B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   



D e   c i v i t a t e   D e i

B r e v i c u l a

______________________________




Civitas terrena et civitas caelestis
(Niccolo Polano ca. 1460, Paris
Bibliothèque de St. Geneviève)



Liber I
[Praefatio]
De suscepti operis consilio et argumento.
[1,1]
De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione urbis propter Christum barbari pepercerunt.
[1,2]
Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut victores propter deos eorum, quos vicerunt, parcerent victis.
[1,3]
Quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.
[1,4]
De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.
[1,5]
De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium quid Cato senserit.
[1,6]
Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
[1,7]
Quod in eversione urbis, quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.
[1,8]
De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
[1,9]
De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
[1,10]
Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
[1,11]
De fine temporalis vitae sive longioris sive brevioris.
[1,12]
De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.
[1,13]
Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
[1,14]
De captivitate sanctorum, quibus numquam divina solacia defuerunt.
[1,15]
De Regulo, in quo captivitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.
[1,16]
An stupris, quae etiam sacrarum forte virginum est passa captivitas, contaminari potuerit virtus animi sine voluntatis adsensu.
[1,17]
De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
[1,18]
De aliena violentaque libidine, quam in oppresso corpore mens invita perpetitur.
[1,19]
De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.
[1,20]
Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius voluntariae necis tribuat.
[1,21]
De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
[1,22]
An umquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
[1,23]
Quale exemplum sit Catonis, qui se victoriam Caesaris non ferens interemit.
[1,24]
Quod in ea virtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.
[1,25]
Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
[1,26]
De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
[1,27]
An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.
[1,28]
Quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
[1,29]
Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberaverit Christus.
[1,30]
Quam pudendis prosperitatibus afluere velint, qui de Christianis temporibus conqueruntur.
[1,31]
Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
[1,32]
De scaenicorum institutione ludorum.
[1,33]
De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
[1,34]
De clementia dei, quae urbis excidium temperavit.
[1,35]
De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.
[1,36]
De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.

Liber II
[2,1]
De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
[2,2]
De his, quae primo volumine expedita sunt.
[2,3]
De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret.
[2,4]
Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebraverint.
[2,5]
De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.
[2,6]
Deos paganorum numquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
[2,7]
Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemque ad vitia pronum magis movet quid di fecerint, quam quid homines disputarint.
[2,8]
De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.
[2,9]
Quid Romani veteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse voluerunt.
[2,10]
Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina vel vera narrari.
[2,11]
De scaenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur.
[2,12]
Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint.
[2,13]
Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore divino.
[2,14]
Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scaenicis voluerint honorari.
[2,15]
Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
[2,16]
Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari.
[2,17]
De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.
[2,18]
Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia.
[2,19]
De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
[2,20]
Quali velint felicitate gaudere et quibus moribus vivere, qui tempora Christianae religionis incusant.
[2,21]
Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
[2,22]
Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
[2,23]
Varietates rerum temporalium non ex favore aut inpugnatione daemonum, sed ex veri dei pendere iudicio.
[2,24]
De Sullanis actibus, quorum se daemones ostentaverint adiutores.
[2,25]
Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.
[2,26]
De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.
[2,27]
Quanta eversione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacraverint obscena ludorum.
[2,28]
De Christianae religionis salubritate.
[2,29]
De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.

Liber III
[3,1]
De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
[3,2]
An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.
[3,3]
Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
[3,4]
De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.
[3,5]
Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
[3,6]
De parricidio Romuli, quod di non vindicarunt.
[3,7]
De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
[3,8]
An debuerit dis Iliacis Roma committi.
[3,9]
An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
[3,10]
An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.
[3,11]
De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.
[3,12]
Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuverit.
[3,13]
Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.
[3,14]
De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.
[3,15]
Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
[3,16]
De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulneratus interiit.
[3,17]
Post initia consularis imperii quibus malis vexata fuerit Romana respublica, dis non opitulantibus, quos colebat.
[3,18]
Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint frustra deorum praesidiis expetitis.
[3,19]
De adflictione belli Punici secundi, qua vires utriusque partis consumptae sunt.
[3,20]
De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt.
[3,21]
Quam ingrata fuerit Romana civitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
[3,22]
De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, iussit occidi.
[3,23]
De interioribus malis, quibus Romana respublica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus serviunt, fuit.
[3,24]
De discordia civili, quam Gracchinae seditiones excitaverunt.
[3,25]
De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.
[3,26]
De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
[3,27]
De bello civili Mariano atque Sullano.
[3,28]
Qualis fuerit Sullana victoria, vindex Marianae crudelitatis.
[3,29]
De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani vel a Gallis vel a bellorum civilium auctoribus acceperunt.
[3,30]
De conexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
[3,31]
Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint.

Liber IV
[4,1]
De his, quae primo volumine disputata sunt.
[4,2]
De his, quae libro secundo et tertio continentur.
[4,3]
An latitudo imperii, quae nonnisi bellis adquiritur, in bonis sive sapientium habenda sit sive felicium.
[4,4]
Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.
[4,5]
De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati.
[4,6]
De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis.
[4,7]
An regna terrena inter profectus suos atque defectus deorum iuventur vel deserantur auxilio.
[4,8]
Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum atque servatum, cum singulis vix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint.
[4,9]
An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Iovi fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur.
[4,10]
Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
[4,11]
De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iovem esse defendunt.
[4,12]
De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iovem esse defendunt.
[4,13]
De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius dei adserunt.
[4,14]
Augmenta regnorum Iovi incongruenter adscribi, cum, si Victoria ut volunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.
[4,15]
An congruat bonis latius velle regnare.
[4,16]
Quid fuerit quod Romani omnibus rebus aut omnibus motibus deos singulos deputantes aedem Quietis extra portas esse voluerunt.
[4,17]
An, si Iovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
[4,18]
Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt.
[4,19]
De Fortuna muliebri.
[4,20]
De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honoraverunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis divinitas tribuebatur.
[4,21]
Quod unum non intellegentes deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
[4,22]
De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis.
[4,23]
De Felicitate, quam Romani, multorum veneratores deorum, diu non coluerunt honore divino, cum pro omnibus sola sufficeret.
[4,24]
Qua ratione defendant pagani quod inter deos colant ipsa dona divina.
[4,25]
De uno tantum colendo deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.
[4,26]
De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis cultoribus exegerunt.
[4,27]
De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
[4,28]
An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
[4,29]
De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
[4,30]
Qualia de dis gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
[4,31]
De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam veri dei non pervenerit, unum tamen deum colendum esse censuerit.
[4,32]
Ob quam speciem utilitatis principes gentium apud subiectos sibi populos falsas religiones voluerunt permanere.
[4,33]
Quod iudicio et potestate dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
[4,34]
De regno Iudaeorum, quod ab uno et vero deo institutum atque servatum est, donec in vera religione manserunt.

