BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIV

 

1.

Statim ergo ut haec audiui, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam. Ubi cum uenissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta oratione descendimus.

2.

Cum ergo descendissemus, ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis bene instructus, id est qui ipsi loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognouimus, uitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech aduenientem sanctum Abraam hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: «Ecce ista fundamenta in giro colliculo isto, quae uidetis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. Nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi uult facere domum et fundamenta inde contiget, aliquotiens et de argento et heramento modica frustella ibi inuenit.

3.

Nam ecce ista uia, quam uidetis transire inter fluuium Iordanem et uicum istum, haec est qua uia regressus est sanctus Abraam de cede Quodollagomor regis gentium reuertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech rex Salem» (cf. Gen. 14, 1 et 18).