<<< introductio



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Carmen de figuris
ca. 400

 
 
   
   



C a r m e n
d e   f i g u r i s   v e l
s c h e m a t i b u s


______________________________


 
Collibitum est nobis, in lexi schemata quae sunt,
Trino ad te, Messi, perscribere singula versu,
Et prosa et versu pariter praeclare virorum!

Κόμμα
[Komma]

Particulae membra efficiunt, haec circuitum omnem.
5
Particula est comma. ut versu tria commata in illo:
«Arcadiam petis, inmensum petis, haud tribuam istud.»

Κῶλον
[Kolon]

Membra ea sunt, quae cola vocant; ea circuitum explent.
«Nam qui eadem vult ac non vult», colon facit unum.
Huic adiunge sequens: «is demum est firmus amicus. »

Περίοδος
[Periodos]

10
Circuitus, peri-quam dicunt-odos, orta duobus
Membris, ut praedicta, venit tetracolon adusque.
Nam si plura itidem iungas, oratio fiet

Ἀνάκλασις
[Anaklasis]

Est reflexio, cum contra reflectimus dicta.
«Non expecto tuam mortem, pater» inquit. at ille
15
«Immo», ait, «expectes oro neve interimas me.»

Ἀντιμεταβολή
[Antimetabole]

Permutatio fit, vice cum convertimus verba.
«Sumere iam cretos, non sumptos cernere amicos.»
«Quom queo, tempus abest; ‹quom tempus adest› nequeo» inquit

Ἀλλοίωσις
[Alloiosis]

Differitas fit, differre hoc ubi dicimus illi.
20
«Excitat hunc cantus galli, te bucina torva.
Te ciet armatus victus, huic otia cordi.»

Ἀντίθετον
[Antitheton]

Oppositum dico, contra cum opponimus quaedam.
«Doctor tute, ego discipulus.» «Tu scriba, ego censor.»
«Histrio tu, spectator ego; adque ego sibilo, tu exis.»

Αἰτιολογία
[Aitiologia]

25
Redditio causae porro est, cum, cur ita, dico.
«Audi, etsi durum est, nam verum quod grave primo
Consilium acciderit, fit iucundum utilitate.»

Ἀνθυποφορά
[Anthypophora]

At si adversa mihi referam, relatio fiet
«Sed moveas te, lucifugus, sis in medio audax!»
30
+«Landes inductus cui pes malus optige ambos.»+

Ἀπόκρισις
[Apokrisis]

Fit responsio ad haec, quae contra fingimus dici.
«Irascetur: sperne. dabit damnum: reparabis.
Caedet: ne toleres. at sum minor: emorere, inquam.»

Ἐπαναφορά
[Epanaphora]

Est repetitio, cum verbo saepe incipio ‹uno›.
35
«Ipse epulans, ipse exposcens laeta omnia nuptae,
Ipse patrem prolemque canens, idem ipse peremit.»

Ἐπιφορά
[Epiphora]

Desitio contra, cum verbo desino in uno.
«Ut possem, fecit fatum; dedit haec mihi fatum:
Si perdam, abstulerit fatum: regit omnia fatum.»

Κοινότης
[Koinotes]

40
Haec duo coniunctim faciunt, communio uti sit,
«Vis callere aliquid: discas. vis nobilitari
Ingenio: discas. vis famam temnere: discas.»

Ἀναδίπλωσις
[Anadiplosis]

Fit replicatio, si gemines iteramine quaedam.
«Ibo in eum, sit vel pollens ut fulmine dextra,
45
Pollens fulmine dextra, fero bis praedita ferro.»

Βραχυλογία
[Brachylogia]

Est brevitas, raptim paucis cum dicimus multa.
«Mentem contempla; nam consilio valuit: fors
Decepit.» «Si peccat, homo est. concede; fatetur.»

Διαφορά
[Diaphora]

Si verbum diverse iteres, distinctio fiet.
50
«Cuivis hoc homini dones: homo si modo, nolit.»
«O mulier, vere mulier! scelera omnia in hoc sunt.»

Πολυσύνδετον
[Polysyndeton]

Multiiugum dico, articulis quod pluribus iungo.
«Ille hunc fallit, at hic gaudet, nos vero timemus
Praesertim in peregri ne fas abrumpere tentet.»

Διαλελυμένον
[Dialelymenon]

55
Abiunctum contra est, si nullis singula necto.
«Cognoscas, qui sis, cures te, vir sapiens sis,
+Et prius verbis time illum quaelibet unum.»+

Διηιρημένον
[Dieiremenon]

+Disparsum reddo, quod passum non ordine reddo+
«Ambo Iovis merito proles, verum ille equitando
60
Insignis Castor, catus hic pugilamine Pollux.»

Διέξοδος
[Diexodos]

Fit percursio, percurro cum singula raptim.
«Vim maiorem haud inveniet, parilem similemve
Vincemus, non audebit certare minore.»

