BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Conspectus librorum

 

___________________________________________________

 

 

 
 

CAPITVLA LIBRI PRIMI

 

I

Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines uiueret.

II

Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

III

Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

IV

Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam.

V

Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.

VI

Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.

VII

In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem 'hanc sibi rem praesidio sperant futurum' neque mendum esse neque uitium, errareque istos, qui bonos libros uiolant et 'futuram' scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est.

VIII

Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

IX

Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi.

X

Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

XI

Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

XII

Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

XIII

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae sententiae.

XIV

Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent.

XV

Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit.

XVI

Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio 'ibi mille hominum occiditur' non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

XVII

Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.

XVIII

Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίαι falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

XIX

Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

XX

Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur.

XXI

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, <ubi> scriptum esset 'et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror', non quod uolgus legeret 'sensu torquebit amaro'.

XXII

An qui causas defendit, recte Latineque dicat 'superesse <se>' is, quos defendit; et 'superesse' proprie quid sit.

XXIII

Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.

XXIV

Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.

XXV

Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit uocabuli indutiarum.

XXVI

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI SECVNDI

 

I

Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia.

II

Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.

III

Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres immiserint 'h' litterae spiritum.

IV

Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii 'diuinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint.

V

Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

VI

Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe <id> dicunt, respondeatur.

VII

De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.

VIII

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.

IX

Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

X

Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo M. Varro Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit.

XI

De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.

XII

Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.

XIII

'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium filiamue ueteres dixisse.

XIV

Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, 'stitisses uadimonium' per 'i' litteram dicit, non 'stetisses'; eiusque uerbi ratio reddita.

XV

Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.

XVI

Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

XVII

Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero obseruauerat.

XVIII

Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi seruitutem seruierunt.

XIX

'Rescire' uerbum quid sit; et quam habeat ueram atque propriam significationem.

XX

Quae uolgo dicuntur 'uiuaria', id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

XXI

Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, non 'septentriones' uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine.

XXII

De uento 'iapyge' deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus.

XXIII

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

XXIV

De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.

XXV

Quid Graeci ἀναλογίαν uocent.

XXVI

Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit.

XXVII

Quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

XXVIII

Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri oporteat, cum terra mouet.

XXIX

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.

XXX

Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI TERTII

 

I

Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam dixerit non animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.

II

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit.

III

De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint.

IV

Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

V

Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter.

VI

De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

VII

Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

VIII

Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.

IX

Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui 'spadices' uocantur; deque istius uocabuli ratione.

X

Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.

XI

Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.

XII

Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro, noua et prope absurda uocabuli figura 'bibosum' dictum.

XIII

Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.

XIV

'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audiui' aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis ita usum esse.

XV

Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et uim magni nouique motus non sustinente.

XVI

Temporis uarietas in puerperiis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est περὶ τροφῆς.

XVII

Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

XVIII

Quid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem uerba haec ex edicto tralaticio consulum: 'senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'.

XIX

Qua ratione Gauius Bassus scripserit 'parcum' hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI QVARTI

 

I

Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis 'penus' a Q. Scaeuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.

II

Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diuersaeque super ea re sententiae.

III

Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie 'paelex', quaeque eius uocabuli ratio sit.

IV

Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum.

V

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: 'Malum consilium consultori pessimum est'.

VI

Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint 'hostiae succidaneae', quid item 'porca praecidanea'; et quod Capito Ateius ferias quasdam 'praecidaneas' appellauit.

VII

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

VIII

Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine auaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curauit.

IX

Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae deuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.

X

Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis.

XI

Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.

XII

Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus monumentis repertae memoria dignae.

XIII

Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.

XIV

Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia prouocatum est.

XV

Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.

XVI

De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata.

XVII

De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

XVIII

De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.

XIX

Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium.

XX

Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI QVINTI

 

I

Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus.

II

Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.

III

Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.

IV

De uerbo 'duouicesimo', quod uolgo incognitum, set a uiris doctis multifariam in libris scriptum est.

V

Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

VI

De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea.

VII

'Personae' uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus.

VIII

Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίαι uocis eius.

IX

Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.

X

De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis 'reciproca' dici possunt.

XI

Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri ἀντιστρέφειν.

XII

De nominibus deorum populi Romani Diouis et Vediouis.

XIII

De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato.

XIV

Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia hominis et leonis.

XV

Corpusne sit uox an ἀσώματον, uarias esse philosophorum sententias.

XVI

De ui oculorum deque uidendi rationibus.

XVII

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent.

