BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII

 

1.

Item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam uenisse, uisis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia[m] me tenderam, et ideo iam reuertendi ad patriam animus esset: uolui iubente Deo, ut et ad Mesopotamiam Syriae accedere ad uisendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae uitae esse dicebantur, ut uix referri possit; nec non etiam et gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam, quem se illuc missurum posteaquam in caelis ascendisset, Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam cursorem misit, [quo]que epistola[m] cum grandi reuerentia apud Edessam ciuitatem, ubi est ipsud martyrium, custoditur.

2.

Nam michi credat uolo affectio uestra, quoniam nullus christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis, quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis accesserit; et hic locus de Ierusolima uicesima et quinta mansione est.

3.

Et quoniam de Anthiocia propius est Mesopotamiam, fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut quemadmodum reuertebar Constantinopolim, quia per Anthiociam iter erat, inde ad Mesopotamiam irem, sicut et factum est Deo iubente.