Ἐπιπλοκή
[Epiploke]

Fit conexio, posterius si necto priori.
65
«Cum sensi, dixi; cum dixissem, inde suasi;
Cum suasissem, abii; simul atque abii, indupetravi.»

Ἐπανάληψις
[Epanalepsis]

Illa resumptio fit, quaedam cum dicta resumo.
«Cognitus est nobis, iam cognitus, ac bene novi.»
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Ἐπίφρασις
[‹Epiphrasis›]

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
«Tu vero sapiens +cunctis, immo ipsa Minerva.»

Ἐπιτροπή
[Epitrope]

70
Fit concessio, cum quidvis concedimus optet.
«Nescivit vel non potuit vel noluit: ut vis,
Pone, tibi permitto; tamen non debuit uti.»

Ἐπιφωνούμενον
[Epiphonoumenon]

Intersertio, cum inseritur sententia quaedam.
«Pollet enim forma, quod regnum aetatis habendum est,
75
Fortuna, quae sola potest quemcunque beare.»

Ἐπίζευξις
[Epizeuxis]

Fit geminatio, cum sensus geminamus eosdem.
«Thebae autem, Thebae, vicina urbs inclytaque olim.»
«Mi nate, o mi nate, meae spes sola senectae.»

Ἐπεκφώνησίς
[Epekphonesis]

Exclamatio ea est, quam ut motus reddo repente.
80
«A, postquam victum video me, tu improba et amens,
Fortuna, es, quos sublimas mox ipsa premendo.»

Ἰσόκωλον
[Isokolon]

Fit parimembre, ubi membra +aequa et circuitus sunt.
«Cui nec finis adest cupiendi nec modus extat
Utendi, citus in dando est, celer in repetendo.»

Μερισμός
[Merismos]

85
Cum privis propria attribuas, fit distribuela.
«Huic furta in manibus, fuga plantis, ventre sagina.»
«Tu sumptu pauper, dando dis, ingenio rex.»

Μετάβασις
[Metabasis]

At remeatio fit, cum rursus me redigo ad rem.
«Verum longius excessi nec tempore in ipso
90
Fortasse indulgens animis: ergo redeo illuc.»

Μετάφρασις
[Metaphrasis]

Fit variatio, cum simili re nomina muto.
«Regnavit Libyco generi, regnavit et Argis
Inachiis, dominatus item est apud Oebaliam arcem.»

Μετάκλισίς
[Metaklisis]

Declinatio, cum verbo declino parumper.
95
«A primo puerum rectum est condiscere recte.»
«Dignos digna manent, plerumque bonis bene vortit.»

Ὁρισμός
[Horismos]

Definitio fit, cum rem definio pro me.
«Diligere, hoc prorsum est velle id, ‹quod› prosiet illi:
Nam qui ad se revocat quod vult, mihi sese amat ipse.»

Ὁμοιοτέλευτον
[Homoioteleuton]

100
Confine est, simili fini cum claudimus quaedam.
«Quom minus indignatur, ibi magis insidiatur,
Ut metuas noxam, si non ostenderit iram.»

Ὁμοιόπτωτον
[Homoioptoton]

Aequeclinatum est, quod casu promimus uno.
«Auxilium, non consilium, rata, non cata verba,
105
Rem, non spem, factum, non dictum quaerit amicus.»

Πολύπτωτον
[Polyptoton]

Multiclinatum contra, variantibus quod fit.
«Tu solus sapiens, tibi cuncti cedere debent,
A te consilium petere et tua dicta probare.»

Παρονομασία
[Paronomasia]

Supparile est, alia aequisono si nomine dicas.
110
«Mobilitas, non nobilitas.» «bona gens, mala mens est.»
«Dividiae, non divitiae.» «tibi villa favilla est.»

Προσαπόδοσις
[Prosapodosis]

Est subnexio, propositis subnectere quaeque.
«At nos non ut tu: nos simplicitate, tu arte.»
«Hoc das, hoc adimis nobis: das spes, adimis res.

Παραδιαστολή
[Paradiastole]

115
Subdistinctio fit, cum rem distinguimus ab re.
«Dum fortem, quia sit vaecors, comemque vocat se,
Quod sit prodigus, et clarum, qui infamis habetur.»

Παρένθεσις
[Parenthesis]

Interiectio, cum quaedam medio ordine famur.
«Huc ut venimus, interea - nam tempus erat ver,
120
Et sacrum Florae et Cereri nemus - imus ad aras.»

Παρομολογία
[Paromologia]

Est suffessio, cum sensim pro parte fatemur.
«Verum Academicus est.» «Esto: tamen omnia nulli
In dubium revocant.» «At quaedam; at pleraque, si vis.»

Πρόληψις
[Prolepsis]

Anticipatio fit, contraria cum occupo verba.
125
«Credo, ille et flebit multum et iurabit, amicos
Producet testes: sed vos rem quaerere par est.»