XVIII

An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.

XIX

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

XX

Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.

XXI

'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens', non barbare dicere, sed Latine.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI SEXTI

 

I

Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.

II

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.

III

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.

IV

Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum uenierint; atque id ipsum 'sub corona' quid sit.

V

Historia de Polo histrione memoratu digna.

VI

Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.

VII

An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum uocum accentibus.

VIII

Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.

IX

'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbo 'descendo' non 'descendi', sed 'descendidi' dixerunt.

X

<Vt> 'ususcapio' copulate recto uocabuli casu dicitur, ita 'pignoriscapio' coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse.

XI

Neque 'leuitatem' neque 'nequitiam' ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur.

XII

De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.

XIII

Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra classem'.

XIV

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.

XV

Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum datum commodatumue esset.

XVI

Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutauit.

XVII

Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione uocabuli, quod est 'obnoxius'; deque eius uocis origine.

XVIII

De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit.

XIX

Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis uerbis relata.

XX

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

XXI

'Quoad uiuet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

XXII

Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI

 

I

Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui prouidentiam consistere negauerunt.

II

Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit.

III

Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente inuisitatae longitudinis.

IV

Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandauerit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.

V

Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus interpretandis errauit.

VI

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod 'praepetes' Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aues praepetes et quid illae sint aues, quas Nigidius 'inferas' appellauit.

VII

De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arualium.

VIII

Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.

IX

Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.

X

Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam nauiter sectandam.

XI

Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium grauitatis dignitatisque uitae ducentia.

XII

Quod neque 'testamentum', sicuti Seruius Sulpicius existimauit, neque 'sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia uerba sunt, sed a testatione productum <alterum>, alterum a sacro imminutum.

XIII

De quaestiunculis apud Taurum philosophum in conuiuio agitatis, quae 'sympoticae' uocantur.

XIV

Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.

XV

<De uerbo 'quiesco', an 'e' littera corripi an produci debeat.>

XVI

Verbum 'deprecor' a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius uerbi exemplisque ueterum scriptorum.

XVII

Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI OCTAVI

 

I

'Hesterna noctu' rectene an cum uitio dicatur et quaenam super istis uerbis grammatica traditio sit; item quod decemuiri in XII tabulis 'nox' pro 'noctu' dixerunt.

II

Quae mihi decem uerba ediderit Fauorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in ueterum libris reperiantur.

III

Quem in modum et quam seuere increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem.

IV

Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum uere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam pro comperta posuerit.

V

Quid illud sit, quod Vergilius 'caelum stare puluere', et quod Lucilius 'pectus sentibus stare' dixit.

VI

Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius uerbis additum.

VII

Ex Aristotelis libro, qui περὶ μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

VIII

Quid mihi usu uenerit, interpretari et quasi effingere uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

IX

Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus uerba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem uerba facienti euenerit.

X

Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora uerborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

XI

Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.

XII

Quid significet in ueterum libris scriptum 'plerique omnes'; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur.

XIII

'Cupsones', quod homines Afri dicunt, non esse uerbum Poenicum, sed Graecum.

XIV

Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus quendam intempestiuum de ambiguitate uerborum disserentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines uocabulorum exploratae.

XV

Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super eadem re eiusdem Laberii.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI NONI

 

I

Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum.

II

Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.

III

Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.

IV

De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in mares.

V

Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est.

VI

Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

VII

De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

VIII

Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia.

IX

Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.

X

Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinauit.

XI

De Valerio Coruino; et unde Coruinus.

XII

De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et reciproca dicuntur.

XIII

Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit.

XIV

Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum declinationibus.

XV

De genere controuersiae, quod Graece ἄπορον appellatur.

XVI

Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI DECIMI

 

I

'Tertium' ne 'consul' an 'tertio' dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit.

II

Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit.

III

Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.

IV

Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiua esse, sed naturalia.

V

'Auarus' simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio uidetur.

VI

Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.

VII

Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.

VIII

Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis.

IX

Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula.

X

Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum in eo digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus.

XI

Verbum 'mature' quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod 'praecox' declinatum 'praecocis' faciat, non 'praecoquis'.

XII

De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro uolucri columbae.

XIII

'Cum partim hominum' qua ratione ueteres dixerint.

XIV

'Iniuria mihi factum itur' quali uerborum ordine Cato dixerit.

XV

De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem.

XVI

Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit in Romana historia erratos.

XVII

Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure admodum et uenuste facti.

XVIII

Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.

