B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Claudius Claudianus
ca. 370 - post 404
     
   


D e   b e l l o   P o l l e n t i n o
s i v e   G o t h i c o


c i r c a   4 0 2

Textus:
Claudii Claudiani carmina
in: MGH Auct. Antiqu. X
ed. Th. Birt, Berlin 1892


_____________________________________


Praefatio
(XXV.)

Post resides annos longo velut excita somno
      Romanis fruitur nostra Thalia choris.
Optatos renovant eadem mihi culmina coetus
      Personat et noto Pythia vate domus:
5
Consulis hic fasces cecini Libyamque receptam,
      Hic mihi prostratis bella canenda Getis.

Sed prior effigiem tribuit successus ahenam,
      Oraque patricius nostra dicavit honos;
Annuit hic princeps titulum poscente senatu.
10
      Respice iudicium quam grave, Musa, subis!
Ingenio minuit merces properata favorem.
      Carminibus veniam praemia tanta negant;
Et magis intento studium censore laborat,
      Quod legimur medio conspicimurque foro.

15
Materies tamen ipsa iuvat solitumque timorem
      Dicturo magna sedula parte levat.
Nam mihi conciliat gratas impensius aures
      Vel meritum belli vel Stilichonis amor.


De bello Pollentino sive Gothico
(XXVI.)

Intacti cum claustra freti, coeuntibus aequor
Armatum scopulis, audax inrumperet Argo
Aeetam Colchosque petens, propiore periclo
Omnibus attonitis, solus post numina Tiphys
5
Incolumem tenui damno servasse carinam
Fertur et ancipitem montis vitasse ruinam
Deceptoque vagae concursu rupis in altum
Victricem duxisse ratem; stupuere superbae
Arte viri domitae Symplegades et nova passae
10
Iura soli cunctis faciles iam puppibus haerent,
Ut vinci didicere semel. Quodsi ardua Tiphyn
Navis ob innocuae meritum sic gloria vexit,
Quae tibi pro tanti pulso discrimine regni
Sufficient laudes, Stilicho? Licet omnia vates
15
In maius celebrata ferant ipsamque secandis
Argois trabibus iactent sudasse Minervam
Nec nemoris muti iunxisse carentia sensu
Robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco
Arbore praesaga tabulas animasse loquaces;
20
Plurima sic quamvis variis miracula monstris
Ingeminent, teneras victuri carmine mentes,
Harpyiasque truces insopitisque refusum
Tractibus aurati custodem velleris anguem
Et iuga taurorum rapidis ambusta favillis
25
Et virides galeis sulcos fetasque novales
Martis et in segetem crescentis semina belli:
Nil veris aequale dabunt. Prohibere rapaces
Scilicet Harpyias unaque excludere mensa
Nobilior titulus, quam tot potuisse paratas
30
In Latii praedam Geticas avertere fauces?
Anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis
Procubuisse satis, vitae quibus attulit idem
Principium finemque dies, quam caesa Getarum
Agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis
35
Totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?

Per te namque unum mediis exuta tenebris
Imperio sua forma redit, claustrisque solutae
Tristibus exangues audent procedere leges.
Iamque potestates priscus discriminat ordo
40
Iustitiae, quas ante pares effecerat una
Nube timor. Tua nos urgenti dextera leto
Eripuit, tectisque suis redduntur et agris
Damnati fato populi, virtute renati.
Iam non in pecorum morem formidine clausi
45
Prospicimus saevos campis ardentibus ignes
Alta nec incertis metimur flumina votis
Excidio latura moram nec poscimus amnes
Undosam servare fidem nubesque fugaces
Aut coniuratum querimur splendere serenum.

50
Ipsa quoque internis Furiis exercita plebis
Securas iam Roma leva tranquillior arces;
Surge, precor, veneranda parens, et certa secundis
Fide deis humilemque metum depone senectae.
Urbs aequaeva polo, tum demum ferrea sumet
55
Ius in te Lachesis, cum sic mutaverit axem
Foederibus natura novis, ut flumine verso
Irriget Aegyptum Tanais, Maeotida Nilus,
Eurus ab occasu, Zephyrus se promat ab Indis
Caucasiisque iugis calido nigrantibus Austro
60
Gaetulas Aquilo glacie constringat harenas.

