BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber XIX

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI NONI DECIMI

CAPITVLVM I

* * *

 

[1] Nauigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium uiolentum et uastum et iactabundum. [2] Nox deinde, quae diem primum secuta est, in ea fere tota uentus a latere saeuiens nauem undis compleuerat. [3] Tum postea complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saeuitia uenti remissum; quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae, quos typhonas uocabant, inpendere inminereque ac depressurae nauem uidebantur.

[4] In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego Athenis cognoueram non parua uirum auctoritate satisque attente discipulos iuuenes continentem. [5] Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset. [6] Atque ibi hominem conspicimus pauidum et exterritum ploratus quidem nullos sicuti ceteri omnes nec ullas eiusmodi uoces cientem, sed coloris et uoltus turbatione non multum a ceteris differentem. [7] At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagrauit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam diues ex Asia magno, ut uidebamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis diffluens. [8] Is quasi inludens: 'quid hoc est,' inquit 'o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? ego neque timui neque pallui.' [9] Et philosophus aliquantum cunctatus, an respondere ei conueniret, 'si quid ego' inquit 'in tanta uiolentia tempestatum uideor paulum pauefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es. [10] Set tibi sane Aristippus ille * * * discipulus, pro me responderit, qui cum in simili tempore a simillimo tui homine <esset> interrogatus, quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magno opere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.'

[11] His tunc uerbis Stoicus diuitem illum Asiaticum a sese molitus est. [12] Sed postea cum Brundisium aduentaremus malaciaque esset uenti ac maris, percontatus eum sum, quaenam illa ratio esset pauoris sui, quam dicere ei supersedisset, a quo fuerat non satis digne compellatus. [13] Atque ille mihi placide et comiter 'quoniam' inquit 'audiendi cupidus es, audi, quid super isto breui quidem, sed necessario et naturali pauore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, uel potius' inquit 'lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis.' [14] Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum διαλέξεων, quas ab Arriano digestas congruere scriptis Ζήνωνος et Chrysippi non dubium est.

[15] In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc sententiam legimus: 'Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non uoluntatis sunt neque arbitraria, sed ui quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda; [16] probationes autem, quas συγκαταθέσεις uocant, quibus eadem uisa noscuntur ac diiudicantur uoluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu. [17] Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius uel quid aliud est eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moueri et contrahi et pallescere necessum est non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis praeuertentibus. [18] Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας, id est uisa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκατατίθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, sed abicit respuitque, nec ei metuendum esse in his quicquam uidetur. [19] Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu uisa sunt saeua et aspera, talia esse uero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει – hoc enim uerbo Stoici, cum super ista re disserunt, utuntur –, [20] sapiens autem, cum breuiter et strictim colore atque uultu motus est, οὐ συγκατατίθεται, sed statum uigoremque sententiae suae retinet, quam de huiuscemodi uisis semper habuit ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus.'

[21] Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse in eo, quo dixi, libro legimus adnotandaque esse idcirco existimauimus, ut rebus forte id genus, quibus dixi, obortis pauescere sensim et quasi albescere non insipientis esse hominis neque ignaui putemus et in eo tamen breui motu naturali magis infirmitati cedamus, quam quod esse ea, qualia uisa sunt, censeamus.

 

 

CAPITVLVM II

* * *

 

[1] Quinque sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos uoluptas animo aut corpori quaeri uidetur: gustus, tactus, odoratus, uisus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice uoluptas capitur, ea turpis atque inproba existimatur. [2] Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea uoluptas, sicuti sapientes uiri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime, qui duabus istis beluinis uoluptatibus sese dediderunt, grauissimi uitii uocabulis Graeci appellant <uel ἀκρατεῖς> uel ἀκολάστους: nos eos uel 'incontinentes' dicimus uel 'intemperantes'; ἀκολάστους enim si interpretari coactius uelis, nimis id uerbum insolens erit. [3] Istae autem uoluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis uoluptatibus praeuinctus; [4] ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriae uidentur.

[5] Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut uel auctoritas clari atque incluti uiri tam infamibus nos uoluptatibus deterreret: Διὰ τί οἱ κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν γιγνομένην, ἂν ὑπερβάλλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαῦσεις· τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφὴν ἀπ' ἐνίων μὲν ἐν τῆι γλώττηι τὸ ἡδύ, ἀπ' ἐνίων δὲ ἐν τῶι λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν. ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζώιοις; ἅτε οὐσῶν κοινῶν ἀτιμόταταί εἰσι καὶ μάλιστα ἢ μόναι ἐπονείδιστοι, ὡς τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώμενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. Οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε τὰ ἄλλα ζῶια ἀπὸ τῶν δύο μόνων τῶν <προειρημένων> ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. [6] Quis igitur habens aliquid humani pudoris uoluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? [7] Socrates quidem dicebat multos homines propterea uelle uiuere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut uiueret. [8] Hippocrates autem, diuina uir scientia, de coitu uenerio ita existimabat partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius uerba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.