Liber V
[Praefatio]
[5,1]
Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere.
[5,2]
De geminorum simili dissimilique valetudine.
[5,3]
De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumpsit in quaestione geminorum.
[5,4]
De Esau et Iacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
[5,5]
Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
[5,6]
De geminis disparis sexus.
[5,7]
De electione diei, quo uxor ducitur quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
[5,8]
De his, qui non astrorum positionem, sed conexionem causarum ex dei voluntate pendentem fati nomine appellant.
[5,9]
De praescientia dei et libera hominis voluntate.
[5,10]
An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
[5,11]
De universali providentia dei, cuius legibus omnia continentur.
[5,12]
Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut deus verus, quamvis non eum colerent, eorum augeret imperium.
[5,13]
De amore laudis, qui, cum sit vitium, ob hoc virtus putatur, quia per ipsam vitia maiora cohibentur.
[5,14]
De resecando amore laudis humanae, quoniam iustorum gloria omnis in deo sit.
[5,15]
De mercede temporali, quam deus reddidit bonis moribus Romanorum.
[5,16]
De mercede sanctorum civium civitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla virtutum.
[5,17]
Quo fructu Romani gesserint et quantum his quos vicere contulerint.
[5,18]
Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et civitate terrena.
[5,19]
Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis.
[5,20]
Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae quam corporis voluptati.
[5,21]
Romanum regnum a deo vero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius providentia reguntur universa.
[5,22]
Tempora exitusque bellorum ex dei pendere iudicio.
[5,23]
De bello, in quo Radagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis victus est.
[5,24]
Quae sit Christianorum imperatorum et quam vera felicitas.
[5,25]
De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano deus contulit.
[5,26]
De fide ac pietate Theodosii Augusti.

Liber VI
[Praefatio]
[6,1]
De his, qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
[6,2]
Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit, quorum talia et genera et sacra detexit, ut reverentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret.
[6,3]
Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de antiquitatibus rerum humanarum divinarumque conposuit.
[6,4]
Quod ex disputatione Varronis apud cultores deorum antiquiores res humanae quam divinae reperiantur.
[6,5]
De tribus generibus theologiae secundum Varronem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque civili.
[6,6]
De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili contra Varronem.
[6,7]
De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
[6,8]
De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro dis suis conantur ostendere.
[6,9]
De officiis singulorum deorum.
[6,10]
De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit quam Varro fabulosam.
[6,11]
Quid de Iudaeis Seneca senserit.
[6,12]
Quod gentilium deorum vanitate detecta nequeat dubitari aeternam eos vitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adiuvent temporalem.

Liber VII
[Praefatio]
[7,1]
An cum in theologia civili deitatem non esse constiterit, in selectis dis eam inveniri posse credendum sit.
[7,2]
Qui sint di selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
[7,3]
Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.
[7,4]
Melius actum cum dis inferioribus, qui nullis infamentur obprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.
[7,5]
De paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
[7,6]
De opinione Varronis, qua arbitratus est deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum divina natura sit.
[7,7]
An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo numina separari.
[7,8]
Ob quam causam cultores Iani bifrontem imaginem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem videri volunt.
[7,9]
De Iovis potestate atque eiusdem cum Iano conparatione.
[7,10]
An Iani et Iovis recta discretio sit.
[7,11]
De cognominibus Iovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eundemque referuntur.
[7,12]
Quod Iuppiter etiam Pecunia nuncupetur.
[7,13]
Quod, dum exponitur quid Saturnus quidve sit Genius, uterque unus Iuppiter esse doceatur.
[7,14]
De Mercurii et Martis officiis.
[7,15]
De stellis quibusdam, quas pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
[7,16]
De Apolline et Diana ceterisque selectis dis, quos partes mundi esse voluerunt.
[7,17]
Quod etiam ipse Varro opiniones suas de dis pronuntiarit ambiguas.
[7,18]
Quae credibilior causa sit, qua error paganitatis inoleverit.
[7,19]
De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur.
[7,20]
De sacris Cereris Eleusinae.
[7,21]
De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
[7,22]
De Neptuno et Salacia ac Venilia.
[7,23]
De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique vim divinam inpertiat.
[7,24]
De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones.
[7,25]
Quam interpretationem de abscisione Attidis Graecorum sapientium doctrina reppererit.
[7,26]
De turpitudine sacrorum Matris Magnae.
[7,27]
De figmentis physiologorum, qui nec veram divinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est vera divinitas.
[7,28]
Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
[7,29]
Quod omnia, quae physiologi ad mundum partes que ipsius rettulerunt, ad unum verum deum referre debuerint.
[7,30]
Qua pietate discernatur a creaturis creator, ne pro uno tot di colantur, quot sunt opera unius auctoris.
[7,31]
Quibus proprie beneficiis dei excepta generali largitate sectatores veritatis utantur.
[7,32]
Quod sacramentum redemptionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diversis significationibus praedicatum.
[7,33]
Quod per solam Christianam religionem manifestari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium.
[7,34]
De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi.
[7,35]
De hydromantia, per quam Numa visis quibusdam daemonum imaginibus ludificabatur.