XIX

Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re Demosthenis.

XX

Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', quid 'priuilegium'; et quantum ista omnia differant.

XXI

Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis 'nouissime' et 'nouissimus' obseruantissime uitarit.

XXII

Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae ignorant.

XXIII

Verba ex oratione M. Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.

XXIV

'Diepristini', 'diecrastini' et 'diequarti' et 'diequinti', qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uolgo dicuntur.

XXV

Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi nauium quoque uocabula, quae scripta in ueterum libris reperiuntur.

XXVI

Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem 'transgressum' dixerit, et 'transgressos' qui transfretassent.

XXVII

Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli.

XXVIII

De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

XXIX

Quod particula 'atque' non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI

 

I

De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae 'suprema' appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit.

II

Quod 'elegantia' apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur.

III

Qualis quantaque sit 'pro' particulae uarietas; deque exemplis eius uarietatis.

IV

Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit.

V

De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

VI

Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem.

VII

Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

VIII

Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas uenia sibi ante eius imperitiae petita composuit.

IX

Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.

X

Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi relata.

XI

Verba P. Nigidii, quibus differre dicit 'mentiri' et 'mendacium dicere'.

XII

Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat.

XIII

Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

XIV

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum.

XV

De 'ludibundo' et 'errabundo' atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic 'amorabundam' dixit, ut dicitur 'ludibunda' et 'errabunda'; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est.

XVI

Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.

XVII

Quid significet in ueteribus praetorum edictis: 'qui flumina retanda publice redempta habent'.

XVIII

Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI DVODECIMI

 

 

I

Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.

II

Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio leui futtilique iudicio fuit.

III

'Lictoris' uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.

IV

Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

V

Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.

VI

De aenigmate.

VII

Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.

VIII

Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae.

IX

Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod 'honoris' quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit.

X

Quod 'aeditumus' uerbum Latinum sit.

XI

Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.

XII

Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.

XIII

'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum 'ante Kalendas' an 'Kalendis' an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli 'intra oceanum' et 'intra montem Taurum' et in quadam epistula 'intra modum'.

XIV

'Saltem' particula quam uim habeat et quam originem.

XV

Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi saepenumero usus est: 'celatim', 'uellicatim', 'saltuatim'.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI

 

I

Inquisitio uerborum istorum M. Tulli curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro 'multa autem inpendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum'; tractatumque, an idem duo ista significent, 'fatum' atque 'natura', an diuersum.

II

Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.

III

An uocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas' differenti significatione sint.

IV

Descripta Alexandri * * *

V

De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.

VI

Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci προσωιδίας appellant; item quod uocabulum 'barbarismi' non usurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici.

VII

Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

VIII

Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit.

IX

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'suculis' et 'hyadibus', quae sunt stellarum uocabula.

X

Quid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius et quid 'fratris' P. Nigidius.

XI

Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.

XII

Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere.

XIII

Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a priuato ad praetorem uocari posse.

XIV

Quid sit 'pomerium'.

XV

Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.

XVI

Item uerba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus auocent comitiatum.

XVII

'Humanitatem' non significare id, quod uolgus putat, sed eo uocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.

XVIII

Quid aput M. Catonem significent uerba haec 'inter os atque offam'.

XIX

* * *

XX

De genere atque nominibus familiae Porciae.

XXI

Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.

XXII

Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de uestitu atque calciatu non decoro.

XXIII

* * *

XXIV

* * *

XXV

Quaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae'; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus.

XXVI

Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia.

XXVII

De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, Homeri ac Partheni.

XXVIII

De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.

XXIX

Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid et quantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'.

XXX

Non hactenus esse 'faciem', qua uolgo dicitur.

XXXI

Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI

 

I

Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

II

Quem in modum disseruerit Fauorinus consultus a me super officio iudicis.

III

An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.

IV

Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque uerborum depinxit.

V

Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'.

VI

Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

VII

Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellauit ipse εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi.

VIII

Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus conuocandi consulendique habeat.

 

 

CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI

 

I

Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.

II

Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauit.

III

Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est uerbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in uerbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse uideri debeat.

IV

Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.

V

Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque.

VI

In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

VII

Obseruatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem obseruatione exemplum adpositum epistulae diui Augusti ad Gaium filium.

VIII

Locus ex oratione †Fauorini, ueteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.

IX

Quod Caecilius poeta 'frontem' genere uirili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellauit.

X

De uoluntario et admirando interitu uirginum Milesiarum.

XI

Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item uerba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.