 

 

CAPITVLVM III

* * *

 

[1] Turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: [2] 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et uituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet.'

 

 

CAPITVLVM IV

* * *

 

[1] Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. [2] In his quaerit, quam ob causam eueniat, ut quibus inuasit repentinus rei magnae timor, plerumque aluo statim cita fiant. [3] Item quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius stetit, libido urinae lacessat. [4] Ac de aluo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit, quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque ui frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul, uti, qui timent, sanguine ex ore decedente pallescant. [5] 'Is autem' inquit 'sanguis et caldor in intuma coactus mouet plerumque aluum et incitat.' [6] De urina celebri ex igni proximo facta uerba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾶι τὸ πεπηγὸς ὥσπερ ἥλιος τὴν χιόνα.

 

 

CAPITVLVM V

* * *

 

[1] In Tiburte rus concesseramus hominis amici diuitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores. [2] Erat nobiscum uir bonus ex peripatetica disciplina bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus. [3] Is nos aquam multam ex diluta niue bibentis coercebat seueriusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam niualem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam uisceribus inseminare. [4] Haec quidem ille ad nos prudenter et beniuole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae niuis pausa fieret nulla, promit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et 'huius saltem' inquit 'sapientissimi uiri uerbis credite ac desinite ualitudinem uestram profligare.'

[5] In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e niue itemque solidius altiusque concretam eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi: [6] 'quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri euaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare. [7] Id autem' inquit 'in ea leuissimum est, quod euaporatur; manet autem, quod est grauius et sordidius et insalubrius, atque id pulsu aeris uerberatum in modum coloremque spumae candidae oritur. [8] Sed aliquantum, quod est salubrius, difflari atque euaporari ex niue indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.'

[9] Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαῦλά ἐστιν; ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον ἐξατμίζει. Σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται ἢ πρότερον, ὅταν τακῆι παγέν. Ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου ἀνάγκη ἀεὶ τὸ καταλειπόμενον χεῖρον εἶναι. Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo uiro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium niui indixi, alii indutias cum ea uarie factitabant.

 

 

CAPITVLVM VI

* * *

 

[1] In problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est: Διὰ τί οἱ μὲν αἰσχυνόμενοι ἐρυθριῶσιν, οἱ δὲ φοβούμενοι ὠχριῶσιν παραπλησίων τῶν παθῶν ὄντων; ὅτι τῶν μὲν αἰσχυνομένων διαχεῖται τὸ αἷμα ἐκ τῆς καρδίας εἰς ἅπαντα τὰ μέρη τοῦ σώματος, ὥστε ἐπιπολάζειν· τοῖς δὲ φοβηθεῖσιν συντρέχει εἰς τὴν καρδίαν, ὥστε ἐκλείπειν ἐκ τῶν ἄλλων μερῶν.

[2] Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem, quid de ratione ista reddita sentiret, 'dixit quidem' inquit 'probe et uere, quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret, non dixit. [3] Adhuc enim quaeri potest, quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: "timor iustae reprehensionis". Ita enim philosophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.'

 

 

CAPITVLVM VII

* * *

 

[1] In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, uir bonus et rerum litterarumque ueterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese uocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque inuitabat. [2] Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laeuii Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque uerborum noue aut insigniter dictorum in Laeuiano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque uox indidem digna animaduerti subuenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

[3] Erant autem uerba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi:

 

'corpore' inquit 'pectoreque undique obeso ac

mente exsensa tardigenuclo

senio obpressum.'

