BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De oratoribus (fragmenta)

 

________________________________________________________________

 

 

 

XIV

Passienus Crispus

 

(Passienus) Crispus [municeps Vercellensis] tirocinio suo in senatu ita coepit: «patres conscripti et tu Caesar». propter quod simulata oratione plenissime a Tiberio conlaudatus (est). plurimas sponte causas apud C(entum)V(iros) egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. consulatus duos gessit. uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. possedit bis milies sestertia. omnium principum gratiam adpetiuit, sed praecipue (C.) Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. hic nullo audiente ab Caesare interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana consuetudinem, «nondum» inquit, quantumuis decenter et caute, ne aut negando eum argueret aut adsentiendo semet mendacio dehonestaret. periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est.