B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Pseudo-Aurelius Victor
De viris illustribus urbis Romae
     
   


P s e u d o - A u r e l i u s   V i c t o r :
D e   V i r i s   i l l u s t r i b u s
V r b i s   R o m a e


Capitula 1 - 16

_____________________________________________


1. 1 Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios habuit, quibus regnum annuis uicibus habendum reliquit ut alternis imperarent. Sed Amulius fratri imperium non dedit et ut eum subole priuaret, filiam eius, Rheam Siluiam, Vestae sacerdotem praefecit, ut uirginitate perpetua teneretur, quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. 2 Amulius ipsam in uincula compegit, paruulos in Tiberim abiecit, quos aqua in sicco reliquit. 3 Ad uagitum lupa accurrit eosque uberibus suis aluit. Mox Faustulus pastor collectos Accae Laurentiae coniugi educandos dedit. 4 Qui postea Amulio interfecto Numitori auo regnum restituerunt; ipsi pastoribus adunatis ciuitatem condiderunt, quam Romulus augurio uictor, quod ipse XII, Remus VI uultures uiderat, Romam uocauit; et ut eam prius legibus muniret quam moenibus, edixit, ne quis uallum transiliret; quod Remus irridens transiliuit et a Celere centurione rastro fertur occisus.

2. 1 Romulus asylum conuenis patefecit et magno exercitu facto, cum uideret coniugia deesse, per legatos a finitimis ciuitatibus petiit. 2 Quibus negatis ludos Consualia simulauit, ad quos cum utriusque sexus multitudo uenisset, dato suis signo uirgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. 3 Quae nuptiae quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis Talassii nomen iteretur. Cum feminas finitimorum Romani ui rapuissent, primi Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Aduersus quos Romulus processit et exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio deuicit. 4 Spolia opima Ioui Feretrio in Capitolio consecrauit. Sabini ob raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt. 5 Et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam uirginem nacti, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in arcem perduxisset. 6 Illa petiit, quod illi in sinistris manibus gerebant, uidelicet anulos et armillas; quibus dolose repromissis Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laeuis habuerant. 7 Romulus aduersus Tatium qui montem Tarpeium tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. 8 Tunc Romulus Ioui Statori aedem uouit, et exercitus seu forte seu diuinitus restitit. 9 Tunc raptae in medium processerunt et hinc patres inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt. 10 Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites uocauit. Centum senatores a pietate patres appellauit. 11 Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione Luceres appellauit. 12 Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellauit. 13 Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit; unde inter patres et populum seditione orta Iulius Proculus, uir nobilis, in contionem processit et iureiurando firmauit Romulum a se in colle Quirinali uisum augustiore forma, cum ad deos abiret; eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent, uirtutem colerent; futurum, ut omnium gentium domini exsisterent. 14 Huius auctoritati creditum est. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

3. 1 Post consecrationem Romuli, cum diu interregnum esset et seditiones orirentur, Numa Pompilius, Pomponii filius, Curibus, oppido Sabinorum, accitus, cum addicentibus auibus Romam uenisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, uirgines Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martis sacerdotes, quorum primus praesul uocatur, XII instituit, pontificem maximum creauit, portas Iano gemino aedificauit. Annum in XII menses distribuit additis Ianuario et Februario. 2 Leges quoque plures et utiles tulit, omnia, quae gerebat, iussu Egeriae nymphae, uxoris suae, se facere simulans. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nemo intulit. Morbo solutus in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio quodam exarata; qui libri, quia leues quasdam sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt.

4. 1 Tullus Hostilius, quia bonam operam aduersum Sabinos nauauerat, rex creatus bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione finiuit. 2 Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transire iussit. 3 Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. 4 Et dum Numam Pompilium sacrificiis imitatur, Ioui Elicio litare non potuit, fulmine ictus cum regia conflagiauit. 5 Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. 6 Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albanorum uulnerati. 7 Vnus Horatius quamuis integer, quia tribus impar erat, fugam simulauit et singulos per interualla, ut uulnerum dolor patiebatur, inaequentes interfecit. 8 Et cum spoliis onustus rediret, sororem obuiam habuit, quae uiso paludamento sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. 9 Qua re apud duumuiros condemnatus ad populum prouocauit; ubi patris lacrimis condonatus ab eo expiandi gratia sub tigillum missus; quod nunc quoque uiae superpositum Sororium appellatur. 10 Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se inuidiosum apud ciues uideret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem corrigeret, Veientes et Fidenates aduersum Romanos incitauit. 11 Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna uoce ait suo illud iussu Mettium facere. 12 Qua re hostes territi et uicti sunt. 13 Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo uenisset, iussu ipsius quadrigis religatus et in diuersa distractus est.