 

'Obesum' hic notauimus proprie magis quam usitate dictum pro exili atque gracilento; uulgus enim ἀκύρως uel κατὰ ἀντίφρασιν 'obesum' pro 'uberi' atque 'pingui' dicit. [4] Item notauimus, quod 'oblitteram' gentem pro 'oblitterata' dixit; [5] item, quod hostis, qui foedera frangerent, 'foedifragos', non 'foederifragos' dixit; [6] item, quod rubentem auroram 'pudoricolorem' appellauit et Memnonem 'nocticolorem'; [7] item, quod forte 'dubitanter' et ab eo, quod est 'sileo', 'silenta loca' dixit et 'puluerulenta' et 'pestilenta' et quod 'carendum tui est' pro 'te' quodque 'magno impete' pro 'impetu'; [8] item quod 'fortescere' posuit pro 'fortem fieri' [9] quodque 'dolentiam' pro 'dolore' et 'auens' pro 'libens'; [10] item 'curis intolerantibus' pro 'intolerandis', quodque 'manciolis' inquit 'tenellis' pro 'manibus' et 'quis tam siliceo?' * * * Item 'fiere' inquit 'inpendio infit', id est 'fieri inpense incipit'; [11] quodque 'accipitret' posuit pro 'laceret'.

[12] His nos inter uiam uerborum Laeuianorum adnotatiunculis oblectabamus. [13] Cetera enim, quae uidebantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; ueluti fuit, quod de Nestore ait 'trisaeclisenex' et 'dulciorelocus', [14] item quod <de> tumidis magnisque fluctibus '<fluctibus>' inquit 'multigrumis' [15] et flumina gelu concreta 'tegmine' esse 'onychino' dixit [16] et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod uituperones suos 'subductisupercilicarptores' appellauit.

 

 

CAPITVLVM VIII

* * *

 

[1] Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium uisendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum uidimus loquentemque audiuimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. [2] Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius leui quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens. [3] Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod 'harenis calentibus' esset usus, tum adludens Fronto 'morbo quidem' inquit 'cares, sed uerbi uitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, uir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit, "harenas" uitiose dici existimat, quod "harena" numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque "caelum" neque "triticum"; [4] contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, pluratiuo semper numero dicendas putat sicut "arma" et "moenia" et "comitia" et "inimicitias", nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id uitium demonstres.'

[5] 'De "caelo"' inquit ille 'et "tritico" non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de "armis" et "moenibus" et "comitiis", quin figura multitudinis perpetua censeantur; [6] uidebimus autem potius de "inimicitiis" et "quadrigis". Ac fortassean de "quadrigis" ueterum auctoritati concessero, "inimicitiam" tamen, sicuti "inscientiam" et "inpotentiam" et "iniuriam", quae ratio est, quamobrem C. Caesar uel dictam esse a ueteribus uel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, "deliciam" quoque ἑνικῶς dixerit pro deliciis?

 

"mea" inquit "uoluptas, mea delicia."

 

"Inimicitiam" autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:

 

"eo <ego>" inquit "ingenio natus sum:

amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero."

 

Sed enim "harenas" parum Latine dici quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc dicat, aestimari a te possit.'

[7] Tunc prolato libro de analogia primo uerba haec ex eo pauca memoriae mandaui. [8] Nam cum supra dixisset neque 'caelum' 'triticum' ue neque 'harenam' multitudinis significationem pati, 'num tu' inquit 'harum rerum natura accidere arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras" et "urbem" et "urbes" et "imperium" et "imperia" dicamus, neque "quadrigas" in unam nominis figuram redigere neque "harenam" in multitudinis appellationem conuertere possimus?'

[9] His deinde uerbis lectis ibi Fronto ad illum poetam 'uideturne tibi' inquit 'C. Caesar de statu uerbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?' [10] Tunc permotus auctoritate libri poeta: 'si a Caesare' inquit 'ius prouocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro prouocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam uitii putes et in "quadriga" dicenda et in "harenis".' [11] Tum Fronto ita respondit: '"Quadrigae" semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti "quadrigae" quasi "quadriiugae" uocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem. [12] Eandemque rationem habet "harena", sed in specie dispari; nam cum "harena" singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite "harenae" dici uidentur, tamquam id uocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego' inquit 'dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, uiri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. [13] Nam cur "caelum" semper ἑνικῶς dicatur, "mare" et "terra" non semper, et "puluis", "uentus" et "fumus" non semper, cur "indutias" et "caerimonias" scriptores ueteres nonnumquam singulari numero appellauerint, "ferias" et "nundinas" et "inferias" et "exsequias" numquam, cur "mel" et "uinum" atque id genus cetera numerum multitudinis capiant, "lac" non capiat, [14] quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in ciuitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos uos esse uideo alicui, opinor, negotio destinatos. [15] Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an "quadrigam" et "harenas" dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.'

[16] Haec quidem Fronto requirere nos iussit uocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis ueterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus uerbis exerceret. [17] Quod unum ergo rarissimum uidebatur, inuenimus 'quadrigam' numero singulari dictam in libro saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. [18] 'Harenas' autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.