Fatales hucusque manus; crebrisque notatae
Prodigiis abiere minae. Nec sidera pacem
Semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo,
Si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum
65
Montibus armaret totidem spiramque retorquens
Lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
Quid mirum, si regna labor mortalia vexat,
Cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus,
Martem subdiderint vinclis et in astra negatas
70
Temptarint munire vias steteritque revulsis
Paene tribus scopulis caelesti machina bello?
Sed caret eventu nimius furor; improba numquam
Spes laetata diu nec pervenere iuventae
Robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus
75
Nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes
In latus obliquam proiecit languidus Ossam.

Aspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem,
Aspice quam rarum referens inglorius agmen
Italia detrusus eat quantumque priori
80
Dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti
Pollicitus patrii numen iuraverat Histri
Non nisi calcatis loricam ponere rostris.
O rerum fatique vices! Qui foeda parabat
Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit
85
Coniugibus permixta trahi; qui mente profundas
Hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse
Praeda fuit; nostri quondam qui militis auro
Aggressus temptare fidem, desertus ab omni
Gente sua manibusque redit truncatus et armis.

90
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri,
Si positis pendas odiis: ignoscere pulchrum
Iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
Quae vindicta prior quam cum formido superbos
Flectit et assuetum spoliis affligit egestas?
95
Sed magis ex aliis fluxit clementia causis.
Consulitur dum, Roma, tibi, tua cura coegit
Inclusis aperire fugam, ne peior in arto
Saeviret rabies venturae conscia mortis;
Nec tanti nomen stirpemque abolere Getarum,
100
Ut propius peterere, fuit. Procul arceat altus
Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini
Barbaries oculis saltem temerare profanis
Possit et arcanum tanti deprendere regni.

Quamquam, si veterum certamina rite recordor,
105
Tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent
Et proprio late florerent milite patres,
Semper ab his famae petiere insignia bellis,
Quae diversa procul tuto trans aequora vires
Exercere dabant: currus regumque catenae
110
Inter abundantis fati ludibria ductae.
At vero Italiam quotiens circumstetit atrox
Tempestas ipsumque caput laesura pependit,
Non illis vani ratio ventosa furoris,
Sed graviter spectata salus ductorque placebat
115
Non qui praecipiti traheret semel omnia casu,
Sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum
Consilio momenta regens, nec tristibus impar
Nec pro successu nimius, spatiumque morandi
Vincendique modum mutatis nosset habenis.
120
Cautius ingentes morbos et proxima cordi
Ulcera Paeoniae tractat sollertia curae
Parcendoque secat, ferro ne largius acto
Inrevocandus eat sectis vitalibus error.

Sublimi certe Curium canit ore vetustas,
125
Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum,
Nec magis insignis Pauli Mariique triumphus,
Qui captos niveis reges egere quadrigis;
Plus fuga laudatur Pyrrhi quam vincla Iugurthae;
Et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit,
130
Post Decii lituos et nulli pervia culpae
Pectora Fabricii, donis invicta vel armis,
Plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
Quanto maius opus solo Stilichone peractum
Cernimus! Hic validam gentem, quam dura nivosis
135
Educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos,
Quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit
Agmina fatidicam frustra iactantia quercum.

Primus fulmineum lento luctamine Poenum
Compressit Fabius, campo post ausus aperto
140
Marcellus vinci docuit, sed tertia virtus
Scipiadae Latiis tandem deterruit oris.
Unus in hoc Stilicho diversis artibus hoste
Tris potuit complere duces fregitque furentem
Cunctando vicitque manu victumque relegat.

145
Atque haec tanta brevi. Miscentem incendia Pyrrhum
Sustinuit toto maerens Oenotria lustro,
Et prope ter senas Itali per graminis herbas
Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit
Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva
150
Vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
Hic celer effecit, bruma ne longior una
Esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas
Temperiem caelo pariter belloque referret.

Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis
155
Certatum memorem, vilis cum Spartacus omne
Per latus Italiae ferro bacchatus et igni
Consulibusque palam totiens congressus inertes
Exuerit castris dominos et strage pudenda
Fuderit imbelles aquilas servilibus armis.
160
Nos terrorum expers et luxu mollior aetas
Deficimus queruli, si bos abductus aratro,
Si libata seges. Non hanc ergastula nobis
Inmisere manum nec coniurantis harenae
Turba fuit; qualem Stilicho deiecerit hostem,
165
Thraces et Haemonii poterunt Moesique fateri.

Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum
Tendit hiems vestire gelu totidemque solutis
Ver nivibus viridem monti reparavit amictum,
Ex quo iam patrios gens haec oblita Triones
170
Atque Histrum transvecta semel vestigia fixit
Threicio funesta solo: seu fata vocabant
Seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis.
Ex illo, quocumque vagos impegit Erinys,
Grandinis aut morbi ritu per devia rerum,
175
Praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis
Amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
Nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Hebrus
Odrysiis; facili contemptum Strymona saltu
Et frustra rapidum damnant Haliacmona Bessi.
180
Nubibus intactum Macedo miratur Olympum
More pererratum campi; gemit irrita Tempe
Thessalus et domitis irrisam cautibus Oeten.
Sperchiusque et virginibus dilectus Enipeus
Barbaricas lavere comas. Non obice Pindi
185
Servati Dryopes nec nubifer Actia texit
Litora Leucates; ipsae, quae durius olim
Restiterant Medis, primo conamine ruptae
Thermopylae; vallata mari Scironia rupes
Et duo continuo conectens aequora muro
190
Isthmos et angusti patuerunt claustra Lechaei;
Nec tibi Parrhasios licuit munire colonos
Frondosis, Erymanthe, iugis, equitataque summi
Culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.

Tandem supplicium cunctis pro montibus Alpes
195
Exegere Getis; tandem tot flumina victor
Vindicat Eridanus. Docuit nunc exitus alte
Fatorum secreta regi. Quisquamne reclusis
Alpibus ulterius Latii fore credidit umbram?
Nonne velut capta rumor miserabilis urbe
200
Trans freta, trans Gallos Pyrenaeumque cucurrit?
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas
Secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum
Terruit Oceanum et nostro procul axe remotam
Insolito belli tremefecit murmure Thylen?

205
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores
Pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
An potius meminisse iuvat semperque vicissim
Gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
Utque sub occidua iactatis Pleiade nautis
210
Commendat placidum maris inclementia portum,
Sic mihi tunc maior Stilicho, cum laeta periclis
Metior atque illi redeunt in corda tumultus? *)

Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes,
Turribus invalidis fragiles procumbere muri
215
Ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
Nec vallum densaeque sudes arcere volantes
Cornipedum saltus? Iamiam conscendere puppes
Sardoniosque habitare sinus et inhospita Cyrni
Saxa parant vitamque freto spumante tueri.
220
Ipsa etiam diffisa brevi Trinacria ponto,
Si rerum natura sinat, discedere longe
Optat et Ionium refugo laxare Peloro.
Fultaque despiciens auro laquearia dives
Tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
225
Iamque oneri creduntur opes tandemque libido
Haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
Utque est ingenioque loquax et plurima fingi
Permittens credique timor, tunc somnia vulgo
Narrari, tunc monstra deum monitusque sinistri:
230
Quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether
Fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat
Fatidico custos Romani carbasus aevi.
Territat assiduus lunae labor atraque Phoebe
Noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
235
Nec credunt vetito fraudatam sole sororem
Telluris subeunte globo, sed castra secutas
Barbara Thessalidas patriis lunare venenis
Incestare iubar. Tunc anni signa prioris
Et si quod fortasse quies neglexerat omen,
240
Addit cura novis: lapidosos grandinis ictus
Molitasque examen apes passimque crematas
Perbacchata domos nullis incendia causis
Et numquam caelo spectatum impune cometem,
Qui primum roseo Phoebi prolatus ab ortu,
245
Qua micat astrigera senior cum coniuge Cepheus;
Inde Lycaoniam paulatim expulsus ad Arcton
Crine vago Getici foedavit sidera Plaustri,
Donec in exiguum moriens vanesceret ignem.

Sed gravius mentes caesorum ostenta luporum
250
Horrificant. Duo quippe lupi sub principis ora,
Dum campis exercet equos, violenter adorti
Agmen et excepti telis inmane relatu
Prodigium miramque notam duxere futuri.
Nam simul humano geminas de corpore palmas
255
Utraque perfossis emisit belua costis:
Illo laeva tremens, hoc dextera ventre latebat
Intentis ambae digitis et sanguine vivo.
Scrutari si vera velis, fera nuntia Martis
Ora sub Augusti casurum prodidit hostem,
260
Utque manus utero virides patuere retecto,
Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
Sed malus interpres rerum metus omne trahebat
Augurium peiore via: truncataque membra
Nutricemque lupam Romae regnoque minari.
265
Tunc reputant annos interceptoque volatu
Vulturis incidunt properatis saecula metis.