Liber VIII
[8,1]
De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.
[8,2]
De duobus philosophorum generibus, id est Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
[8,3]
De Socratica disciplina.
[8,4]
De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.
[8,5]
Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.
[8,6]
De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
[8,7]
Quanto excellentiores ceteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.
[8,8]
Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
[8,9]
De ea philosophia, quae ad veritatem fidei Christianae propius accessit.
[8,10]
Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani.
[8,11]
Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquavit.
[8,12]
Quod etiam Platonici, licet de uno vero deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.
[8,13]
De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
[8,14]
De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.
[8,15]
Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.
[8,16]
Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
[8,17]
An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
[8,18]
Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.
[8,19]
De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
[8,20]
An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
[8,21]
An daemonibus nuntiis et interpretibus di utantur fallique se ab eis aut ignorent aut velint.
[8,22]
De abiciendo cultu daemonum contra Apuleium.
[8,23]
Quid Hermes Trismegistus de idolatria senserit et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas.
[8,24]
Quomodo Hermes parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum.
[8,25]
De his, quae sanctis angelis et hominibus bonis possunt esse communia.
[8,26]
Quod omnis religio paganorum circa homines mortuos fuerit inplicata.
[8,27]
De modo honoris, quem Christiani martyribus inpendunt.

Liber IX
[9,1]
Ad quem articulum disputatio praemissa pervenerit et quid discutiendum sit de residua quaestione.
[9,2]
An inter daemones, quibus di superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad veram beatitudinem possit humana anima pervenire.
[9,3]
Quae daemonibus Apuleius adscribat, quibus cum rationem non subtrahat, nihil virtutis adsignat.
[9,4]
De perturbationibus, quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
[9,5]
Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, non in vitium trahant, sed virtutem exerceant.
[9,6]
Quibus passionibus daemones confitente Apuleio exagitentur, quorum ope homines apud deos adserit adiuvari.
[9,7]
Quod Platonici figmentis poetarum infamatos adserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint.
[9,8]
De dis caelestibus et daemonibus aeriis hominibus que terrenis Apulei Platonici definitione.
[9,9]
An amicitia caelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
[9,10]
Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno.
[9,11]
De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
[9,12]
De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur.
[9,13]
Quomodo daemones, si nec cum dis beati nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.
[9,14]
An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
[9,15]
De mediatore dei et hominum, homine Christo Iesu.
[9,16]
An rationabiliter Platonici definierint deos caelestes declinantes terrena contagia hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemones suffragentur.
[9,17]
Ad consequendam vitam beatam, quae in participatione est summi boni, non tali mediatore indigere hominem qualis est daemon, sed tali qualis est unus Christus.
[9,18]
Quod fallacia daemonum, dum sua intercessione viam spondet ad deum, hoc adnitatur, ut homines a via veritatis avertat.
[9,19]
Quod appellatio daemonum iam nec apud cultores eorum adsumatur in significationem alicuius boni.
[9,20]
De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
[9,21]
Ad quem modum dominus voluerit daemonibus innotescere.
[9,22]
Quid intersit inter scientiam sanctorum angelorum et scientiam daemonum.
[9,23]
Nomen deorum falso adscribi dis gentium quod tamen et angelis sanctis et hominibus iustis ex divinarum scripturarum auctoritate commune est.

Liber X
[10,1]
Veram beatitudinem sive angelis sive hominibus per unum deum tribui etiam Platonicos definisse; sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum deo, an etiam sibi sacrificari velint, esse quaerendum.
[10,2]
De superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
[10,3]
De vero dei cultu, a quo Platonici, quamvis creatorem universitatis intellexerint, deviarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore divino.
[10,4]
Quod uni vero deo sacrificium debeatur.
[10,5]
De sacrificiis, quae deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri voluit, quae requirit.
[10,6]
De vero perfectoque sacrificio.
[10,7]
Quod sanctorum angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri dei velint esse cultores.
[10,8]
De miraculis, quae deus ad conroborandam fidem piorum etiam per angelorum ministerium promissis suis adhibere dignatus est.
[10,9]
De inlicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus quaedam probando, quaedam quasi inprobando versatur.
[10,10]
De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
[10,11]
De epistula Porphyrii ad Anebontem Aegyptium, in qua petit de diversitate daemonum se doceri.
[10,12]
De miraculis, quae per sanctorum angelorum ministerium deus verus operatur.
[10,13]
De invisibili deo, qui se visibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.
[10,14]
De uno deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia universa in ipsius providentiae potestate consistunt.
[10,15]
De ministerio sanctorum angelorum, quo providentiae dei serviunt.
[10,16]
An de promerenda beata vita his angelis sit credendum, qui se coli exigunt honore divino; an vero illis, qui non sibi, sed uni deo sancta praecipiunt religione serviri.
[10,17]
De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem divinitus facta sunt.
[10,18]
Contra eos, qui de miraculis, quibus dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum.
[10,19]
Quae ratio sit visibilis sacrificii, quod uni vero et invisibili deo offerri docet vera religio.
[10,20]
De summo veroque sacrificio, quod ipse dei et hominum mediator effectus est.
[10,21]
De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in deo permanendo vicerunt.
[10,22]
Unde sit sanctis adversum daemones potestas et unde cordis vera purgatio.
[10,23]
De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
[10,24]
De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat atque renovat.
[10,25]
Omnes sanctos et sub legis tempore et sub prioribus saeculis in sacramento et fide Christi iustificatos fuisse.
[10,26]
De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri dei et cultum daemonum fluctuantis.
[10,27]
De inpietate Porphyrii, qua etiam Apulei transcendit errorem.
[10,28]
Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit veram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.
[10,29]
De incarnatione domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit inpietas.
[10,30]
Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit et dissentiendo correxerit.
[10,31]
Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam deo adserunt esse coaeternam.
[10,32]
De universali via animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reseravit.

