B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Claudius Claudianus
ca. 370 - post 404
     
   


D e   b e l l o   G i l d o n i c o

c i r c a   3 9 8

Textus:
Claudii Claudiani carmina
in: MGH Auct. Antiqu. X
ed. Th. Birt, Berlin 1892


_____________________________________


L i b e r   I
(XV.)

Redditus imperiis Auster subiectaque rursus
Alterius convexa poli. Rectore sub uno
Conspirat geminus frenis communibus orbis.
Iunximus Europen Libyae. Concordia fratrum
5
Plena redit. Patriis solum quod defuit armis,
Tertius occubuit nati virtute tyrannus.
Horret adhuc animus manifestaque gaudia differt,
Dum stupet et tanto cunctatur credere voto.
Necdum Cinyphias exercitus attigit oras:
10
Iam domitus Gildo. Nullis victoria nodis
Haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
Congressum profugum captum vox nuntiat una
Rumoremque sui praevenit laurea belli.
Quo, precor, haec effecta deo? Robusta vetusque
15
Tempore tam parvo potuit dementia vinci:
Quem veniens indixit hiems, ver perculit hostem.

Exitium iam Roma timens et fessa negatis
Frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi
Non solito vultu nec quali iura Britannis
20
Dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
Vox tenuis tardique gradus oculique iacentes
Interius; fugere genae; ieiuna lacertos
Exedit macies. Umeris vix sustinet aegris
Squalentem clipeum; laxata casside prodit
25
Canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
Attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis
Procubuit, tales orditur maesta querellas:

«Si mea mansuris meruerunt moenia nasci,
Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae
30
Carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
Advenio supplex, non ut proculcet Araxem
Consul ovans nostraeve premant pharetrata secures
Susa, nec ut rubris aquilas figamus harenis.
Haec nobis, haec ante dabas; nunc pabula tantum
35
Roma precor. Miserere tuae, pater optime, gentis,
Extremam defende famem. Satiavimus iram
Si qua fuit; lugenda Getis et flenda Suebis
Hausimus. Ipsa meos horreret Parthia casus.
Quid referam morbive luem tumulosve repletos
40
Stragibus et crebras corrupto sidere mortes,
Aut fluvium per tecta vagum summisque minatum
Collibus? Ingentes vexi summersa carinas
Remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.

«Ei mihi, quo Latiae vires urbisque potetas
45
Decidit! in qualem paulatim fluximus umbram!
Armato quondam populo patrumque vigebam
Consiliis; domui terras hominesque revinxi
Legibus: ad solem victrix utrumque cucurri.
Postquam iura ferox in se communia Caesar
50
Transtulit et lapsi mores desuetaque priscis
Artibus in gremium pacis servile recessi,
Tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere,
Ut dominam plebem bellatoremque senatum
Classibus aestivis alerem geminoque vicissim
55
Litore diversi complerent horrea venti.
Stabat certa salus; Memphis si forte negasset,
Pensabam Pharium Gaetulis messibus annum.
Frugiferas certare rates lateque videbam
Punica Niliacis concurrere carbasa velis.
60
Cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit
Aequales Aurora togas. Aegyptia rura
In partem cessere novae. Spes unica nobis
Restabat Libyae, quae vix aegreque fovebat.
Solo ducta Noto, numquam secura futuri,
65
Semper inops, ventique fidem poscebat et anni.
Hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis
Autumni. Pavido metimur caerula voto,
Puppis si qua venit, si quid fortasse potenti
Vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
70
Pascimur arbitrio Mauri, nec debita reddi,
Sed sua concedi iactat gaudetque diurnos
Ut famulae praebere cibos vitamque famemque
Librat barbarico fastu vulgique superbit
Fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
75
Romuleas vendit segetes et possidet arva
Vulneribus quaesita meis. Ideone tot annos
Flebile cum tumida bellum Carthagine gessi?
Idcirco voluit contempta luce reverti
Regulus? hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
80
Incassum totiens lituis navalibus arsit
Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus
Totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe
Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
Scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris,
85
Muro sustinui Martem noctesque cruentas
Collina pro turre tuli? Gildonis ad usum
Carthago ter victa ruit? Hoc mille gementis
Italiae clades impensaque saecula bello,
Hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebat,
90
Ut Gildo cumularet opes? Haurire venena
Compulimus dirum Syphacem fractumque Metello
Traximus inmanem Marii sub vincla Iugurtham,
Et Numidae Gildonis erunt? Pro funera tanta,
Pro labor! In Bocchi regnum sudavit uterque
95
Scipio. Romano vicistis sanguine Mauri.
Ille diu miles populus, qui praefuit orbi,
Qui trabeas et sceptra dabat, quem semper, in armis
Horribilem, gentes placidum sensere subactae,
Nunc inhonorus, egens perfert miserabile pacis
100
Supplicium nulloque palam circumdatus hoste
Obsessi discrimen habet.