Solus erat Stilicho, qui desperantibus augur
Sponderet meliora manu, dubiaeque salutis
Dux idem vatesque fuit. «Durate parumper,
270
Inquit, et excussis muliebribus ore querellis
Fatorum toleremus onus. Nil nautica prosunt
Turbatae lamenta rati nec segnibus undae
Planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
Nunc instare manu, toto nunc robore niti
275
Communi pro luce decet: succurrere velis,
Exhaurire fretum, varios aptare rudentes
Omnibus et docti iussi parere magistri.
Non, si perfidia nacti penetrabile tempus
Irrupere Getae, nostras dum Raetia vires
280
Occupat atque alio desudant Marte cohortes,
Idcirco spes omnis abit. Mirabile posset
Esse mihi, si fraude nova vel calle reperto
Barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
Nunc vero geminis clades repetita tyrannis
285
Famosum vulgavit iter nec nota fefellit
Semita praestructum bellis civilibus hostem.
Per solitas venere vias, aditusque sequendos
Barbarico Romana dedit discordia bello.

«Sed nec praeteritis haec res incognita saeclis.
290
Saepe lacessitam, sed non impune, fatemur
Ausoniam. Haec Senonum restinxit sanguine flammas,
Haec et Teutonico quondam patefacta furori
Colla catenati vidit squalentia Cimbri.
Vile decus, quod non erexit praevius horror;
295
Ingentes generant discrimina magna triumphos.

«Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura
Respicitis Latioque libet post terga relicto
Longinquum profugis Ararim praecingere castris?
Scilicet Arctois concessa gentibus urbe
300
Considet regnum Rhodano capitique superstes
Truncus erit? Vestros stimulant si pignora sensus,
Me quoque non impar naturae cura remordet,
Nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem,
Quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti,
305
Quantus prolis amor. Sed numquam oblita decoris
Obscenam latebram pietas ignava requiret.
Nec vobis fortis monitor, mihi cautior uni.
Hic coniunx, hic progenies, hic carior omni
Luce gener: pars nulla mei subducta procellae.
310
Accipe tu nostrae, tellus Oenotria, mentis
Vincula communes tecum subeuntia casus,
Exiguamque moram muris impende tuendis,
Dum redeo lectum referens in classica robur.»

His dictis pavidi firmavit inertia vulgi
315
Pectora migrantisque fugam compescuit aulae;
Ausaque tum primum tenebris emergere pulsis
Hesperia, ut secum iunxisse pericula vidit
Augustum, tantoque sui stetit obside fati.
Protinus, umbrosa vestit qua litus oliva
320
Larius et dulci mentitur Nerea fluctu,
Parva puppe lacum praetervolat; ocius inde
Scandit inaccessos brumali sidere montes
Nil hiemis caelive memor. Sic ille relinquens
Ieiunos antro catulos inmanior exit
325
Hiberna sub nocte leo tacitusque per altas
Incedit furiale nives; stant colla pruinis
Aspera; flaventes astringit stiria saetas;
Nec meminit leti nimbosve aut frigora curat,
Dum natis alimenta parat.

                                            Sublimis in Arcton
330
Prominet Hercyniae confinis Raetia silvae,
Quae se Danuvii iactat Rhenique parentem
Utraque Romuleo praetendens flumina regno:
Primo fonte breves, alto mox gurgite regnant
Et fluvios cogunt unda coeunte minores
335
In nomen transire suum. Te Cimbrica Tethys
Divisum bifido consumit, Rhene, meatu;
Thracia quinque vadis Histrum vorat Amphitrite:
Ambo habiles remis, ambo glacialia secti
Tergo rotis, ambo Boreae Martique sodales.
340
Sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae,
Praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam
Vix aestate viam. Multi ceu Gorgone visa
Obriguere gelu; multos hausere profundae
Vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis
345
Naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
Interdum subitam glacie labente ruinam
Mons dedit et tepidis fundamina subruit astris
Pendenti male fida solo.

                                         Per talia tendit
Frigoribus mediis Stilicho loca. Nulla Lyaei
350
Pocula; rara Ceres; raptos contentus in armis
Delibasse cibos madidoque oneratus amictu
Algentem pulsabat equum. Nec mollia fesso
Strata dedere torum; tenebris si caeca repressit
Nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum
355
Aut pastorali iacuit sub culmine fultus
Cervicem clipeo. Stat pallidus hospite magno
Pastor et ignoto praeclarum nomine vultum
Rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
Illa sub horrendis praedura cubilia silvis,
360
Illi sub nivibus somni curaeque laborque
Pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus
Insperata dabant; illae tibi, Roma, salutem
Alpinae peperere casae.