Liber XI
[11,1]
De ea parte operis, qua duarum civitatum, id est caelestis atque terrenae, initia et fines incipient demonstrari.
[11,2]
De cognoscendo deo, ad cuius notitiam nemo hominum pervenit, nisi per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum.
[11,3]
De auctoritate canonicae scripturae divino spiritu conditae.
[11,4]
De conditione mundi, quae nec intemporalis sit, nec novo dei ordinata consilio, quasi postea voluerit, quod ante noluerat.
[11,5]
Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum spatiis extra mundum, quia, sicut nulla ante ipsum sunt tempora, ita nulla extra ipsum sunt loca.
[11,6]
Creationis mundi et temporum unum esse principium nec aliud alio praeveniri.
[11,7]
De qualitate primorum dierum, qui etiam antequam sol fieret vesperam et mane traduntur habuisse.
[11,8]
Quae qualisque intellegenda sit dei requies, qua post opera sex dierum requievit in septimo.
[11,9]
De angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
[11,10]
De simplici et incommutabili trinitate dei patris et dei filii et dei spiritus sancti, unius dei, cui non est aliud qualitas aliudque substantia.
[11,11]
An eius beatitudinis, quam sancti angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus, qui in veritate non steterunt, participes fuisse credendum sit.
[11,12]
De conparatione beatitudinis iustorum necdum obtinentium promissionis divinae praemium et primorum in paradiso hominum ante peccatum.
[11,13]
An ita unius felicitatis omnes angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseverantiae suae praescientiam acceperint qui steterunt.
[11,14]
Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in veritate non steterit, quia veritas non est in eo.
[11,15]
Quid sentiendum sit de eo, quod dictum est: ab initio diabolus peccat.
[11,16]
De gradibus et differentiis creaturarum, quas aliter pendit usus utilitatis, aliter ordo rationis.
[11,17]
Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non conditor causa est, sed voluntas.
[11,18]
De pulchritudine universitatis, quae per ordinationem dei etiam ex contrariorum fit obpositione luculentior.
[11,19]
Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est: divisit deus inter lucem et tenebras.
[11,20]
De eo, quod post discretionem lucis atque tenebrarum dictum est: et vidit deus lucem quia bona est.
[11,21]
De aeterna et incommutabili scientia dei ac voluntate, qua semper illi universa quae fecit sic placuerunt facienda, quemadmodum facta.
[11,22]
De his, quibus in universitate rerum a bono creatore bene conditarum quaedam displicent, et putant nonnullam malam esse naturam.
[11,23]
De errore, in quo Origenis doctrina culpatur.
[11,24]
De trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
[11,25]
De tripertita totius philosophiae disciplina.
[11,26]
De imagine summae trinitatis, quae secundum quendam modum in natura etiam necdum beatificati hominis invenitur.
[11,27]
De essentia et scientia et utriusque amore.
[11,28]
An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis divinae trinitatis imagini propinquemus.
[11,29]
De sanctorum angelorum scientia, qua trinitatem in ipsa eius deitate noverunt et qua operum causas prius in operantis arte quam in ipsis operibus artificis intuentur.
[11,30]
De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate conpletur.
[11,31]
De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
[11,32]
De opinione eorum, qui angelorum creationem anteriorem volunt esse quam mundi.
[11,33]
De duabus angelorum societatibus diversis atque disparibus, quae non incongrue intelleguntur lucis et tenebrarum nominibus nuncupatae.
[11,34]
De eo quod quidam putant in conditione firmamenti aquarum discretarum nomine angelos significatos, et quod quidam aquas existimant non creatas.

Liber XII
[12,1]
De una bonorum angelorum malorumque natura.
[12,2]
Nullam essentiam deo esse contrariam, quia ab eo, qui summe et semper est, hoc in totum videtur diversum esse quod non est.
[12,3]
De inimicis dei non per naturam, sed per contrariam voluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet, quia vitium, si non nocet, non est.
[12,4]
De naturis inrationalium aut vita carentium, quae in suo genere atque ordine ab universitatis dedecore non discrepant.
[12,5]
Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit creator.
[12,6]
Quae causa sit beatitudinis angelorum bonorum et quae causa sit miseriae angelorum malorum.
[12,7]
Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
[12,8]
De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad mutabile bonum deficit.
[12,9]
An sancti angeli, quem habent creatorem naturae, eundem habeant bonae voluntatis auctorem per spiritum sanctum in eis caritate diffusa.
[12,10]
De opinione eorum, qui humanum genus sicut ipsum mundum semper fuisse existimant.
[12,11]
De falsitate eius historiae, quae multa milia annorum praeteritis temporibus adscribit.
[12,12]
De his, qui hunc quidem mundum non sempiternum putant, sed aut innumerabiles aut eundem unum certa conclusione saeculorum semper nasci et resolvi opinantur.
[12,13]
Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
[12,14]
De revolutione saeculorum, quibus certo fine conclusis universa semper in eundem ordinem eandem que speciem reditura quidam philosophi crediderunt.
[12,15]
De temporali conditione generis humani, quam deus nec novo consilio instituerit nec mutabili voluntate.
[12,16]
An ut deus semper etiam dominus fuisse intellegatur, credendum sit creaturam quoque numquam defuisse cui dominaretur, et quomodo dicatur semper creatum quod dici non potest coaeternum.
[12,17]
Quomodo intellegenda sit promissa homini a deo vita aeterna ante tempora aeterna.
[12,18]
Quid de incommutabili consilio ac voluntate dei fides sana defendat contra ratiocinationes eorum, qui opera dei ex aeternitate repetita per eosdem semper volunt saeculorum redire circuitus.
[12,19]
Contra eos, qui dicunt ea, quae infinita sunt, nec dei posse scientia conprehendi.
[12,20]
De saeculis saeculorum.
[12,21]
De inpietate eorum, qui adserunt animas summae veraeque beatitudinis participes iterum atque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.
[12,22]
De conditione unius primi hominis atque in eo generis humani.
[12,23]
Quod praescierit deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeviderit, quantum piorum populum ex eius genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus.
[12,24]
De natura humanae animae creatae ad imaginem dei.
[12,25]
An ullius vel minimae creaturae possint dici angeli creatores.
[12,26]
Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere dei fieri atque formari.
[12,27]
De Platonicorum opinione, qua putaverunt angelos quidem a deo conditos, sed ipsos esse humanorum corporum conditores.
[12,28]
In primo homine exortam fuisse omnem plenitudinem generis humani, in qua praeviderit deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.

