde purum, sicuti nouum "nouicium" dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere uolentes noui et proprii significationem.'

[2] Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem uisam esse Alfeno 'puri' et 'puti', quae sit 'nouicii' et 'noui'; [3] nam si esset 'puricium', tum sane uideretur dici quasi 'nouicium'. [4] Id etiam mirum fuit, quod 'nouicium' per augendi figuram dictum existimauit, cum sit 'nouicium' non, quod magis nouum sit, sed quod a 'nouo' dictum sit inclinatumque. [5] His igitur assentimus, qui 'putum' esse dicunt a 'putando' dictum et ob eam causam prima syllaba breui pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus uidetur, qui a 'puro' id esse factum scripsit. [6] 'Putare' autem ueteres dixerunt uacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine uitio uideretur, relinquere. [7] Sic namque arbores et uites et sic rationes etiam 'putari' dictum. [8] Verbum quoque ipsum 'puto', quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod uideatur esse uerum et integrum et incorruptum, retineamus. [9] Argentum ergo in Carthaginiensi foedere 'putum' dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo uitiis detractis emaculatum et candefactum.

[10] Scriptum est autem 'purum putum' non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis ueterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est δὶς παῖδες οἱ γέροντες.

 

 

CAPITVLVM VI

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod 'praepetes' Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aues praepetes et quid illae sint aues, quas Nigidius 'inferas' appellauit.

 

[1] Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna

praepetibus pennis ausus se credere caelo.

 

[2] In his Vergilii uersibus reprehendit Iulius Hyginus 'pennis praepetibus' quasi inproprie et inscite dictum. [3] 'Nam "praepetes"' inquit 'aues ab auguribus appellantur, quae aut opportune praeuolant aut idoneas sedes capiunt.' [4] Non apte igitur usum uerbo augurali existimauit in Daedali uolatu nihil ad augurum disciplinam pertinente.

[5] Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid 'praepetes' essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum uirum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam uolucrem 'praepetem' appellauit in hoc uersu:

 

dum dat uincendi praepes Victoria palmam.

 

[6] Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in annalibus non pennas Daedali, sed longe diuersius:

 

'Brundisium' inquit 'pulcro praecinctum praepete portu'?

 

[7] Set si uim potius naturamque uerbi considerasset neque id solum, quod augures dicerent, inspexisset, ueniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione uerborum, non significatione propria utentibus. [8] Nam quoniam non ipsae tantum aues, quae prosperius praeuolant, sed etiam loci, quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, 'praepetes' appellantur, idcirco Daedali pennas 'praepetes' dixit, quoniam ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora peruenerat. [9] Locos porro 'praepetes' et augures appellant, et Ennius in annalium primo dixit:

 

praepetibus sese pulcris<que> locis dant.

 

[10] Auibus autem 'praepetibus' contrarias aues 'inferas' appellari Nigidius Figulus in libro primo augurii priuati ita dicit: [11] 'Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.' Ex quo est coniectare 'praepetes' appellatas, quae altius sublimiusque uolitent, cum differre a 'praepetibus' Nigidius 'inferas' dixerit.

[12] Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audiui Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio 'praepetum' auium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere 'praepetes' sibi uideri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellauerit, quoniam istas potissimum augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praeuolarent. Atque ibi hos Homeri uersus dixit:

 

τύνη δ' οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις

πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομ' οὐδ' ἀλεγίζω.

 

 

CAPITVLVM VII

De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine

sacerdotii fratrum arualium.

 

[1] Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, siue illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem uiuae amplissimi honores a populo Romano habiti. [2] Et Taraciam quidem uirginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id uerbum est legis ipsius Horatiae; [3] contrarium est in duodecim tabulis scriptum: 'Inprobus in§§testabilisque esto.' [4] Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere uoluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum siue Martium populo condonasset.

[5] Sed Acca Larentia corpus in uulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. [6] Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. [7] Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. [8] Sed Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. 'Ea' inquit 'mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres aruales" appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.'

 

 

CAPITVLVM VIII

Notata quaedam de rege Alexandro et

de P. Scipione memoratu digna.

 

[1] Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. [2] Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: 'Victi' inquit 'hostis uxorem, facie incluta mulierem, uetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.' [3] Lepide igitur agitari potest, utrum uideri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla ciuitate in Hispania expugnata uirginem tempestiuam forma egregia, nobilis uiri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inuiolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exuperanti forma, uidere noluit perducique ad sese prohibuit.