5. 1 Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione auo similis, Latinos bello domuit. 2 Murcium et Ianiculum montes urbi addidit, noua moenia oppido circumdedit. Siluas ad usum nauium publicauit. Salinarum uectigal instituit. 3 Carcerem primus aedificauit. Ostiam coloniam maritimis commeatibus opportunam in ostio Tiberis deduxit. 4 Ius fetiale, quo legati ad res repetundas uterentur, ab Aequiculis transtulit, quod primus fertur Rhesus excogitasse. 5 His rebus confectis intra paucos dies immatura morte praereptus non potuit praestare qualem promiserat regem.

6. 1 Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius, eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigrauit. 2 Ipse Lucumo dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. 3 Aduenienti aquila pilleum sustulit et, cum alte subuolasset, reposuit. 4 Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. 5 Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita administrauit, quasi iure adeptus fuisset. 6 Centum patres in curiam legit, qui minorum gentium sunt appellati. 7 Equitum centurias numero duplicauit, nomina mutare non potuit Atti Neuii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis suae nouacula et cote firmauit. 8 Latinos bello domuit. Circum maximum aedificauit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priscis Latinis triumphauit. Murum lapideum urbi circumdedit. 9 Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donauit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse coeperunt. 10 Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus et interfectus est.

7. 1 Seruius Tullius, Tullii Corniculani et Ocresiae captiuae filius, cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, flammae species caput eius amplexa est. 2 Hoc uisu Tanaquil summam dignitatem portendi intellexit. 3 Coniugi suasit, ut eum ita ut liberos suos educaret. 4 Qui cum adoleuisset, gener a Tarquinio assumptus est, et cum rex occisus esset, Tanaquil ex altiore loco ad populum despiciens ait Priscum graui quidem, sed non letali uulnere accepto petere, ut interim, dum conualescit, Seruio Tullio dicto audientes essent. 5 Seruius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administrauit. 6 Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit, aggerem fossasque fecit. 7 Populum in quattuor tribus distribuit ac post plebi distribuit annonam. 8 Mensuras pondera classes centuriasque constituit. 9 Latinorum populis persuasit, uti exemplo eorum, qui Dianae Ephesiae aedem fecissent, et ipsi aedem Dianae in Auentino aedificarent. 10 Quo facto bos cuidam Latino mirae magnitudinis nata, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cuius ciuis bouem illam Dianae immolasset. 11 Latinus bouem in Auentinum egit et causam sacerdoti Romano exposuit. 12 Ille callide dixit prius eum uiuo flumine manus abluere debere. 13 Latinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bouem immolauit. 14 Ita imperium ciuibus, sibi gloriam facto consilioque quaesiuit.15 Seruius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum Tarquinii filios pari animo uideret, ut omnium mentes morum diuersitate leniret, ferocem miti, mitem feroci in matrimonium dedit. 16 Sed mites seu forte seu fraude perierunt: feroces morum similitudo coniunxit. 17 Statim Tarquinius Superbus a Tullia incitatus aduocato senatu regnum patrium repetere coepit. 18 Qua re audita Seruius, dum ad curiam properat, iussu Tarquinii gradibus deiectus et domum refugiens interfectus est. 19 Tullia statim in forum properauit et prima coniugem regem salutauit, a quo iussa turba decedere, cum domum rediret, uiso patris corpore mulionem euitantem super ipsum corpus carpentum agere praecepit: unde uicus ille Sceleratus dictus. Postea Tullia cum coniuge in exilium acta est.

8. 1 Tarquinius Superbus cognomen moribus meruit. Occiso Seruio Tullio regnum sceleste occupauit. 2 Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit; Suessam Pometiam Etruscis eripuit; Gabios per Sextum filium simulato transfugio in potestatem redegit et ferias Latinas primas instituit. †Ludos in circo et cloacam maximam fecit, ubi totius populi uiribus usus est, unde illae fossae Quiritium sunt dictae. 4 Cum Capitolium inciperet, caput hominis inuenit, unde cognitum eam urbem caput gentium futuram. 5 Et cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem, confugit, cuius ope regnum retinere tentauit. 6 Pulsus Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum uitae tempus exegit.

