BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aelius Donatus

floruit ca. 350 p. Chr. n.

 

Ars grammatica

 

Ars maior

 

___________________________________________________

 

 

 

De tonis.

 

Tonos alii accentus, alii tenores nominant. toni igitur tres sunt, acutus gravis circumflexus. acutus cum in Graecis dictionibus tria loca teneat, ultimum paenultimum et antepaenultimum, apud Latinos paen­ultimum et antepaenultimum tenet, ultimum numquam. circumflexus autem, quotlibet syllabarum sit dictio, non tenebit nisi paenultimum locum. gravis in eadem dictione vel cum acuto vel cum circumflexo poni potest, et hoc illi non est commune cum ceteris. ergo monosyllaba, quae correptam vocalem habebunt, acuto accentu pronuntiabimus, ut fax pix nux; quae productam vocalem habebunt, circumflexo accentu pronun­tiabimus, ut res dos pes. in disyllabis, quae priorem productam ha­buerint et posteriorem correptam, priorem syllabam circumflectemus, ut meta Creta: ubi posterior syllaba producta fuerit, acuemus priorem, sive illa correpta fuerit sive producta, ut nepos leges: ubi ambae breves fuerint, acuemus priorem, ut bonus malus. in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps, si paenultima correpta fuerit, acuemus antepaenultimam, ut Tullius Hostilius: si paenultima positione longa fuerit, ipsa acuetur et antepaenultima gravi accentu pronun­tiabitur, ut Catullus Metellus, ita tamen, si positione longa non ex muta et liquida fuerit; nam mutabit accentum, ut latebrae tenebrae: si ultima brevis fuerit, paenultima vero natura longa, paenultima circumflectetur, ut Cethegus perosus: si ultima quoque natura longa fuerit, paenultima acuetur, ut Athenae Mycenae. in conpositis dictionibus unus accentus est non minus, quam in una parte orationis, ut malesanus interealoci. accentus in integris dictionibus observantur, in interiectionibus et in peregrinis verbis et in barbaris nominibus nulli certi sunt. accentuum legem vel distinguendi vel pronuntiandi ratio vel discernendae ambiguitatis necessitas saepe conturbat. sane Graeca verba Graecis accentibus efferimus. in Latinis neque acutus accentus in ultima syllaba poni potest nisi discretionis causa, ut in adverbio pone, ideo ne verbum putetur imperativi modi, neque circumflexus nisi in ea particula, quae est ergo.

Acutus accentus est nota per obliquum ascendens in dexteram partem /, gravis nota a summo in dexteram partem descendens \, circumflexus nota de acuto et gravi facta ^, longus linea a sinistra in dexteram partem aequaliter ducta , brevis virgula similiter iacens, sed panda et contractior , hyphen virgula subiecta versui: hac nota subter posita duo verba, cum ita res exigit, copulamus, „ante‿tulit gressum“ et

 

Turnus ut antevolans tardum praecesserat agmen.

 

huic contraria est diastole, dextera pars [quaedam] circuli ad imam litteram adposita: hac nota male cohaerentia discernuntur, ut est „ereptae, virginis ira“ et

 

viridique in litore conspicitur, sus.

 

apostrophos item circuli pars dextera, sed ad summam litteram adposita: hac nota deesse ostendimus parti orationis ultimam vocalem, cuius consonans remanet, ut est ‚tanton‘ me crimine dignum Duxisti?“ ceterum δασεῖαν et ψιλήν apud Latinos h littera vocali addita vel detracta significat.