Liber XIII
[13,1]
De lapsu primorum hominum, per quem est contracta mortalitas.
[13,2]
De ea morte, quae animae semper utcumque victurae accidere potest, et ea, cui corpus obnoxium est.
[13,3]
Utrum mors, quae per peccatum primorum hominum in omnes homines pertransiit, etiam in sanctis poena peccati sit.
[13,4]
Cur ab his, qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est poena peccati.
[13,5]
Quod sicut iniqui male utuntur lege, quae bona est, ita iusti bene utantur morte, quae mala est.
[13,6]
De generali mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
[13,7]
De morte, quam quidam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
[13,8]
Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio secundae sit mortis abolitio.
[13,9]
Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sit.
[13,10]
An vita mortalium mors potius quam vita dicenda sit.
[13,11]
An quisquam simul et vivens esse possit et mortuus.
[13,12]
Quam mortem primis hominibus deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus.
[13,13]
Praevaricatio primorum hominum quam primam senserit poenam.
[13,14]
Qualis homo sit factus a deo et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
[13,15]
Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit deum, quam relinqueretur a deo, et primam fuisse animae mortem a deo recessisse.
[13,16]
De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi.
[13,17]
Contra eos, qui adserunt corpora terrena incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
[13,18]
De terrenis corporibus, quae philosophi adfirmant in caelestibus esse non posse, quia, quod terrenum est, naturali pondere revocetur ad terram.
[13,19]
Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, inmortales futuros fuisse non credunt, aeternitatem animarum volunt carere corporibus.
[13,20]
Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.
[13,21]
De paradiso, in quo primi homines fuerunt, quod recte per significationem eius spiritale aliquid intellegatur, salva veritate narrationis historicae de corporali loco.
[13,22]
De corporibus sanctorum post resurrectionem, quae sic spiritalia erunt, ut non in spiritum caro vertatur.
[13,23]
Quid intellegendum sit de corpore animali et de corpore spiritali, et qui moriantur in Adam, qui vero vivificentur in Christo.
[13,24]
Qualiter accipienda sit vel illa insufflatio dei, qua primus homo factus est in animam viventem, vel illa, quam dominus fecit dicens discipulis suis: accipite spiritum sanctum.

Liber XIV
[14,1]
Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos dei gratia liberaret.
[14,2]
De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit vitiis.
[14,3]
Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam.
[14,4]
Quid sit secundum hominem, quid autem secundum deum vivere.
[14,5]
Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam vitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.
[14,6]
De qualitate voluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut pravae habentur aut rectae.
[14,7]
Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras litteras inveniri.
[14,8]
De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non debeat.
[14,9]
De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita iustorum.
[14,10]
An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, affectos fuisse credendum sit.
[14,11]
De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura vitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari.
[14,12]
De qualitate peccati a primis hominibus admissi.
[14,13]
Quod in praevaricatione Adae opus malum voluntas praecesserit mala.
[14,14]
De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior.
[14,15]
De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.
[14,16]
De libidinis malo, cuius nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur.
[14,17]
De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
[14,18]
De pudore concubitus non solum vulgaris, sed etiam coniugalis.
[14,19]
Quod partes irae atque libidinis, quae in homine tam vitiose moventur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.
[14,20]
De vanissima turpitudine Cynicorum.
[14,21]
De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praevaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.
[14,22]
De copula coniugali a deo primitus instituta atque benedicta.
[14,23]
An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, vel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.
[14,24]
Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium voluntatis.
[14,25]
De vera beatitudine, quam temporalis vita non obtinet.
[14,26]
Quod felicitas in paradiso viventium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisse.
[14,27]
De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum perversitas non perturbat providentiam.
[14,28]
De qualitate duarum civitatum, terrenae atque caelestis.

Liber XV
[15,1]
De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
[15,2]
De filiis carnis et filiis promissionis.
[15,3]
De sterilitate Sarrae, quam dei gratia fecundavit.
[15,4]
De terrenae civitatis vel concertatione vel pace.
[15,5]
De primo terrenae civitatis auctore fratricida, cuius inpietati Romanae urbis conditor germani caede responderit.
[15,6]
De languoribus, quos ex poena peccati etiam cives civitatis dei in huius vitae peregrinatione patiuntur et a quibus deo medente sanantur.
[15,7]
De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec dei sermo revocavit.
[15,8]
Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
[15,9]
De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium et de ampliore humanorum corporum forma.
[15,10]
De differentia, qua inter Hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
[15,11]
De annis Mathusalae, cuius aetas quattuordecim annis diluvium videtur excedere.
[15,12]
De opinione eorum, qui primorum temporum homines tam longaevos, quam scribitur, fuisse non credunt.
[15,13]
An in dinumeratione annorum Hebraeorum magis quam septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.
[15,14]
De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.
[15,15]
An credibile sit primi saeculi viros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.
[15,16]
De iure coniugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima conubia.
[15,17]
De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
[15,18]
Quid significatum sit in Abel et Seth et Enos, quod appareat ad Christum et corpus eius, id est ecclesiam, pertinere.
[15,19]
De significatione, quae in Enoch translatione monstratur.
[15,20]
De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus invenitur.
[15,21]
Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis eius usque ad diluvium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.
[15,22]
De lapsu filiorum dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes exceptis octo hominibus diluvio perire meruerunt.
[15,23]
An credendum sit angelos substantiae spiritalis amore speciosarum mulierum captos earundem inisse coniugia, ex quibus gigantes sint creati.
[15,24]
Quomodo intellegendum sit, quod de eis, qui diluvio perdendi erant, dominus dixerit: erunt dies eorum centum viginti anni.
[15,25]
De ira dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
[15,26]
Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus Christum ecclesiamque significet.
[15,27]
De arca atque diluvio nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis, qui solas figuras defendunt repudiata historica veritate.

Liber XVI
[16,1]
An post diluvium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum deum viventium reperiantur.
[16,2]
Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
[16,3]
De generationibus trium filiorum Noe.
[16,4]
De diversitate linguarum principioque Babylonis.
[16,5]
De descensione domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
[16,6]
Qualis intellegenda sit esse locutio, qua deus angelis loquitur.
[16,7]
An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluvii inundatione servatus est.
[16,8]
An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
[16,9]
An inferiorem partem terrae, quae nostrae habitationi contraria est, antipodas habere credendum sit.
[16,10]
De generatione Sem, in cuius progenie tendens ad Abraham civitatis dei ordo dirigitur.
[16,11]
Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, et in cuius familia remansit, cum diversitas esset facta linguarum.
[16,12]
De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
[16,13]
Quae ratio fecisse videatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii eius Nachor facta sit mentio.
[16,14]
De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus inplevit.
[16,15]
De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum dei exiit de Charra.
[16,16]
De ordine et qualitate promissionum dei, quae ad Abraham factae sunt.
[16,17]
De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.
[16,18]
De iterato adloquio dei ad Abraham, quo ei et semini eius Chanaan terra promittitur.
[16,19]
De Sarrae pudicitia in Aegypto per deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.
[16,20]
De secessione Loth et Abrahae, quae illis salva caritate conplacuit.
[16,21]
De tertia promissione dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.
[16,22]
De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Loth de captivitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.
[16,23]
De verbo domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in praeputio constitutus.
[16,24]
De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat doceretur.
[16,25]
De Agar ancilla Sarrae, quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
[16,26]
De testificatione dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.
[16,27]
De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus , perit anima eius, quia testamentum dei dissipavit.
[16,28]
De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.
[16,29]
De tribus viris vel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae dominus indicatur.
[16,30]
De Loth a Sodomis liberato atque eisdem caelesti igne consumptis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.
[16,31]
De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
[16,32]
De oboedientia et fide Abrahae, qua per oblationem immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.
[16,33]
De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
[16,34]
Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.
s[16,35]
De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
[16,36]
De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, accepit.
[16,37]
De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.
[16,38]
De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem et de visione, quam in itinere somniavit, et de quattuor ipsius feminis, cum unam petisset uxorem.
[16,39]
Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur.
[16,40]
Quomodo Iacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.
[16,41]
De benedictione, quam Iacob in Iudam filium suum promisit.
[16,42]
De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
[16,43]
De temporibus Moysi et Iesu Nave ac iudicum atque inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed David praecipuus et sacramento habetur et merito.

Liber XVII
[17,1]
De temporibus prophetarum.
[17,2]
Quo tempore sit inpleta promissio dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.
[17,3]
De tripertitis significationibus prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, nunc autem ad utramque referuntur.
[17,4]
De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii et de his, quae Anna, mater Samuelis, personam gerens ecclesiae prophetavit.
[17,5]
De his, quae ad Heli sacerdotem homo dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.
[17,6]
De Iudaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta, non permanent, ut alia intellegantur, quorum spondetur aeternitas.
[17,7]
De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua divisio Israelis spiritalis ab Israele carnali.
[17,8]
De promissionibus ad David in filio eius, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inveniuntur in Christo.
[17,9]
Quam similis in psalmo octogensimo octavo sit prophetia de Christo his, quae in regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.
[17,10]
Quam diversa acta sint in regno terrenae Hierusalem ab his, quae promiserat deus, ut intellegeretur promissionis veritas ad alterius regis et regni gloriam pertinere.
[17,11]
De substantia populi dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.
[17,12]
Ad quorum personam pertinere intellegenda sit flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur: ubi sunt misericordiae tuae, domine, antiquae et cetera.
[17,13]
An promissae pacis veritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.
[17,14]
De studio David in dispositione mysterioque psalmorum. procurrente igitur per tempora civitate dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnavit David.
[17,15]
An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda sint.
[17,16]
De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur aut tropice.
[17,17]
De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo vicensimo primo ad passionem ipsius spectant.
[17,18]
De psalmo tertio et de quadragensimo et de quinto decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors et resurrectio domini prophetatur.
[17,19]
De psalmo sexagensimo octavo, in quo Iudaeorum infidelitas et pertinacia declaratur.
[17,20]
De regno ac merito David et de filio ipsius Salomone eaque prophetia, quae ad Christum pertinens invenitur vel in eis libris, qui scriptis ipsius copulantur, vel in eis, quos ipsius esse non dubium est.
[17,21]
De regibus post Salomonem sive in Iuda sive in Israel.
[17,22]
De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae crimine custodire.
[17,23]
De vario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captivitatem diverso tempore ducerentur, revocato postea Iuda in regnum suum, quod novissime in Romanorum transiit potestatem.
[17,24]
De prophetis, qui vel apud Iudaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia.