                                          «Per singula letum
Impendet momenta mihi dubitandaque pauci
Praescribunt alimenta dies. Heu prospera fata!
Quid mihi septenos montes turbamque dedisti,
105
Quae parvo non possit ali? Felicior essem
Angustis opibus; mallem tolerare Sabinos
Et Veios; brevior duxi securius aevum.
Ipsa nocet moles. Utinam remeare liceret
Ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
110
Sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta
Et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti
Rusticus inferret proprias dictator aristas.

«Nunc quid agam? Libyam Gildo tenet, altera Nilum.
Ast ego, quae terras umeris pontumque subegi,
115
Deseror: emeritae iam praemia nulla senectae.
Di, quibus iratis crevi, succurrite tandem,
Exorate patrem; tuque o quae sponte per altum
Vecta Palatinis mutasti collibus Idam
Praelatoque lavas Phrygios Almone leones,
120
Maternis precibus natum iam flecte, Cybebe.
Sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas
Auspiciis, alio saltem prosternite casu
Et poenae mutate genus. Porsenna reducat
Tarquinios; renovet ferales Allia pugnas;
125
Me potius saevi manibus permittite Pyrrhi,
Me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
Cuncta fame leviora mihi.»

                                              Sic fata refusis
Obticuit lacrimis. Mater Cytherea parensque
Flet Mavors sanctaeque memor Tritonia Vestae,
130
Nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
Maerent Indigetes et si quos Roma recepit
Aut dedit ipsa deos. Genitor iam corde remitti
Coeperat et sacrum dextra sedare tumultum,
Cum procul insanis quatiens ululatibus axem
135
Et contusa genas mediis apparet in astris
Africa: rescissae vestes et spicea passim
Serta iacent; lacero crinales vertice dentes
Et fractum pendebat ebur, talique superbas
Inrupit clamore fores:

                                      «Quid magne moraris
140
Iuppiter, avulso nexu pelagique solutis
Legibus iratum populis inmittere fratrem?
Mergi prima peto; veniant praerupta Pachyno
Aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
Si mihi Gildonem nequeunt abducere fata,
145
Me rape Gildoni! Felicior illa perustae
Pars Libyae, nimio quae se munita calore
Defendit tantique vacat secura tyranni!
Crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi
Me quoque limes agat; melius deserta iacebo
150
Vomeris impatiens. Pulsis dominentur aristis
Dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
Quid me temperies iuvit? Quid mitior aether?
Gildoni fecunda fui. Iam Solis habenae
Bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo
155
Haeret triste iugum. Nostris iam luctibus ille
Consenuit regnumque sibi tot vindicat annos.
Atque utinam regnum! Privato iure tenemur
Exigui specie fundi. Quod Nilus et Atlas
Dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce
160
Quodque Paraetonio secedit litore Tingi,
Hoc sibi transcripsit proprium. Pars tertia mundi
Unius praedonis ager.

