BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX

 

Respice, obsecro, ad ipsam, qua apud Deum illustrata es, dignitatem, qua per baptismum in Dei filiam renata es, rursumque per consecrationem virginitatis, sponsa Christi esse coepisti. Ex utroque, hic tuus honor te ad sollicitudinem tui propositi admoneat. At nullus debet esse ibi negligentiae locus, ubi tam praeclara servanda sunt. Pretiosior custoditur quaeque vestis timidius a macula. Multo quaesita auro gemma, majori sollicitudine possidetur, et generaliter grandi cura magna quaeque servantur. Unde et tu si teipsam bene custodire cupis, debes honorem tuum semper pretium cogitare. Tanto enim se unusquisque negligentius utitur, quanto se existimat viliorem. Non ob aliam causam magis nobis in Scripturis divinis tam frequenter filiorum Dei nomen imponitur, ut illud quod dicitur per prophetam: Et ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias [Phil. III, 17], dicit Dominus omnipotens. Et Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Et beatus Joannes inquit: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerunt, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, ut qui habet hanc spem in eo, sanctificet se, sicut et ille sanctus est [I Joan. III, 2, 3]. Vult nobis coelestis doctrinae dignitatem qua donati sumus, frequenter ingerere, et honorem nostrum peccandi pudorem facere. Unde etiam Dominus ipse, ad perfectam nos benignitatem vocans, ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et: Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in coelis est [Matth. V, 45]. Non est enim quod sic homines Deo faciat amabiles, ut pietas mentis, et bonitas, quae tanta in Christiano esse debet, ut etiam in malis abundet. Deique imitetur benevolentiam, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos [Rom. XII, 13]. Hoc itaque tibi, vel in primis absit, ut nemini vel in verbo etiam noceas, ut in omnibus quibuscumque poteris, prodesse studeas, et ne vicem quidem mali reddens, pro malis bona, dicente Apostolo, restituas. Numquam detractio ex ore virginis procedat. Vilium satis hominum est, et suam laudem quaerentium, alios viles facere; quia alterius vituperatione se laudari putant; et qui suo merito placere non possunt, placere volunt in comparatione pejorum. Parum diximus, non solum ipsa non detrahas, sed ne detrahenti quidem aliquando credas. Pessimum est hoc vitium, quod alterum vilem facit videri. Non minus auribus quam lingua fugias detractionem. Scripturae memor esto, quae dicit: Non eris consentaneus derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illo peccatum [Levit. IX, 18]. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam [Eccl. XXVIII, 35]. Accusator est enim auditor, qui facit detractorem, qui si avertat aures, et vultum contrahat, ac oculos abnuendo contineat, male loquentem etiam tacens arguit, ut discat non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. Sollicitam satis ori tuo custodiam pone. Non enim est quidquam in nobis, quo facilius peccare possimus quam lingua. Unde sanctus Jacobus illum esse perfectum asserit, qui non offendit in verbo [Jac. III, 2]. Et Scriptura dicit: Mors et vita est in manibus linguae [Sap. I, 11]. Mentiri autem, maledicere atque jurare lingua tua nesciat. Quia et os quod mentitur, occidit animam: Et qui maledicunt, regnum Dei non possidebunt, juxta Apostolum [I Cor. V, 11]. Et jurare ipse Christus prohibuit, qui dixit: Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Et rursum: Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem amplius est, a malo est [Matth. V, 34, 37]. Apostolus, breviter oris vitia resecans, ait: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus [Ephes. IV, 29]. Sit autem sermo virginis prudens, modestus et rarus, nec tam eloquentia pretiosus quam pudore. Mirentur omnes tuam, te tacente, verecundiam; te loquente, prudentiam. Mite ac placidum semper eloquium tuum. Ornet mixta cum gravitate suavitas, cum pudore sapientia. Sit certa atque librata, suique opportunitate gratissima, silentii verbique ratio. Nec umquam omnino virginis os loquatur, ut tacuisse melius sit. Cum ingenti cautione debet loqui, cui non solum malus, sed etiam otiosus sermo vitandus est: