BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aelius Donatus

floruit ca. 350 p. Chr. n.

 

Ars grammatica

 

Ars maior

 

___________________________________________________

 

 

 

De syllaba.

 

Syllaba est conprehensio litterarum vel unius vocalis enuntiatio temporum capax. syllabarum aliae sunt breves, aliae longae, aliae communes. breves sunt quae et correptam vocalem habent et non desinunt in duas consonantes aut in unam duplicem aut in aliquid quod sit pro duabus consonantibus. longae aut natura sunt aut positione fiunt: natura, cum aut vocalis producitur, ut a o, aut duae vocales iunguntur et diphthongon faciunt, ut ae oe au eu ei: positione, cum correpta vocalis in duas desinit consonantes, ut arma [arcus], aut in unam duplicem, ut axis, aut in alteram consonantem et alteram vocalem loco consonantis positam, ut at Iuno, at Venus, aut in i litteram solam loco consonantis positam [quam non nulli geminant], ut

 

aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

 

sunt etiam syllabae quae communes dicuntur, cum aut correptam vocalem duae consonantes secuntur, quarum prior aut muta quaepiam est aut f semivocalis et sequens liquida; aut cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae plerisque adspirationis videtur nota; aut cum correptam vocalem duae consonantes secuntur, quarum prior s littera est; aut cum partem orationis terminat brevis syllaba, quae in unam desinit consonantem; aut cum pars orationis desinit in longam syllabam, quae diphthongus appellatur, sequente statim vocali; aut cum producta vocalis est vocali altera consequente; aut cum pronomen c littera terminatum vocalis statim subsequitur; aut cum correptam vocalem suscipit z consonans Graeca duplex [aut cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente statim vocali in eadem dictione]. longa syllaba duo tempora habet, brevis unum. syllaba apud metricos semipes nominatur.