XII

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

XIII

De uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicuntur et a grammaticis 'communia' uocantur.

XIV

Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouam ex orationibus Graecis mutuatus est.

XV

'Passis uelis' et 'passis manibus' dixisse ueteres non a uerbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'.

XVI

De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis.

XVII

Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.

XVIII

Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis uaticinium eodem ipso die in Italia Pataui.

XIX

Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων.

XX

Notata quaedam de Euripidis poetae genere, uita, moribus; deque eiusdem fine uitae.

XXI

Quod a poetis Iouis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.

XXII

Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.

XXIII

De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.

XXIV

Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.

XXV

De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.

XXVI

Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum uerbis Latinis factum.

XXVII

Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

XXVIII

Quod errauit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et uiginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.

XXIX

Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit.

XXX

Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae.

XXXI

Quae uerba legauerint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI

 

I

Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri obseruarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

II

Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

III

Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; uerbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

IV

Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae uerba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.

V

'Vestibulum' quid significet; deque eius uocabuli rationibus.

VI

Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

VII

Quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item uerbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.

VIII

Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.

IX

Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime positum 'susque deque'.

X

Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit in XII tabulis 'adsiduus'; et quae eius uocabuli ratio sit.

XI

Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.

XII

De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

XIII

Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint 'municipes' quaeque sit eius uocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatu de iure atque uocabulo municipum uerba fecit.

XIV

Quod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare'; et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est 'festinat', ἔτυμον interpretatus sit.

XV

Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.

XVI

'Agrippas' a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; deque his deabus, quae uocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'.

XVII

Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani.

XVIII

Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae ὀπτική appellatur, et item alia, quae κανονική, et tertia itidem, quae dicitur μετρική.

XIX

Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI

 

I

Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid aduersus homines stolidissimos pro eadem sententia uere digneque dici possit.

II

Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata.

III

Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo humanarum, quibus contra opinionem uolgariam interpretatus est Homeri uersum.

IV

Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis uictus est.

V

Nequaquam esse uerum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus uideatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, uitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.

VI

Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de seruo recepticio scriptum reliquit.

VII

Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaeuolae uisa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cauisse.

VIII

In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: 'cur oleum saepe et facile, uina rarius congelascant, acetum haut fere umquam' et 'quod aquae fluuiorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur'.

IX

De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica.

X

Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata.

XI

Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae τραχεῖα dicitur, aduersum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.

XII

De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Fauorino exercendi gratia disputatis.

XIII

'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in ueterum scriptis obscura sit.

XIV

Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.

XV

Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.

XVI

Anates Ponticas uim habere uenenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia.

XVII

Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

XVIII

Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.

XIX

Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo uerba obseruanda praeceperit omnium rerum longe salubria.

XX

Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmnetisque uerborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem uersa.

XXI

Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres uiri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI OCTAVI DECIMI

 

I

Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Fauorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda uita beata uirtus ualeret quantumque esset in his, quae dicuntur 'extranea'.

II

Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.

III

Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset.

IV

Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid uerba ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an uanior'.

V

Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.

VI

Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et 'matrem familias' existimauit differentia longe uanissima.

VII

Quem in modum Fauorinus tractauerit intempestiuum quendam de uerborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat 'contio'.

VIII

Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque uersibus declarari.

IX

Quid significet apud M. Catonem uerbum 'insecenda'; quodque 'insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, 'insequenda'.

X

Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.

XI

Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; uersusque ipsi, in quibus ea uerba sunt, subscripti.

XII

Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi mutare ac uertere in agendi modum.

XIII

Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.

XIV

Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod uocabula ista non facile nostri ausi sunt uertere in linguam Latinam.

XV

Quod M. Varro in herois uersibus obseruauerit rem nimis anxiae et curiosae obseruationis.

 

 

 

CAPITVLA LIBRI NONI DECIMI

 

 

[Capitula libri noni decimi desunt.]

 

 

 

CAPITVLA LIBRI VICESIMI

 

I

Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Fauorini philosophi de legibus duodecim tabularum.

II

Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid significet.

III

Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit.

IV

Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re uerba Aristotelis philosophi adscripta.

V

Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam uersa.

VI

Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere 'habeo curam <uestri', an> 'uestrum'.

VII

* * *

VIII

De his, quae habere συμπτωσίαν uidentur cum luna †mansuescente ac senescente.

IX

Qualibus uerbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis <Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam> scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat 'numquam uestimenta a populo poposci'.

X

* * *

XI

* * *