[4] Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebrauerint, quibus abunde et ingenii et otii et uerborum est; nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: [5] Scipionem istum, uerone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce uersus a Cn. Naeuio poeta in eum scriptos esse:

 

etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,

cuius facta uiua nunc uigent, qui apud gentes solus praestat,

eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit.

 

[6] His ego uersibus credo adductum Valerium Antiatem aduersus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captiuam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.

 

 

CAPITVLVM IX

Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis

historiae et orationis lepidissimae.

 

[1] Quod res uidebatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flauium Anni filium aedilem curulem L. Piso in tertio annali scripsit, eaque res perquam pure et uenuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis annali transposuimus.

[2] 'Cn.' inquit 'Flauius patre libertino natus scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiauerunt. [3] Aedilem, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. [4] Cn. Flauius Anni filius dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.

[5] 'Idem Cn. Flauius Anni filius dicitur ad collegam uenisse uisere aegrotum. Eo in conclaue postquam introiuit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo uoluit. [6] Cn. Flauius Anni filius aedilis id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inuiti uiderent sese in sella curuli sedentem.'

 

 

CAPITVLVM X

Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo

Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus

ad philosophiam nauiter sectandam.

 

[1] Philosophus Taurus, uir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum uel maxime ista re iuuenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitauisse. [2] 'Decreto' inquit 'suo Athenienses cauerant, ut, qui Megaris ciuis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; [3] tanto Athenienses' inquit 'odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. [4] Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueuerat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum aduesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio uersicolore amictus et caput rica uelatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut uel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius uiginti eadem ueste illa tectus redibat. [5] At nunc' inquit 'uidere est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuuenum diuitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne uinum edormiant.'

 

 

CAPITVLVM XI

Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium grauitatis dignitatisque uitae ducentia.

 

[1] Cum inquinatissimis hominibus non esse conuicio decertandum neque maledictis aduersum inpudentes et inprobos uelitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis uiri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. [2] Verba haec sunt Metelli aduersus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: [3] 'Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a uiris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.'

 

 

CAPITVLVM XII

Quod neque 'testamentum', sicuti Seruius Sulpicius existimauit, neque 'sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia uerba sunt, sed a testatione productum <alterum>, alterum a sacro imminutum.

 

[1] Seruius Sulpicius iureconsultus, uir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus 'testamentum' uerbum esse duplex scripserit, non reperio; [2] nam compositum esse dixit a mentis contestatione. [3] Quid igitur 'calciamentum', quid 'paludamentum', quid 'pauimentum', quid 'uestimentum', quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? [4] Obrepsisse autem uidetur Seruio, uel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc uocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. [5] Nam in libro de religionibus secundo: '"sacellum" est' inquit 'locus paruus deo sacratus cum ara.' Deinde addit uerba haec: '"Sacellum" ex duobus uerbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella".' [6] Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat 'sacellum' et simplex uerbum esse et non ex 'sacro' et 'cella' copulatum, sed ex 'sacro' deminutum?

 

 

CAPITVLVM XIII

De quaestiunculis apud Taurum philosophum in conuiuio agitatis, quae 'sympoticae' uocantur.

 

[1] Factitatum obseruatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro iunctiores: [2] cum domum suam nos uocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli ueniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum. [3] Vnusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis. [4] Quaerebantur autem non grauia nec reuerenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem uino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.

[5] Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum etiamtum in uita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an cum etiamtum non esset? [6] Vtrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius uidebitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.

[7] Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, 'nolite' inquit Taurus 'haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari. [8] Grauissimi philosophorum super hac re serio quaesiuerunt: et alii moriendi uerbum atque momentum manente adhuc uita dici atque fieri putauerunt, alii nihil in eo tempore uitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti uindicauerunt; [9] item de ceteris similibus in diuersa tempora et in contrarias sententias discesserunt. [10] Sed Plato' inquit 'noster neque uitae id tempus neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. [11] Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui quaestionemque fieri per diuersorum inter se finium mortis et uitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam nouum in confinio tempus, quod uerbis propriis atque integris τὴν ἐξαίφνης φύσιν appellauit, idque ipsum ita, uti dico,' inquit 'in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.'