                                         Iam foedera gentes
Exuerant Latiique audita clade feroces
365
Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
Ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis
Nuntius in luxum falso rumore resolvit:
Dum marcent epulis atque inter vina chorosque
Persultat vacuis effrena licentia tectis,
370
Si reducem dominum sors improvisa revexit,
Haerent attoniti libertatemque perosus
Conscia servilis praecordia concutit horror:
Sic ducis aspectu cuncti stupuere rebelles,
Inque uno principes Latiumque et tota refulsit
375
Roma viro. Frons laeta parum, non tristior aequo
Nec deiecta malis, mixta sed nobilis ira:
Qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat
Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram
Sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.

380
«Tantane vos, inquit, Getici fiducia belli
Erigit? hinc animo frustra tumuistis inani?
Non ita Romanum fati violentia nomen
Opprimit, ut vestros nequeat punire tumultus
Parte sui. Ne vos longe sermone petito
385
Demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
Cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces
Et Trebiam saevo geminassent funere Cannae,
Nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum,
Ut velut afflictos ferro temptaret inerti.
390
Romanos commovit atrox iniuria patres,
Urgerent maiora licet, graviterque tulere,
Urbibus inter se claris de culmine rerum
Congressis, aliquid gentes audere minores.
Nec poenam differre placet, sed bella gerenti
395
Punica Laevino regis quoque proelia mandant.
Paruit imperiis consul, fususque Philippus,
Vilia dum gravibus populis interserit arma,
Praetereunte manu didicit non esse potentum
Temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras.»

400
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit
Et bello quaesivit opes legitque precantes
Auxilio mensus numerum, qui congruus esset
Nec gravis Italiae formidandusve regenti.

Nec minus accepto nostrae rumore cohortes
405
(Sic ducis urget amor) properantibus undique signis
Conveniunt, visoque animi Stilichone recepti
Singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
Sic armenta boum, vastis quae turbida silvis
Sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri
410
Certatim repetunt et avitae pascua vallis
Inque vicem se voce regunt gaudentque fideles
Reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem,
Rara per obscuras apparent cornua frondes.
Adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper
415
Vandalicis auctam spoliis defensa probavit;
Venit et extremis legio praetenta Britannis,
Quae Scotto dat frena truci ferroque notatas
Perlegit exanimes Picto moriente figuras;
Agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris
420
Quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos,
Huc omnes vertere minas tutumque remotis
Excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
Ullane posteritas credet? Germania quondam
Illa ferox populis, quae vix instantibus olim
425
Principibus tota poterat cum mole teneri,
Iam sese placidam praebet Stilichonis habenis,
Ut nec praesidiis nudato limite temptet
Expositum calcare solum nec transeat amnem,
Incustoditam metuens attingere ripam.

430
Celsior o cunctis unique aequande Camillo!
Vestris namque armis Alarici fracta quievit
Ac Brenni rabies; confusis rebus uterque
Divinam tribuistis opem, sed tardior ille
Iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
435
O quantum mutata tuo fortuna regressu!
Ut sese pariter diffundit in omnia regni
Membra vigor vivusque redit color urbibus aegris!
Creditur Herculeis lucem renovare lacertis
Femina dilecti fatis impensa mariti.
440
Et iuvenem spretae laniatum fraude novercae
Non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit
Minoum rupto puerum prodire sepulchro,
Quem senior vates avium clangore repertum
445
Gramine restituit; mirae nam munere sortis
Dulcia mella necem, vitam dedit horridus anguis.
At tuus adventus non unum corpus ab umbris,
Sed tot communi populos sub morte iacentes
Totaque Tartareis e faucibus oppida traxit.