Liber XVIII
[18,1]
De his, quae usque ad tempora salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
[18,2]
De terrenae civitatis regibus atque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata conveniunt.
[18,3]
Quibus regnantibus apud Assyrios atque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, vel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de Rebecca sint editi.
[18,4]
De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.
[18,5]
De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
[18,6]
Quo regnante apud Argivos quove apud Assyrios Iacob in Aegypto sit mortuus.
[18,7]
Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.
[18,8]
Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum eisdem temporibus sit orta religio.
[18,9]
Quando Atheniensium sit civitas condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.
[18,10]
Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de diluvio Deucalionis.
[18,11]
Quo tempore Moyses populum dei ex Aegypto eduxerit, et Iesus Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.
[18,12]
De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad Iesu Nave obitum dinumerantur.
[18,13]
Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.
[18,14]
De theologis poetis.
[18,15]
De occasu regni Argivorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.
[18,16]
De Diomede post excidium Troiae in deos relato, cuius socii crediti sunt in volucres esse conversi.
[18,17]
De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
[18,18]
Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus videntur accidere.
[18,19]
Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon iudex praesidebat Hebraeis.
[18,20]
De successione ordinis regii apud Israelitas post iudicum tempora.
[18,21]
De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus Auentinus di facti sunt.
[18,22]
Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat in Iuda.
[18,23]
De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.
[18,24]
Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint, quo tempore decem tribus, quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus divino honore donatus est.
[18,25]
Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Hierusalem capta est templumque subversum.
[18,26]
Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis Iudaeorum est resoluta captivitas, Romani quoque a dominatu sint regio liberati.
[18,27]
De temporibus prophetarum, quorum oracula habentur in libris quique tunc de vocatione gentium multa cecinerunt, quando Romanorum regnum coepit Assyriorumque defecit.
[18,28]
De his, quae ad evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
[18,29]
Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta.
[18,30]
Quae Michaeas et Ionas et Ioel novo testamento congruentia prophetarint.
[18,31]
Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
[18,32]
De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico continetur.
[18,33]
De Christo et vocatione gentium quae Hieremias et Sophonias prophetico spiritu sint praefati.
[18,34]
De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in Christum ecclesiamque concordat.
[18,35]
De trium prophetarum vaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.
[18,36]
De Esdra et libris Macchabaeorum.
[18,37]
Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
[18,38]
Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit vetustatem, ne per occasionem eorum falsa veris insererentur.
[18,39]
De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae proprietate non fuerint.
[18,40]
De Aegyptiorum mendacissima vanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia adscribit annorum.
[18,41]
De philosophicarum opinionum dissensionibus et canonicarum apud ecclesiam concordia scripturarum.
[18,42]
Qua dispensatione providentiae dei scripturae sacrae veteris testamenti ex Hebraeo in Graecum eloquium translatae sint, ut gentibus innotescerent.
[18,43]
De auctoritate septuaginta interpretum, quae, salvo honore Hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.
[18,44]
Quid intellegendum sit de Ninevitarum excidio, cuius denuntiatio in Hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in septuaginta autem tridui brevitate concluditur.
[18,45]
Quod post instaurationem templi Iudaei prophetas habere destiterint et exinde usque ad nativitatem Christi continuis adversitatibus sint adflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis vocibus fuisse promissam.
[18,46]
De ortu salvatoris nostri, secundum quod verbum caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.
[18,47]
An ante tempora Christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad caelestis civitatis consortium pertinerent.
[18,48]
Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram gloriam domus dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in ecclesia Christi esse conpletam.
[18,49]
De indiscreta multiplicatione ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.
[18,50]
De praedicatione evangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.
[18,51]
Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
[18,52]
An credendum sit, quod quidam putant, inpletis decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi tempore sit futura.
[18,53]
De tempore novissimae persecutionis nulli hominum revelato.
[18,54]
De stultissimo mendacio paganorum, quo Christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.

Liber XIX
[19,1]
Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio ventilavit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.
[19,2]
Quomodo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perveniat, quarum tamen una sit eligenda.
[19,3]
De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus quam eligendam Varro definiat sequens veteris Academiae Antiocho auctore sententiam.
[19,4]
De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.
[19,5]
De sociali vita, quae, cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
[19,6]
De errore humanorum iudiciorum, cum veritas latet.
[19,7]
De diversitate linguarum, qua societas hominum dirimatur, et de miseria bellorum, etiam quae iusta dicuntur.
[19,8]
Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis, quae in hac vita sunt, trepidari necesse est.
[19,9]
De amicitia sanctorum angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt, qui multos sibi deos colendos putarunt.
[19,10]
Quis fructus sanctis de superata huius vitae tentatione pariatur.
[19,11]
De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
[19,12]
Quod etiam bellantium saevitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant pervenire, sine cuius adpetitu nulla natura sit.
[19,13]
De pace universali, quae inter quaslibet perturbationes privari non potest lege naturae, dum sub iusto iudice ad id quisque pervenit ordinatione, quod meruit voluntate.
[19,14]
De ordine ac lege sive terrena sive caelesti, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo servitur.
[19,15]
De libertate naturali et de servitute, cuius prima causa peccatum est, quia homo malae voluntatis, etiamsi non est mancipium alterius hominis, servus est propriae libidinis.
[19,16]
De aequo iure dominandi.
[19,17]
Unde caelestis societas cum terrena civitate pacem habeat et unde discordiam.
[19,18]
Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei Christianae.
[19,19]
De habitu et moribus populi Christiani.
[19,20]
Quod cives sanctorum in huius vitae tempore spe beati sint.
[19,21]
An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana respublica.
[19,22]
An verus sit deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
[19,23]
Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
[19,24]
Qua definitione constet populi et reipublicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia vindicare.
[19,25]
Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
[19,26]
De pace populi alienati a deo, qua utitur ad pietatem populus dei, dum in hoc peregrinus est mundo.
[19,27]
De pace servientium deo, cuius perfecta tranquillitas in hac temporali vita non potest adprehendi.
[19,28]
In quem finem venturus sit exitus inpiorum.