9. 1 Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubermo iuuenum regiorum Ardeae erat; ubi cum forte in liberiore conuiuio coniugem suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in conuiuio et luxu deprehendunt. 2 Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt: itaque ea pudicissima iudicatur. 3 Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus nocte Collatiam rediit et iure propinquitatis in domum Collatini uenit et cubiculum Lucretiae irrupit, pudicitiam expugnauit. 4 Illa postero die aduocatis patre et coniuge rem exposuit et se cultro, quem ueste texerat, occidit. 5 Illi in exitium regum coniurarunt eorumque exilio necem Lucretiae uindicauerunt.

10. 1 Iunius Brutus sorore Tarquinii Superbi genitus cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam ab auunculo fuerat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus. 2 Iuuenibus regiis Delphos euntibus deridiculi gratia comes adscitus baculo sambuceo aurum infusum deo donum tulit. 3 Vbi responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur, ipse terram osculatus est. 4 Deinde propter Lucretiae stuprum cum Tricipitino et Collatino in exitium regum coniurauit. 5 Quibus in exilium actis primus consul creatus filios suos, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendos in urbem Tarquinios coniurarunt, uirgis caesos securi percussit. 6 Deinde in proelio, quod aduersus eos gerebat, singulari certamine cum Arunte filio Tarquinii congressus est, ubi ambo mutuis uulneribus ceciderunt. 7 Cuius corpus in foro positum a collega laudatum matronae anno luxerunt.

11. 1 Porsenna rex Etruscorum cum Tarquinios in urbem restituere temptaret et primo impetu Ianiculum cepisset, Horatius Cocles (illo cognomine, quod in alio proelio oculum amiserat) pro ponte sublicio stetit et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur, cum quo in Tiberim decidit et armatus ad suos transnauit. 2 Ob hoc ei tantum agri publice datum, quantum uno die ambire <uomere> potuisset. Statua quoque ei in Vulcanali posita.

12. 1 Cum Porsenna rex urbem obsideret, Mucius Cordus, uir Romanae constantiae, senatum adiit et ueniam transfugiendi petiit necem regis repromittens. 2 Accepta potestate in castra Porsennae uenit ibique purpuratum pro rege deceptus occidit. 3 Apprehensus et ad regem pertractus dextram aris imposuit, hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset. 4 Vnde cum misericordia regis abstraheretur, quasi beneficium referens ait trecentos aduersus eum similes coniurasse. 5 Qua re ille territus bellum acceptis obsidibus deposuit. 6 Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata. 7 Statua quoque ei honoris gratia constituta est.

13. 1 Porsenna Cloeliam nobilem uirginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. 2 A Porsenna per legatos repetita reddita est. 3 Cuius ille uirtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. 4 Illa uirgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita.

14. 1 Romani cum aduersus Veientes bellarent, eos sibi hostes familia Fabiorum priuato nomine depoposcit; et profecti trecenti sex duce Fabio consule. 2 Cum saepe uictores exstitissent, apud Cremeram fluuium castra posuere. 3 Veientes ad dolos conuersi pecora ex diuerso in conspectu illorum protulerunt, ad quae progressi Fabii in insidias delapsi usque ad unum occisione perierunt. 4 Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus. 5 Porta, qua profecti erant, Scelerata est appellata. 6 Vnus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus genus propagauit ad Q. Fahium Maximum, qui Hannibalem mora fregit, Cunctator ab obtrectatoribus dictus.

15. 1 Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphauit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogauerat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati uenit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de prouocatione a magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.

16. 1 Tarquinius eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugit; qui cum Latio concitato Romanos grauiter urgeret, A. Postumius dictator dictus apud Regilli lacum cum hostibus conflixit. 2 Vbi cum uictoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irreuocabili impetu ferrentur, ubi et aciem Latinorum fuderunt et castra ceperunt. 3 Sed inter eos duo iuuenes candidis equis insigni uirtute apparuerunt, quos dictator quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non reperit: Castorem et Pollucem ratus communi titulo dedicauit.