                                        «Distantibus idem
Inter se vitiis cinctus: quodcumque profunda
Traxit avaritia, luxu peiore refundit.
165
Instat terribilis vivis, morientibus heres,
Virginibus raptor, thalamis obscenus adulter.
Nulla quies: oritur praeda cessante libido;
Divitibusque dies et nox metuenda maritis.
Quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus,
170
Crimine pulsatur falso; si crimina desunt,
Accitus conviva perit. Mors nulla refugit
Artificem: varios sucos spumasque requirit
Serpentum virides et adhuc ignota novercis
Gramina. Si quisquam vultu praesentia damnet
175
Liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis
Emicat ad nutum stricto mucrone minister.
Fixus quisque toro tacita formidine libat
Carnifices epulas incertaque pocula pallens
Haurit et intentos capiti circumspicit enses.
180
Splendet Tartareo furialis mensa paratu,
Caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
Ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet
Luxuries, mixtis redolent unguenta coronis.
Crinitos inter famulos pubemque canoram
185
Orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis
Arridere viris. Phalarim tormentaque flammae
Profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci
Quam tales audire choros. Nec damna pudoris
Turpia sufficiunt: Mauris clarissima quaeque
190
Fastidita datur. Media Carthagine ductae
Barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum
Ingerit; exterret cunabula discolor infans.
His fretus sociis ipso iam principe maior
195
Incedit; peditum praecurrunt agmina longe;
Circumdant equitum turmae regesque clientes,
Quos nostris ditat spoliis. Proturbat avita
Quemque domo; veteres detrudit rure colonos.
Exiliis dispersa feror. Numquamne reverti
200
Fas erit errantesque solo iam reddere cives?»

Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto
Coepisset solio (voces adamante notabat
Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
«Nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam,
205
Africa. Communem prosternet Honorius hostem.
Pergite securae. Vestrum vis nulla tenorem
Separat et soli famulabitur Africa Romae.»

Dixit et afflavit Romam meliore iuventa.
Continuo redit ille vigor seniique colorem
210
Mutavere comae. Solidatam crista resurgens
Erexit galeam clipeique recanduit orbis
Et levis excussa micuit rubigine cornus.

Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus
Frena regens tacito volvebat sidera curru.
215
Iam duo divorum proceres, maiorque minorque
Theudosii, pacem laturi gentibus ibant,
Qui Iovis arcanos monitus mandataque ferrent
Fratribus et geminis sancirent foedera regnis:
Sic cum praecipites artem vicere procellae
220
Assiduoque gemens undarum verbere nutat
Descensura ratis, caeca sub nocte vocati
Naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
Circulus ut patuit Lunae, secuere meatus
Diversos: Italas senior tendebat in oras;
225
At pater, intrantem Pontum qua Bosporos artat,
Arcadii thalamis urbique inlapsus Eoae.
Quem simul ut vidit natus (nam clara nitebat
Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu,
Complexuque fovens quos non speraverat, artus
230
«O mihi post Alpes nunc primum reddite, dixit,
Unde tuis optatus ades? da tangere dextram,
Qua gentes cecidere ferae. Quis tale removit
Praesidium terris? Ut te mortalia pridem
Implorant longeque pium fortemque requirunt!»

235
Cui pater in tales rupit suspiria voces:
«Hoc erat? in fratres medio discordia Mauro
Nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
Gildonisne salus tanti sit palma furoris?
Scilicet egregius morum magnoque tuendus
240
Et cuius meritis pietas in fratre recedat!
In primo genitore, vide, civile calebat
Discidium, dubio stabant Romana sub ictu;
Quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa
Rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem
245
Auxilio? Fovere Getae, venere Geloni.
Solus at hic non puppe data, non milite misso
Subsedit fluitante fide. Si signa petisset
Obvia, detecto summissius hoste dolerem:
Restitit in speculis fati turbaque reductus
250
Libravit geminas eventu iudice vires
Ad rerum momenta cliens seseque daturus
Victori: fortuna simul cum Marte pependit.
O si non cupidis essem praereptus ab astris,
Exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis
255
Impia diversis aptarem membra quadrigis.
Germani nunc usque tui responsa colebat:
En iterum calcat. Tali te credere monstro
Post patrem fratremque paras?

                                                  «Sed magna rependit
Inque tuam sortem numerosas transtulit urbes.
260
Ergo fas pretio cedet? Mercede placebit
Proditio? Taceo, laesi quod transfuga fratris,
Quod levis ingenio. Quamvis discrimine summo
Proditor apportet suspensa morte salutem:
Numquam gratus erit. Damnamus luce reperta
265
Perfidiam nec nos patimur committere tali.
Hoc genus emptori cives cum moenibus offert,
Hoc vendit patriam. Plerique in tempus abusi,
Mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus
Oppida; Pellaeo libertas concidit auro.
270
Romani scelerum semper sprevere ministros.
Noxia pollicitum domino miscere venena
Fabricius regi nudata fraude remisit,
Infesto quem Marte petit, bellumque negavit
Per famuli patrare nefas, ductosque Camillus
275
Trans murum pueros obsessae reddidit urbi.