Liber XX
[20,1]
Quod, quamvis omni tempore deus iudicet, in hoc tamen libro de novissimo eius iudicio sit proprie disputandum.
[20,2]
De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse iudicium dei, quamvis nequeat vestigari.
[20,3]
Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.
[20,4]
Quod ad disserendum de novissimo iudicio dei novi primum testamenti ac deinde veteris testimonia prolaturus sit.
[20,5]
Quibus sententiis domini salvatoris divinum iudicium futurum in fine saeculi declaretur.
[20,6]
Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
[20,7]
De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de eis rationabiliter sentiatur.
[20,8]
De adligatione et solutione diaboli.
[20,9]
Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.
[20,10]
Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.
[20,11]
De Gog et Magog, quos ad persequendam ecclesiam dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.
[20,12]
An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.
[20,13]
An tempus persecutionis Antichristi mille annis adnumerandum sit.
[20,14]
De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum et de iudicio ultimae retributionis.
[20,15]
Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
[20,16]
De caelo novo et terra nova.
[20,17]
De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.
[20,18]
Quid apostolus Petrus de novissimo dei iudicio praedicarit.
[20,19]
Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cuius tempus dies domini subsequetur.
[20,20]
Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula de resurrectione docuerit mortuorum.
[20,21]
Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione iudicii sit locutus.
[20,22]
Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
[20,23]
Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi et de iudicio dei regnoque sanctorum.
[20,24]
In psalmis Davidicis, quae de fine saeculi huius et novissimo dei iudicio prophetentur.
[20,25]
De prophetia Malachielis, qua dei iudicium ultimum declaratur et quorundam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.
[20,26]
De sacrificiis, quae sancti offerent deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.
[20,27]
De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi iudicii discretio declaratur.
[20,28]
De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.
[20,29]
De adventu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei convertentur ad Christum.
[20,30]
Quod in libris veteris testamenti, cum deus legitur iudicaturus, non evidenter Christi persona monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi dominus deus loquitur, appareat non dubie, quod ipse sit Christus.

Liber XXI
[21,1]
De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo quam de aeterna felicitate sanctorum.
[21,2]
An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
[21,3]
An consequens sit, ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
[21,4]
De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus viventia corpora permanere.
[21,5]
Quanta sint, quorum ratio nequeat agnosci, et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
[21,6]
Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte conposita.
[21,7]
Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia creatoris.
[21,8]
Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cuius natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum incipit esse diversum.
[21,9]
De gehenna et aeternarum qualitate poenarum.
[21,10]
An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.
[21,11]
An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.
[21,12]
De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint salvatoris.
[21,13]
Contra opinionem eorum, qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.
[21,14]
De poenis temporalibus istius vitae, quibus subiecta est humana condicio.
[21,15]
Quod omne opus gratiae dei eruentis nos de profunditate veteris mali ad futuri saeculi pertineat novitatem.
[21,16]
Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
[21,17]
De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
[21,18]
De his, qui novissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum.
[21,19]
De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi.
[21,20]
De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui apud catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.
[21,21]
De his, qui eos, qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime vixerint et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum salvandos esse definiunt.
[21,22]
De his, qui putant ea crimina, quae inter elemosynarum opera committuntur, ad damnationis iudicium non vocari.
[21,23]
Contra opinionem eorum, qui dicunt nec diaboli nec hominum malorum perpetua futura supplicia.
[21,24]
Contra eorum sensum, qui in iudicio dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.
[21,25]
An hi, qui inter haereticos baptizati sunt et deteriores postea male vivendo sunt facti, vel hi, qui apud catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, vel hi, qui a catholicis apud quos renati sunt non recedentes criminose vivere perstiterunt, possint privilegio sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii.
[21,26]
Quid sit in fundamento habere Christum et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.
[21,27]
Contra eorum persuasionem, qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum elemosynas facerent, permanserunt.

Liber XXII
[22,1]
De conditione angelorum et hominum.
[22,2]
De aeterna dei et incommutabili voluntate.
[22,3]
De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum.
[22,4]
Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.
[22,5]
De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
[22,6]
Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum deum credendo dilexerit.
[22,7]
Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
[22,8]
De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt.
[22,9]
Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.
[22,10]
Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut deus verus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi di esse credantur.
[22,11]
Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.
[22,12]
Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident.
[22,13]
An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
[22,14]
An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.
[22,15]
An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
[22,16]
Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii dei.
[22,17]
An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
[22,18]
De viro perfecto, id est Christo, et corpore eius, id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo.
[22,19]
Quod omnia corporis vitia, quae in hac vita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.
[22,20]
Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.
[22,21]
De novitate corporis spiritalis, in quam sanctorum caro mutabitur.
[22,22]
De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praevaricationis obnoxium est et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.
[22,23]
De his, quae praeter illa mala, quae bonis malisque communia sunt, ad iustorum laborem specialiter pertinent.
[22,24]
De bonis, quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam creator inplevit.
[22,25]
De pervicacia quorundam, qui resurrectionem carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus credit, inpugnant.
[22,26]
Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum deum dis promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.
[22,27]
De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.
[22,28]
Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato vel Labeo vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.
[22,29]
De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti deum videbunt.
[22,30]
De aeterna felicitate civitatis dei sabbatoque perpetuo.