<<< operis indicem



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Lactantius
ca. 260 - post 326

 
 
   
   



D i v i n a r u m
i n s t i t u t i o n u m
l i b r i   V I I


Liber I
De falsa religione


______________________________


Capitulum I
Capitulum II

 
1

[1] Magno et excellenti ingenio viri, cum se doctrinae penitus dedidissent quicquid laboris poterat impendi contemptis omnibus et privatis et publicis actionibus ad inquirendae veritatis studium contulerunt existimantes multo esse praeclarius humanarum divinarumque rerum investigare ac scire rationem quam struendis opibus aut cumulandis honoribus inhaerere: [2] quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest. [3] Erant illi quidem veritatis cognitione dignissimi, quoniam scire tanto opere cupiverunt atque ita, ut eam rebus omnibus anteponerent - [4] nam et abiecisse quosdam res familiares suas et renuntiasse universis voluptatibus constat, ut solam nudamque virtutem nudi expeditique sequerentur, tantum apud eos virtutis nomen et auctoritas valuit, ut in ipsa esse summi boni praemium iudicarent, - [5] sed neque adepti sunt id quod volebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia veritas id est arcanum summi Dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana. [6] Quod quia fieri non potuit ut homini per se ipsum ratio divina notesceret, non est passus hominem deus lumen sapientiae requirentem diutius errare ac sine ullo laboris effectu vagari per tenebras inextricabiles: aperuit oculos eius aliquando et notionem veritatis munus suum fecit, ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret et erranti ac vago viam consequendae inmortalitatis ostenderet. [7] Verum quoniam pauci utuntur hoc caelesti beneficio ac munere, quod obvoluta in obscuro veritas latet eaque vel contemptui doctis est, quia idoneis adsertoribus eget, vel odio indoctis ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum proclivis in vitia uti non potest - nam quia virtutibus amaritudo permixta est, vitia vero voluptate condita sunt, illa offensi, hac deleniti feruntur in praeceps et bonorum specie falsi mala pro bonis amplectuntur -, succurrendum esse his erroribus credidi, ut et docti ad veram sapientiam dirigantur et indocti ad veram religionem. [8] Quae professio multo melior utilior gloriosior putanda est quam illa oratoria, in qua diu versati non ad virtutem, sed plane ad argutam malitiam iuvenes erudiebamus, multoque nunc rectius de praeceptis caelestibus disseremus, quibus ad cultum verae maiestatis mentes hominum instituere possimus, [9] nec tam de rebus humanis bene meretur qui scientiam bene dicendi adfert quam qui pie atque innocenter docet vivere. Idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi quam oratores fuerunt. Illi enim recte vivendi doctores sunt existimati, quod est longe praestabilius, quoniam bene dicere ad paucos pertinet, bene autem vivere ad omnes. [10] Multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam veritatis peroremus. Quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et vi sua instructa et luce orationis ornata. De religione itaque nobis rebusque divinis instituitur disputatio. [11] Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi veterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eamque sibi requiem laborum iustissimam putaverunt, si animos suos in earum rerum quae inveniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse videantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante versati, quanto iustius ego me ad illam piam veram divinam sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suavia, facilia intellectu, honesta susceptu? [12] Et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones civilis iuris conpositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius divinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de vita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas erroresque turpissimos sopiamus?

[(13) Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine imperator maxime, qui primus Romanorum principium repudiatis erroribus maiestatem dei singularis ac veri et cognovisti et homorasti. Nam cum dies ille felicissimus orbi terrarum inluxisset, quo te deus summus ad beatum imperii columen evexit, salutarem universis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum eversam sublatamque iustitiam reducens taeterrimum aliorum facinus expiasti. (14) pro quo facto dabit tibi deus felicitatem virtutem diuturnitatem, ut eadem iustitia, qua iuvenis exorsus es, gubernaculum rei publicae etiam senex teneas tuisque liberis ut ipse a patre accepisti tutelam Romani nominis tradas. (15) Nam malis qui adhuc adversus iustos in aliis terrarum partibus saeviunt quanto serius tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet, quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic adversus impios severissimus iudex. (16) Cuius religionem cultumque divinum cupiens defendere quem potius appellem, quem adloquar nisi eum, per quem rebus humanis iustitia et sapientia restituta est?]

[17] Omissis ergo terrenae huiusce philosophiae auctoribus nihil certi adferentibus adgrediamur viam rectam. Quos equidem si putarem satis idoneos ad bene vivendum duces esse, et ipse sequerer et alios ut sequerentur hortarer; [18] sed cum inter se magna concertatione dissideant secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum, siquidem sibi quisque ut est libitum proprias vias inpresserunt confusionemque magnam quaerentibus ueritatem reliquerunt. [19] Nobis autem qui sacramentum verae religionis accepimus cum sit veritas revelata divinitus, cum doctorem sapientiae ducemque virtutis deum sequamur, universos sine ullo discrimine vel sexus vel aetatis ad caeleste pabulum convocamus; [20] nullus enim suavior animo cibus est quam cognitio veritatis. Cui adserendae atque inlustrandae septem volumina destinavimus, quamvis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime velit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. [21] Sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse videatur tam obscuram videri hominibus veritatem et iis praecipue qui sapientes vulgo putantur, vel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem viam revocandi. [22] Quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam visceribus sitim sedent ardoremque restinguant, eruntque illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi vel audiendi patientiam commodare. [23] Multi enim superstitionibus vanis pertinaciter inhaerentes obdurant contra manifestam veritatem, non tam de suis religionibus quas prave adserunt bene meriti quam de se male, qui cum habeant iter rectum, devios secuntur anfractus, planum deserunt, ut per praecipitium labantur, lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant. [24] His consulendum est, ne contra se pugnent velintque se tandem ab inveteratis erroribus liberari; quod utique facient, si quare sint nati aliquando perviderint. [25] Haec enim pravitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis cognita veritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi vita degenda sit. cuius scientiae summam breviter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia.
 
2

[1] Suscepto igitur inlustrandae veritatis officio non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura, sitne providentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia vel gerantur. [2] Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras qui deos in dubium vocavit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse providentia putaretur? Quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine divina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur. [3] Sed et Marcus Tullius quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et nova ipsa adferens plurima; quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum. [4] Nec difficile sane fuit paucorum hominum prava sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. [5] Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum. [6] et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose; sed quia multum inter philosophos agitata res est et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia divinae providentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis videatur disseri posse, ut non simul de providentia disseratur.

 
 
 
 
<<< operis indicem