B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aelius Donatus
floruit ca. 350
     
   


A r s   g r a m m a t i c a

Textus:
Donati artes grammaticae
in: Grammatici Latini IV, 7 vol. et 1 suppl.
ed. H. Keil, Leipzig 1855/80


______________________________________________


      De soloecismo

soloecismus est vitium in contextu partium orationis contra regulam artis grammaticae factum.
     Inter soloecismum et barbarismum hoc interest, quod soloecismus discrepantes aut inconsequentes in se dictiones habet, barbarismus autem in singulis verbis fit scriptis vel pronuntiatis, quamquam multi errant, qui putant etiam in una parte orationis fieri soloecismum, si aut demonstrantes virum hanc dicamus, aut feminam hunc; aut interrogati quo pergamus respondeamus Romae; aut unum [re]salutantes salvete dicamus, cum utique praecedens demonstratio vel interrogatio vel salutatio vim contextae orationis obtineat.
     Multi etiam dubitaverunt, scala, quadriga, scopa soloecismus an barbarismus esset, cum scilicet id genus dictionis barbarismum esse vel ex ipsius vitii definitione facile possit agnosci.
     Soloecismus fit duobus modis, aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis.

     Per partes orationis fiunt soloecismi, cum alia pro alia ponitur, ut torvumque repente clamat (Verg. Aen. 7.399) pro torve: nomen pro adverbio positum est.
     Fit et in eadem parte orationis hoc vitium, cum ipsa pro se non in loco suo neque ut convenit ponitur, ut cui tantum de te licuit (Verg. Aen. 6.502) pro in te, et apud amicum eo pro ad amicum, et intro sum pro intus sum, et foris exeo pro foras.

     Per accidentia partibus orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt accidentia partibus orationis. Sed ex his propter conpendium exempli causa perpauca monstrabimus.
     Nam per qualitates nominum fiunt soloecismi, sicut hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus (Verg. Aen. 4.661) pro Dardanius; proprium nomen pro appellativo posuit.
     per genera, sicut validi silices et amarae cortices (Verg. Bucol. 6.62) et collus collari caret.
     per numeros, sicut pars in frusta secant (Verg. Aen. 1.212) pro secat.
     per conparationem, sicut respondit Iuno Saturnia sancta dearum (Ennius annal. 1.65) pro sanctissima.
     per casus, sicut urbem quam statuo vestra est (Verg. Aen. 1.573) pro urbs quam statuo.
     per modos verborum, sicut itis, paratis arma quam primum, viri pro ite parate; indicativum modum pro imperativo posuit.
     per significationes, sicut spoliantur eos et corpora nuda relinquunt pro spoliant.
     per tempora, sicut ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia (Verg. Aen. 3.2) pro cecidit et fumavit.
     per personas, sicut Danai, qui parent Atridis, quam primum arma sumite pro qui paretis sumite.
     per adverbia, sicut intus eo pro intro, et foras sto pro foris, et Italia venio et ad Romam pergo, cum praepositio nomini separatim addenda sit, non adverbio.
     per praepositiones, cum alia pro alia ponitur aut necessaria subtrahitur; alia pro alia ponitur, ut sub lucem pro ante lucem; necessaria subtrahitur, ut silvis te, Tyrrene, feras agitare putasti (Verg. Aen. 11.686) pro in silvis.
     per coniunctiones, sicut subiectisque urere flammis (Verg. Aen. 2.37) pro subiectisve; et autem fieri non debet, cum dicendum sit fieri autem non debet.
     Fiunt praeterea soloecismi pluribus modis, quos reprehendendo potius quam imitando possumus adnotare.
     Soloecismus in prosa oratione, in poemate schema nominatur.