450
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor)
Personuit venisse ducem, laetisque Quirites
Vocibus auspicium certi plausere triumphi,
Muniti Stilichone suo. Quis gaudia vero
Principis, amplexus alacris quis disserat aulae?
455
Pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis
Turribus incerti, socios apportet an hostes
Ille globus. Mentem suspensa silentia librant:
Donec pulvereo sub turbine sideris instar
Emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit
460
Canities. Gavisa repens per moenia clamor
Tollitur «ipse venit». Portas secura per omnes
Turba salutatis effunditur obvia signis.
Non iam dilectus miseri nec falce per agros
Deposita iaculum vibrans ignobile messor
465
Nec temptans clipeum proiectis sumere rastris
Bellona ridente Ceres humilisque novorum
Seditio clamosa ducum: sed vera iuventus,
Verus ductor adest et vivida Martis imago.

Prospera sed quantum nostrae spes addita menti,
470
Tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris
Post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas
Nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis,
Tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas
Cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva
475
Seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim
Aestuat et nimium prono fervore petitae
Iam piget Italiae, sperataque Roma teneri
Visa procul. Magni subeunt iam taedia coepti.
Occultat tamen ore metum primosque suorum
480
Consultare iubet bellis annisque verendos.
Crinigeri sedere patres, pellita Getarum
Curia, quos plagis decorat numerosa cicatrix
Et tremulos regit hasta gradus et nititur altis
Pro baculo contis non exarmata senectus.
485
Hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis
Consiliisque fides, defixus lumina terrae
Concutiensque comam capuloque adclinis eburno:

«Si numero non fallor, ait, tricesima currit
Bruma fere, rapidum postquam transnavimus Histrum,
490
Romanamque manum tantis eludimus annis.
Sed numquam Mavors adeo constrinxit in artum
Res, Alarice, tuas. Per tot certamina docto
Crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo
Gestatum parva solitus donare pharetra
495
Atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
Saepe quidem frustra monui, servator ut icti
Foederis Emathia tutus tellure maneres;
Sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae,
Nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum,
500
His claustris evade, precor, dumque agmina longe,
Dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris,
Ne nova praedari cupiens et parta reponas
Pastorique lupus scelerum delicta priorum
Intra saepta luas. Quid palmitis uber Etrusci,
505
Quid mihi nescio quam proprio cum Thybride Romam
Semper in ore geris? Referunt si vera parentes,
Hanc urbem insano nullus qui Marte petivit
Laetatus violasse redit; nec numina sedem
Destituunt: iactata procul dicuntur in hostem
510
Fulmina divinique volant pro moenibus ignes,
Seu caelum seu Roma tonat. Si temnis Olympum,
A magno Stilichone cave, qui semper iniquos
Fortuna famulante premit. Scis ipse, per oras
Arcadiae quam densa rogis cumulaverit ossa,
515
Sanguine quam largo Graios calefecerit amnes;
Extinctusque fores, ni te sub nomine legum
Proditio regnique favor texisset Eoi.»

Talia grandaevum flammata fronte loquentem
Obliquisque tuens oculis non pertulit ultra,
520
Sed rupit rabidas accensa superbia voces:

«Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas
Praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae
Turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
Anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi,
525
Te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis
Obsequiis natura meis? Subsidere nostris
Sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
Non ita di Getici faxint Manesque parentum,
Ut mea converso relegam vestigia cursu.
530
Hanc ego vel victor regno vel morte tenebo
Victus humum. Per tot populos urbesque cucurri,
Fregi Alpes galeisque Padum victricibus hausi:
Quid restat nisi Roma mihi? Gens robore nostra
Tum quoque pollebat, nullis cum fideret armis.
535
At nunc Illyrici postquam mihi tradita iura
Meque suum fecere ducem: tot tela, tot enses,
Tot galeas multo Thracum sudore paravi
Inque meos usus vectigal vertere ferri
Oppida legitimo iussu Romana coegi.
540
Sic me fata fovent: ipsi, quos omnibus annis
Vastabam, servire dati; nocitura gementes
Arma dabant flammisque diu mollitus et arte
In sua damna chalybs fabro lugente rubebat.
Hortantes his adde deos. Non somnia nobis
545
Nec volucres, sed clara palam vox edita luco:
‹Rumpe omnes, Alarice, moras; hoc impiger anno
Alpibus Italiae ruptis penetrabis ad urbem.
Huc iter usque datur.› Quis iam post talia segnis
Ambigat aut caelo dubitet parere vocanti?»

550
Sic ait hortatusque suos belloque viaeque
Instruit. Attollunt vanos oracula fastus.
O semper tacita sortes ambage malignae
Eventuque patens et nescia vatibus ipsis
Veri sera fides! Ligurum regione suprema
555
Pervenit ad fluvium miri cognominis «Urbem»,
Atque illic domitus vix tandem interprete casu
Agnovit dubiis illusa vocabula fatis.