[12] Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.

 

 

CAPITVLVM XIV

Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.

 

[1] Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. [2] Vna est causa, quae Graece <uel κόλασις> uel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. [3] Altera est, quam hi, qui uocabula ista curiosius diuiserunt, τιμωρίαν appellant. Ea causa animaduertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animaduersio contemptum eius pariat et honorem leuet; idcircoque id ei uocabulum a conseruatione honoris factum putant. [4] Tertia ratio uindicandi est, quae παράδειγμα a Graecis nominatur, cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco ueteres quoque nostri 'exempla' pro maximis grauissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccauit, citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studio uisum est.

[5] Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. [6] Plato autem ipse uerbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. [7] Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῶι ἐν τιμωρίαι ὄντι ὑπ' ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένωι ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, ἢ παραδείγματι ἄλλοις γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ ὁρῶντες πάσχοντα φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται. [8] In hisce uerbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. [9] Anne autem quasi omnino paruam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in uita neque inter homines, sed post uitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.

 

 

CAPITVLVM XV

<De uerbo 'quiesco', an 'e' littera corripi an produci debeat.>

 

[1] Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, uerbum 'quiescit' usitate 'e' littera correpta dixit. [2] Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque uocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. [3] Nam 'quiescit' ita oportere dici praedicauit, ut 'calescit', 'nitescit', 'stupescit' et alia huiuscemodi multa. [4] Id etiam addebat, quod 'quies' 'e' producto, non breui diceretur. [5] Noster autem, qua est rerum omnium uerecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; [6] litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et 'quiesco' non esse his simile, quae supra posui, nec a 'quiete' dictum, sed ab eo 'quietem', Graecaeque uocis et modum et originem uerbum istud habere demonstrauit rationibusque haut sane frigidis docuit 'quiesco' 'e' littera longa dici non conuenire.

 

 

CAPITVLVM XVI

Verbum 'deprecor' a poeta Catullo inusitate quidem,

sed apte positum et proprie; deque ratione eius uerbi

exemplisque ueterum scriptorum.

 

[1] Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes <rationes> ue ullas didicerat, cum in Lycio forte uespera ambularemus, ludo ibi et uoluptati fuit. [2] Nam cum esset uerbum 'deprecor' doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos uersus esse dicebat omnium quidem iudicio uenustissimos, quos subscripsi:

 

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam

de me: Lesbia me dispeream nisi amat.

quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam

assidue, uerum dispeream nisi amo.

 

[3] Deprecor' hoc in loco uir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a uulgo dicitur, quod significat 'ualde precor' et 'oro' et 'supplico', in quo 'de' praepositio ad augendum et cumulandum ualet. [4] Quod si ita esset, frigidi sane uersus forent. [5] Nunc enim contra omnino est: nam 'de' praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque uerbo duplicem uim capit. Sic enim 'deprecor' a Catullo dictum est, quasi 'detestor' uel 'exsecror' uel 'depello' uel 'abominor'; [6] contra autem ualet, cum Cicero pro P. Sulla ita dicit: 'Quam multorum hic uitamst a Sulla deprecatus.' [7] Item in dissuasione legis agrariae: 'Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a uobis deprecentur.'

[8] Sed neque solus Catullus ita isto uerbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc uerbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. [9] Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam Catullus:

 

'qui nunc' inquit 'aerumna mea libertatem paro,

quibus seruitutem mea miseria deprecor;'

 

signat 'abigo' et 'amolior' uel prece adhibita uel quo alio modo. [10] Item Ennius in Cresphonte:

 

ego cum meae uitae parcam, letum inimico deprecer.

 

[11] Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: 'Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo inuidia pari non erant, sed etiam Claudi inuidiam Gracchi caritas deprecabatur'; hic quoque item non est 'ualde precabatur', sed quasi propulsabat inuidiam et defensabat inuidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.

[12] Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero uerbo isto utitur. 'Quid' inquit 'huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?' [13] Item in Verrem actionis secundae primo: 'Nunc uero quid faciat Hortensius? auaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit.' Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.

 

 

CAPITVLVM XVII

Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.

 

[1] Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportauitque in Persas. [2] Eos porro libros uniuersos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curauit.

[3] Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus uel conquisitus uel confectus est ad milia ferme uoluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea ciuitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.