 

 

CAPITVLVM IX

* * *

 

[1] Adulescens e terra Asia de equestri loco laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi uitae habuerat. [2] Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuuenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque ueterum peritus. [3] Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desiderauit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent uoce et qui psallerent. [4] Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et uenusta cecinerunt. [5] Oblectati autem sumus praeter multa alia uersiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic uigiliarum et inquies suauitate paulisper uocum atque modulorum adquiesceret:

 

[6] τὸν ἄργυρον τορεύσας

Ἥφαιστέ μοι ποίησον

πανοπλίας μὲν οὐχί,

τί γὰρ μάχαισι κἀμοί;

ποτήριον δὲ κοῖλον,

ὅσον δύνηι, βάθυνον.

καὶ μὴ ποίει κατ' αὐτὸ

μήτ' ἄστρα μήτ' ἀμάξας·

τί Πλειάδων μέλει μοι,

τί δ' ἀστέρος Βοώτεω;

ποίησον ἀμπέλους μοι

καὶ βότρυας κατ' αὐτῶν

καὶ χρυσέους πατοῦντας

ὁμοῦ καλῶι Λυαίωι

Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον.

 

[7] Tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur, quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset, 'nisi Catullus' inquiunt 'forte pauca et Caluus itidem pauca. Nam Laeuius inplicata et Hortensius inuenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.'

[8] Tum ille pro lingua patria tamquam pro aris et focis animo inritato indignabundus 'cedere equidem' inquit 'uobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum uinceretis et sicut in uoluptatibus cultus atque uictus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. [9] Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto uastos quosdam et insubidos ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos, quos nominastis, poetas amasios ac uenerios fuisse.'

[10] Tum resupinus capite conuelato uoce admodum quam suaui uersus cecinit Valerii Aeditui, ueteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, uenustius, limatius, tersius Graecum Latinumue nihil quicquam reperiri puto.

[11] Aeditui uersus:

 

dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,

quid mi abs te quaeram, uerba labris abeunt,

per pectus manat subito <subido> mihi sudor:

sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.

 

[12] Atque item alios uersus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:

 

quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis?

ibimus sic, lucet pectore flamma satis.

istam nam potis est uis saeua extinguere uenti

aut imber caelo candidus praecipitans;

at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,

nullast quae possit uis alia opprimere.

 

[13] Item dixit uersus Porcii Licini hosce:

 

custodes ouium tenerae propaginis, agnum,

quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost.

si digito attigero, incendam siluam simul omnem,

omne pecus flammast, omnia qua uideo.

 

[14] Quinti Catuli uersus illi fuerunt:

 

aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum

deuenit. sic est: perfugium illud habet.

quid, si non interdixem, ne illunc fugitiuum

mitteret ad se intro, sed magis eiceret?

ibimus quaesitum. uerum, ne ipsi teneamur,

formido. quid ago? da, Venus, consilium.

 

 

CAPITVLVM X

* * *

 

[1] Memini me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc grauiter aegrum ire et uisere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus uiris. [2] Adsistebant fabri aedium complures balneis nouis moliendis adhibiti ostendebantque depictas in membranulis uarias species balnearum. [3] Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque †ueris, interrogauit, quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absoluendum, [4] cumque architectus dixisset necessaria uideri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis 'et praeterpropter' inquit 'alia quinquaginta'.

[5] Tum Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum, qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter <necessaria, eum interrogauit, quid significaret uerbum 'praeterpropter'>. [6] Atque ille amicus 'non meum' inquit 'hoc uerbum est, sed multorum hominum, quos loquentis id audias; [7] quid autem id uerbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est', ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem. [8] Tum grammaticus usitati peruulgatique uerbi obscuritate motus 'quaerimus' inquit 'quod honore quaestionis minime dignum est. [9] Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam * * * notius.'

[10] At enim Fronto iam uoce atque uultu intentiore 'itane,' inquit 'magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc uerbum uidetur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?' [11] Atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia inscripta est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. [12] Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos uersus legimus:

 

otio qui nescit uti,

plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio.

nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium,

id agit, <id> studet, ibi mentem atque animum delectat suum;

otioso in otio animus nescit quid uelit.

hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus:

imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet.

incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.

 

[13] Hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem 'audistine,' inquit 'magister optime, Ennium tuum dixisse "praeterpropter" et cum sententia quidem tali, quali seuerissimae philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam uerbo quaeritur, qui sit remotus huiusce uersus sensus:

 

incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.'