Nec non et Stilicho pugnam poscentia movit
Pleno castra gradu dictisque instigat euntes:
560
«Nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem
Italiae poenas, obsessi principis armis
Excusate nefas deploratumque Timavo
Vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
Hic est, quem totiens campis fudistis Achivis,
565
Quem discors odiisque anceps civilibus orbis,
Non sua vis tutata diu, dum foedera fallax
Ludit et alternae periuria venditat aulae.
Credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes,
Quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas
570
In speculis: uno tot proelia vincite bello.
Romanum reparate decus molemque labantis
Imperii fulcite umeris; hic omnia campus
Vindicat, haec mundo pacem victoria sancit.
Non in Threiciis Haemi decernimus oris
575
Nec super Alpheas umbrantia Maenala ripas
Constitimus; non hic Tegean Argosque tuemur:
Visceribus mediis ipsoque in corde videtis
Bella geri. Patrem clipeis defendite Thybrim.»
Talia nunc pediti, turmae nunc mixtus equestri
580
Dicta dabat.

                      Simul externis praecepta ferebat
Auxiliis. Ibat patiens dicionis Alanus,
Qua nostrae iussere tubae, mortemque petebat
Pro Latio; docuit gentes praefectus Alanae,
Cui natura breves animis ingentibus artus
585
Finxerat inmanique oculos infecerat ira;
Vulneribus pars nulla vacat rescissaque contis
Gloria foedati splendet iactantior oris.
Ille tamen mandante procul Stilichone citatis
Acceleravit equis Italamque momordit harenam.
590
Felix Elysiisque plagis et carmine dignus,
Qui male suspectam nobis impensius arsit
Vel leto purgare fidem! qui iudice ferro
Diluit inmeritum laudato sanguine crimen!
Morte viri turbatus eques flectebat habenas
595
Totaque praeciso nutassent agmina cornu,
Ni celer instructa Stilicho legione secutus
Subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.

Quis Musis ipsoque licet Paeane recepto
Enarrare queat, quantum Gradivus in illa
600
Luce suae dederit fundator originis urbi?
Altius haut umquam toto descendimus ense
In iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum
Contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
Invisum miles sitiens haurire cruorem
605
Per varias vestes onerataque plaustra metallo
Transit et argenti cumulos et caedis avarus
Contemptas proculcat opes; pretiosior auro
Sanguis erat; passim neglecti prodiga lucri
Turba furens strictis odium mucronibus explet.
610
Purpureos cultus absumptique igne Valentis
Exuvias miserisque graves crateras ab Argis
Raptaque flagranti spirantia signa Corintho
Callidus ante pedes venientibus obicit hostis
Incassum; neque enim feralis praeda moratur,
615
Sed iustos praebent stimulos monumenta doloris.

Asseritur ferro captivum vulgus, et omnes
Diversae vocis populi, quos traxerat hostis
Servitio, tandem dominorum strage redempti
Blanda cruentatis affigunt oscula dextris
620
Desertosque Lares et pignora laeta revisunt.
Miratur sua quemque domus cladesque renarrant
Ordine; tum grati referunt miracula belli.

Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent
Divitiae spoliisque diu quaesita supellex
625
Pulsaretque tuas ululatus coniugis aures,
Coniugis, invicto dudum quae freta marito
Demens Ausonidum gemmata monilia matrum
Romanasque alta famulas cervice petebat;
Scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas
630
Coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas.
Sed dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis
Ingemuit flexitque rotam: domat aspera victos
Pauperies, unoque die Romana rependit
Quidquid ter denis acies amisimus annis.

635
O celebranda mihi cunctis Pollentia saeclis!
O meritum nomen! felicibus apta triumphis!
Virtutis fatale solum, memorabile bustum
Barbariae! Nam saepe locis ac finibus illis
Plena lacessito rediit vindicta Quirino.
640
Illic Oceani stagnis excita supremis
Cimbrica tempestas alias emissa per Alpes
Isdem procubuit campis. Iam protinus aetas
Adveniens geminae gentis permisceat ossa
Et duplices signet titulos commune trophaeum:
645
«Hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos
Et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
Discite vesanae Romam non temnere gentes.»
 
__________

*)
Interrogationis signum posui; nam sententiae hae per
«que» copulam v. 209 artissime cohaerent. (Th. Birt)