«Traduntur poenis alii, cum proelia tollunt;
Hic manet ut moveat? Quod respuit alter in hostem,
Suscipis in fratrem? Longi pro dedecus aevi!
Cui placet, australes Gildo condonat habenas
280
Tantaque mutatos sequitur provincia mores.
Quaslibet ad partes animus nutaverit anceps,
Transfundit secum Libyam refluumque malignus
Commodat imperium. Mauri fuit Africa munus.
Tollite Massylas fraudes, removete bilingues
285
Insidias et verba soli spirantia virus.
Ne consanguineis certetur comminus armis,
Ne, precor. Haec trucibus Thebis, haec digna Mycenis;
In Mauros hoc crimen eat.

                                           «Quid noster iniquum
Molitur Stilicho? Quando non ille iubenti
290
Paruit? An quisquam nobis devinctior extat?
Ut sileam varios mecum quos gesserit actus,
Quae vidi post fata loquar. Cum divus abirem,
Res incompositas (fateor) tumidasque reliqui.
Stringebat vetitos etiamnum exercitus enses
295
Alpinis odiis, alternaque iurgia victi
Victoresque dabant. Vix haec amentia nostris
Excubiis, nedum puero rectore quiesset.
Heu quantum timui vobis, quid libera tanti
Militis auderet moles, cum carcere moto
300
Ferveret iam laeta novis. Dissensus acerbus
Et gravior consensus erat. Tunc ipse paterna
Successit pietate mihi tenerumque rudemque
Fovit et in veros eduxit principis annos,
Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris,
305
Depulit. Hunc solum memorem solumque fidelem
Experior. Volui si quid, dum vita maneret,
Aut visus voluisse, gerit; venerabilis illi
Ceu praesens numenque vocor.

                                                     «Si tanta recusas,
At soceri reverere faces, at respice fratris
310
Conubium pignusque meae regale Serenae.
Debueras etiam fraternis obvius ire
Hostibus, ille tuis. Quae gens, quis Rhenus et Hister
Vos opibus iunctos conspirantesque tulisset?
Sed tantum permitte cadat. Nil poscimus ultra.
315
Ille licet sese praetentis Syrtibus armet
Oppositoque Atlante tegat, licet arva referta
Anguibus et solis medios obiecerit aestus:
Novi consilium, novi Stilichonis in omnes
Aequalem casus animum: penetrabit harenas,
320
Inveniet virtute viam.»

                                        Sic divus et inde
Sic natus: «Iussis, genitor, parebitur ultro.
Amplector praecepta libens, nec carior alter
Cognato Stilichone mihi. Commissa profanus
Ille luat; redeat iam tutior Africa fratri.»

325
Talia dum longo secum sermone retexunt,
Hesperiam pervenit avus castumque cubile
Ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro
Carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
Adsistit capiti; tunc sic per somnia fatur:
330
«Tantane devictis tumuit dementia Mauris,
Care nepos? Iterum post me coniurat in arma
Progenies vesana Iubae bellumque resumit
Victoris cum stirpe sui? Firmumne iacentem
Obliti Libyam nostro sudore receptam
335
Rursus habent? ausus Latio contendere Gildo
Germani nec fata timet? Nunc ire profecto,
Nunc vellem notosque senex ostendere vultus:
Nonne meam fugiet Maurus cum viderit umbram?
Quid dubitas? exsurge toris, invade rebellem,
340
Captivum mihi redde meum. Desiste morari.
Hoc generi fatale tuo: dum sanguis in orbe
Noster erit, semper pallebit retia Bocchi.
Iungantur spoliis Firmi Gildonis opima;
Exornet geminos Maurusia laurea currus;
345
Una domus totiens una de gente triumphet.
Di bene, quod tantis interlabentibus annis
Servati Firmusque mihi fraterque nepoti.»
Dixit et afflatus vicino sole refugit.