 

[14] Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens 'tibi,' inquit 'Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant.' Atque ita omnes relicta ibi quaestione uerbi consurreximus.

 

 

CAPITVLVM XI

* * *

 

[1] Celebrantur duo isti Graeci uersiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et uenustissimae breuitatis. [2] Neque adeo pauci sunt ueteres scriptores, qui eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:

 

τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον·

ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.

 

[3] Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures uersiculos licentius liberiusque uertit. Qui quoniam mihi quidem uisi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:

 

[4] Dum semihiulco sauio

meum puellum sauior

dulcemque florem spiritus

duco ex aperto tramite,

†anima aegra et saucia

cucurrit ad labeas mihi,

rictumque in oris peruium

et labra pueri mollia,

rimata itineri transitus,

ut transiliret, nititur.

tum si morae quid plusculae

fuisset in coetu osculi,

Amoris igni percita

transisset et me linqueret,

et mira prorsum res foret,

ut fierem ad me mortuus,

ad puerulum intus uiuerem.

 

 

CAPITVLVM XII

* * *

 

[1] Herodem Atticum, consularem uirum, Athenis disserentem audiui Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae uniuersos grauitate atque copia et elegantia uocum longe praestitit. [2] Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum uiriliter dolorem ferret ex morte pueri, quem amauerat. [3] In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, uoluptatis, carere et uacare totis posset, atque, si posset etiam obniti, ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet adfectionum quarundam adminiculis ut necessaria plurium temperie priuatus. [4] Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt, uitia fiunt, innexos inplicatosque esse uigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, [5] ac propterea, si omnino omnis eos inperitius conuellamus, periculum esse, ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus. [6] Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum, quae aliena sunt contraque naturam uidentur et cum pernicie adgnata sunt, detrahantur, ne profecto id accidat, quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro, quem emerat, procurando uenisse usu fabulast.

[7] 'Homo Thracus' inquit 'ex ultima barbaria ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris uitae cupidine conmigrasset, fundum mercatus est oleo atque uino consitum. Qui nihil admodum super uite aut arbore colenda sciret, uidet forte uicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope uerticem deputantem, suboles uitium e radicibus caudicum super terram fusas reuellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est. [8] Et uicinus ita respondit: "Vt ager" inquit "mundus purusque fiat, eius arbor atque uitis fecundior." [9] Discedit ille a uicino gratias agens et laetus tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit; atque ibi homo misere inperitus uites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque uitium palmites decidit et frutecta atque uirgulta simul omnia pomis frugibusque gignendis felicia cum sentibus et rubis purificandi agri gratia conuellit mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus. [10] Sic' inquit 'isti apathiae sectatores, qui uideri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles uolunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus uehementioris animi officiis amputatis in torpore ignauae et quasi eneruatae uitae consenescunt.'

 

 

CAPITVLVM XIII

* * *

 

[1] Stabant forte una in uestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. [2] Tum Fronto Apollinari 'fac me,' inquit 'oro, magister, ut sim certus, an recte supersederim "nanos" dicere parua nimis statura homines maluerimque eos "pumiliones" appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris ueterum memineram, "nanos" autem sordidum esse uerbum et barbarum credebam.' [3] 'Est quidem' inquit 'hoc' Apollinaris 'in consuetudine inperiti uulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci uocauerunt breui atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia uocabuli competente et, si memoria' inquit 'mihi non labat, scriptum hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. Fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius, quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.'

[4] Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari 'docuit' inquit 'nos Apollinaris "nanos" uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur.' [5] Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, 'si piaculum' inquit 'non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae', uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:

 

at nunc me Genumana per salicta

bigis raeda rapit citata nanis.

 

 

CAPITVLVM XIV

* * *

 

[1] Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia uiros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium uariarumque artium, quibus humanitas erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium. [2] Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, [3] Nigidianae autem commentationes non proinde in uolgus exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. [4] Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi.

[5] Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici 'uocales' appellant, uerba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: [6] '"a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper subditae, "e" et subit et praeit; <praeit> in "Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat praeire "u" in his: "Valerius", "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his: "iampridem", "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne uocales quidem sunt.' [7] Item ex eodem libro uerba haec sunt: 'Inter litteram "n" et "g" est alia uis, ut in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" et "incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non uerum "n", sed adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.' [8] Alio deinde in loco ita scriptum: 'Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ου ex ο et υ scripserunt, <quantae,> qui "ei" ex "e" et "i"; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.'