Παρόμοιον
[Paromoion]

+Adsimula, momento cum simile hoc facio illi.
«Nam plebeius homo, ut ferme fit libera in urbe,
Reg‹nat› ibi, et puncto regnat suffragioloque.»

Παρρησία
[Parresia]

130
Inreticentia, cum verum reticere negamus.
«Dicere, quod res est, cogor; vos ista, Quirites,
Vos facitis, dum non dignis donatis honores.»

Πρότασις
[Protasis]

Propositum, cum proponas, quod deinde repellas.
«Est ornanda domus spoliis: hic ornat amicam
135
Exuviis. leges discendum est: discit amores.»

Πάντα πρὸς πάντα
[Panta pros panta]

Cuncta ad cuncta, ut: «Gens Graia, Afra, Hispanica servit;
Nam partim meritost ultus, partim insidiantes
Praevenit, partim victor virtute subegit.»

Συναθροισμός
[Synathroismos]

Est conductio conquegregatio, cum adcumulo res.
140
«Multa hortantur me: res, aetas, tempus, amici,
Concilium tantae plebis, praenuntia vatum.»

Συνοικείωσις
[Synoikeiosis]

Conciliatio, diversum si conciliamus.
«Prodigus ‹est› et parcus idem: ‹nam› nescit uterque
Uti opibus, peccant ambo; res deterit ambos.

Τρίκωλον
[Trikolon]

145
Teriuga sunt, quae respondent secum ordine trino.
«Si neque divitiis polles neque corpore praestas
Nec corde exuperas, cur te dicam esse beatum?»

Χαρακτηρισμός
[Charakterismos]

Fit depictio, cum verbis ut imagine pingo.
«Pocula, serta tenens flexa cervice iacebat,
150
Limodes, gravis optutu, madido ore renidens.»

Ἐπιτίμησις
[Epitimesis]

Est correctio, cum in quodam me corrigo dictu.
«Nam tarde tandem - tarde dico? immo hodie, inquam.»
Vel sic: «non amor est, verum ardor vel furor iste.»

Προυπάντησις
[Proupantesis]

Fit praeoccursio, si reddas prius posteriori.
155
Ut: «pluvias cernas nolle istos ac cupere illos:
Lirantes cupiunt imbrem noluntque viantes.»

Ἀναστροφή
[Anastrophe]

Esse reversio et in prosa solet, ut fit in istis:
«Pauxillam ob culpam.» «male quod vult.» «praecipiti in re.»
Troianos facit ire ut divus Homerus «aves ut.»

Ὑπερβατόν
[Hyperbaton]

160
Transcensus porro est, cum intersita pendula claudo.
«Atque ego, quod negat hic vivis, ius eripit omne,
Fas abolet, laedit leges, haec omnia mitto.»

Ἀντεναντίωσις
[Antenantiosis]

Exadversio fit, minimis si maxima monstres.
«Non parva est res, qua de agitur» pro «maxima res est,»
165
Ut dictust Aiax «non infortissimus Graium.»

Ζεῦγμα
[Zeugma]

Nexum est, si varias res uno nectimus verbo.
«Oebalon ense ferit, Lycon hasta, Pedason arcu.»
Nam mediost «ferit» et fini pote principioque.

Μεταβολή
[Metabole]

Si verbum varie mutes, variatio fiet.
170
«Quis nos propter te dilexit? quando aliquem tu
Iuvisti? quas res gessisti? cur ita abundas?»

Ἀλλοίωσις aut Ὑπαλλαγή
[Alloiosis aut Hypallage]

Fit mutatio multimodis. «Bello Africa flagrat»,
Afros cum dicas bellare. et tempora quando
Et casus numerosque figurando variamus.

Ἔλλειψις
[Elleipsis]

175
Fit defectio, cum verbum, quod subtraho grate,
Defit. «Curat enim nemo nec corrigit hanc rem,
Sed culpat,» quippe hic «quisquam» subtraximus grate.

Πλεονασμός
[Pleonasmos]

Exuperatio fit, cum causa appono decoris,
Quod vacat, ut: «quarta vix demum exponimur hora;»
180
«Saucius ille leo» - quia «vix» pote tollere et «ille».

Περίφρασις
[Periphrasis]

Est autem circum illa locutio: «bucera saecla»
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
«Fac discas» pro «disce», et pro «dic» «dice loquendo.»

Προσδιασάφησις
[Prosdiasaphesis]

Si plenum cumules, adsignificatio fiet
185
Ut: «mihi non placet hoc animo.» quippe ‹ «hoc› animo»
aufer, Et nihilo minus est plenum; verum auxerit illud.

_____________

Textus:
De figuris vel schematibus
in: Anthologia Latina, pars I, pp.9-19
ed. A. Riese, Lipsiae 1870


 
 
 
 
<<< introductio