At iuvenem stimulis inmanibus aemula virtus
350
Exacuit; iam puppe vehi, iam stagna secare
Fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
Tum iubet acciri socerum dextramque vocato
Conserit et, quae sit potior sententia, quaerit:

«Per somnos mihi, sancte pater, iam saepe futura
355
Panduntur multaeque canunt praesagia noctes.
Namque procul Libycos venatu cingere saltus
Et iuga rimari canibus Gaetula videbar.
Maerebat regio saevi vastata leonis
Incursu; pecudum strages passimque iuvenci
360
Semineces et adhuc infecta mapalia tabo
Sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
Aggredior latebras monstri mirumque relatu
Conspicio: dilapsus honos, cervice minaces
Defluxere iubae; fractos inglorius armos
365
Supposuit servile gemens iniectaque vincla
Unguibus et subitae collo sonuere catenae.
Nunc etiam paribus secum certare trophaeis
Hortator me cogit avus. Quonam usque remoti
Cunctamur? Decuit pridem complere biremes
370
Et pelagi superare moras. Transmittere primus
Ipse paro; quaecumque meo gens barbara nutu
Stringitur, adveniat: Germania cuncta feratur
Navibus et socia comitentur classe Sygambri.
Pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum.
375
An patiar tot probra sedens iuvenisque relinquam
Quae tenui rexique puer? Bis noster ad Alpes
Alterius genitor defensum regna cucurrit:
Nos praedae faciles insultandique iacemus?»

Finierat. Stilicho contra cui talia reddit:
380
«Adversine tubam princeps dignabere Mauri?
Auferet ignavus clari solacia leti,
Te bellante mori? Decernet Honorius inde,
Hinc Gildo? Prius astra chaos miscebit Averno.
Vindictam mandasse sat est; plus nominis horror
385
Quam tuus ensis aget. Minuit praesentia famam.
Qui stetit aequatur campo, collataque nescit
Maiestatem acies. Sed quod magis utile factu
Atque hosti gravius (sensus adverte) docebo.
Est illi patribus, sed non et moribus isdem
390
Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris
Spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
Hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit
Insidiis, patrias in pignora contulit iras
Et quos ipse sinu parvos gestaverat una
395
Obtruncat iuvenes inhumataque corpora vulgo
Dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras
Naturamque simul fratremque hominemque cruentus
Exuit et tenuem caesis invidit harenam.
Hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas
400
Avertitque diem; sceleri sed reddidit Atreus
Crimen et infandas excusat coniuge mensas:
Hinc odium, non poena fuit. Te perdita iura,
Te pater ultorem, te nudi pulvere Manes,
Te pietas polluta rogat: si flentibus aram
405
Et proprium miseris numen statuistis, Athenae,
Si Pandionias planctu traxere phalanges
Inachides belloque rogos meruere maritis,
Si maesto squalore comae lacrimisque senatum
In Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
410
Hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit,
Hunc doleat venisse ducem seseque minorem
Supplicibus sciat esse tuis. Quem sede fugavit,
Hunc praeceps fugiat, fregit quem clade tremiscat,
Agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.»
415
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti
Robora, praecipuos electa pube maniplos
Disponit portuque rates instaurat Etrusco.
Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem
Rex ducit superum, premitur nec signifer ullo
420
Pondere: festinant adeo vexilla moveri.
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix
Dictaque ab Augusto legio nomenque probantes
Invicti clipeoque animosi teste Leones.

Dictis ante tamen princeps confirmat ituros
425
Aggere conspicuus; stat circumfusa iuventus
Nixa hastis pronasque ferox accommodat aures:

«Gildonem domitura manus, promissa minasque
Tempus agi. Si quid pro me doluistis, in armis
Ostentate mihi; iusto magnoque triumpho
430
Civiles abolete notas; sciat orbis Eous
Sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
Nec vos, barbariem quamvis collegerit omnem,
Terreat. An Mauri fremitum raucosque repulsus
Umbonum et vestros passuri comminus enses?
435
Non contra clipeis tectos gladiisque micantes
Ibitis: in solis longe fiducia telis.
Exarmatus erit, cum missile torserit, hostis.
Dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
Cetera nudus eques. Sonipes ignarus habenae;
440
Virga regit. Non ulla fides, non agminis ordo:
Arma ovium, fuga praesidio. Conubia mille;
Non illis generis nexus, non pignora curae;
Sed numero languet pietas. Haec copia vulgi.
Umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit
445
Unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo,
Confectus senio, morbis stuprisque solutus.
Excitet incestos turmalis bucina somnos,
Imploret citharas cantatricesque choreas
Offensus stridore tubae discatque coactus,
450
Quas vigilat Veneri castris impendere noctes.

