BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars secunda:

De operatione singulis diebus

in locis sanctis

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIX

 

1.

Et completo earum septimanarum <ieiunio . . . Prima septimana> uigiliae in Anastase sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Syon uenitur cum psalmis, usque in mane sabbato, qua oblato fit in Anastase. Item secunda septimana et tertia et quarta et quinta et sexta similiter fiunt, ut prima de quadragesimis.

2.

Septima autem septimana cum uenerit, id est quando iam due superant cum ipsa, ut pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur sicut et ceteris septimanis, quae transierunt; tantum modo quod uigiliae, quae in illis sex septimanis in Anastase factae sunt. Septima autem septimana, id est sexta feria, in Syon {63} fiunt uigiliae iuxta consuetudinem ea<m>, qua in Anastase factae sunt per sex septimanas. Dicuntur autem totis uigiliis apti psalmi semper uel antiphonae tam loco quam diei.

3.

At ubi autem ceperit se mane facere sabbato illucescente, offeret episcopus et facit oblationem mane sabbato. Iam ut fiat missa, mittit uocem archidiaconus et dicit: «Omnes hodie hora septima in Lazario parati simus». Ac sic ergo cum ceperit se hora septima facere, omnes ad Lazarium ueniunt. Lazarium autem, id est Bethania, est forsitan secundo miliario a ciuitate.

4.

Euntibus autem de Ierusolima in Lazarium forsitan ad quingentos passus de eodem loco ecclesia est in strata in eo loco, in quo occurrit Domino Maria, soror Lazari. Ibi ergo cum uenerit episcopus, occurrent illi omnes monachi, et populus ibi ingreditur, dicitur unus ymnus et una antiphona et legitur ipse locus de euangelio, ubi occurrit soror Lazari Domino (cf. Ioh. 11, 29). Et sic facta oratione et benedictis omnibus inde iam usque ad Lazarium cum ymnis itur.

5.

In Lazario autem cum uentum fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse locus sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus. Dicuntur ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco; similiter et lectiones apte diei, quaecumque leguntur. Iam autem, ut fiat missa, denuntiatur pascha, id est subit presbyter in altiori loco et leget illum locum, qui scriptus est in euangelio: «Cum uenisset Iesus in Bethania ante sex dies paschae» et cetera (cf. Ioh. 12, 1). Lecto ergo eo loco et annuntiata pascha fit missa.

6.

Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam sicut in euangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt. Reuertuntur ergo omnes ad ciuitatem rectus ad Anastase et fit lucernare iuxta consuetudinem.