«Nonne mori satius, vitae quam ferre pudorem?
Nam quae iam regio restat, si dedita Mauris
Regibus Illyricis accesserit Africa damnis?
Ius Latium, quod tunc Meroe rubroque solebat
455
Oceano cingi, Tyrrhena clauditur unda;
Et cui non Nilus, non intulit India metas,
Romani iam finis erit Trinacria regni.
Ite recepturi praedo quem sustulit, axem
Ereptumque Notum; caput insuperabile rerum
460
Aut ruet in vestris aut stabit Roma lacertis.
Tot mihi debetis populos, tot rura, tot urbes
Amissas: uno Libyam defendite bello.
Vestros imperium remos et vestra sequatur
Carbasa; despectas trans aequora ducite leges.
465
Tertia iam solito cervix mucrone rotetur
Tandem funereis finem positura tyrannis.»

Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis
Armiger a liquida cunctis spectantibus aethra
Correptum pedibus curvis innexuit hydrum,
470
Dumque reluctantem morsu partitur obunco,
Haesit in ungue caput; truncatus decidit anguis.
Ilicet auguriis alacres per saxa citati
Torrentesque ruunt; non mons, non silva retardat:
Pendula ceu parvis moturae bella colonis
475
Ingenti clangore grues aestiva relinquunt
Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
Ordinibus variis per nubila texitur ales
Littera pennarumque notis conscribitur aër.

Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit
480
Impetus; arripiunt naves ipsique rudentes
Expediunt et vela legunt et cornua summis
Adsociant malis; quatitur Tyrrhena tumultu
Ora nec Alpheae capiunt navalia Pisae:
Sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem
485
Solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
Non illos strepitus impendentisque procellae
Signa nec adventus dubii deterruit Austri.
«Solvite iam, socii», clamant «aut rumpite funem.
Per vada Gildonem quamvis adversa petamus.
490
Ad bellum nos trudat hiems per devia ponti.
Quassatis cupio tellurem figere rostris.
Heu nimium segnes, cauta qui mente notatis
Si revolant mergi, graditur si litore cornix.
Ora licet maculis asperserit occiduus sol
495
Lunaque conceptis livescat turbida Cauris
Et contusa vagos iaculentur sidera crines,
Imbribus umescant Haedi nimbosaque Taurum
Ducat Hyas totusque fretis descendat Orion:
Certa fides caeli, sed maior Honorius auctor;
500
Illius auspiciis immensa per aequora miles,
Non Plaustris Arctove regor. Contemne Booten,
Navita, turbinibus mediis permitte carinas.
Si mihi tempestas Libyam ventique negabunt,
Augusti Fortuna dabit».

                                        Iam classis in altum
505
Provehitur; dextra Ligures, Etruria laeva
Linquitur et caecis vitatur Corsica saxis.
Humanae specie plantae se magna figurat
Insula (Sardiniam veteres dixere coloni),
Dives ager frugum, Poenos Italosve petenti
510
Opportuna situ: quae pars vicinior Afris,
Plana solo, ratibus clemens; quae respicit Arcton,
Inmitis, scopulosa, procax, subitisque sonora
Flatibus; Insanos infamat navita montes.
Hic hominum pecudumque lues, si pestifer aër
515
Saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.

Quos ubi luctatis procul effugere carinis,
Per diversa ruunt sinuosae litora terrae.
Pars adit antiqua ductos Carthagine Sulcos;
Partem litoreo complectitur Olbia muro.
520
Urbs Libyam contra Tyrio fundata potenti
Tenditur in longum Caralis tenuemque per undas
Obvia dimittit fracturum flamina collem;
Efficitur portus medium mare, tutaque ventis
Omnibus ingenti mansuescunt stagna recessu.
525
Hanc omni petiere manu prorisque reductis
Suspensa Zephyros expectant classe faventes.