<<< introductio



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Prosper Tiro
ca. 400 - post 455

 
 
   
   



E p i s t o l a
a d   A u g u s t i n u m


__________________________________________

 
De reliquiis Pelagianae haereseos in Gallia subolescentibus, deque hujusmodi hominum querelis adversus praedestinationis et gratiae doctrinam, Augustini opusculis, praesertim libro de Correptione et Gratia, explicatam.

[67A] Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, praestantissimo patrono, Augustino Prosper.

[1] Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio; sed etiam fidei qua Ecclesia vivit affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam, pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, [67B] si ea quae valde perniciosa esse intelligo ad specialem patronum fidei non referrem.

[2] Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi [68A] urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant Patrum opinioni et ecclesiasticosensui quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquamdiu tarditatem suam culpare maluerint quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare: evenit, ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis, emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas, quia universis quaestionibus de quibus [68B] consulenda erat sanctitas tua tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris ut quae apud nos erant turbata componeres. Recensito autem hoc beatitudinis tuae libro, sicut [69A] qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus Pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment, quod audiunt eos quorum auctoritatem sine judicio sequuntur asserere.

[3] Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari; [69B] universis tamen hominibus propitiationem quae est in sacramento sanguinis Christi sine exceptione esse propositam; ut quicumque ad fidem et ad baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, quae deinceps per Dei gratiam sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad sperandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum [69C] et rejiciendorum dicitur facta discretio, ut, secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre: eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere. Quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere: et sub incerta spe cursum non posse esse constantem; cum si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit annitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; [69D] aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse quam factus est. Utque brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum potentissime debellasti, hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra eos scripta beatitudinis tuae validissimis et innumeris [70A] testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac, secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt, et ea quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis ad manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita proferuntur, a nullo umquam ecclesiasticorum ita esse intellecta ut nunc sentiuntur affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant; ac sic etiam si vera sit, non promendam: [70B] quia et perniciose non recipienda tradantur, et nullo periculo quae intelligi nequeant conticeantur.

[4] Quidam vero horum in tantum a Pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam quae omnia praeveniat merita humana cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni ac mali, et ad cognitionem Dei, et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo [70C] inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum nisi per sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptum legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint: quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum [70D] Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant qui jubentur, aut negligant: et consequens putant ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat.

[71A] [5] Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum qui utique, excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates, nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur, ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit. Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea secundum suam phantasiam, non negant esse [71B] praeventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita quae non exstant, futura quae non sint futura confingant; novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocanltis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas (Act. xiv,15), vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit, cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est, et via facta est, gentium populus qui sedcebat [71C] in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isa. ix,2; Matth iv,16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Oseae ii,24, et Rom. ix,25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum. Nec vacillare illud, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. ii, 4): quandoquidem inexcusabiles sint, qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intclligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi.

[71D] [6] Pro universe autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguiuis ejus exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat, quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiaae sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant praenoscantur. Itaque quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiae merito [72A] credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiae praedicationem hi quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt; quia si profiterentur ab ea omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse donari; necessitate concederent, Deum, secundum propositum et consilium voluntatis suae, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. ix,21); quia nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in praevaricatione nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque ascribere operi sanctorum merita formidant: nec acquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse, nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta [72B] non habeant, ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit. Ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat elegerit. Ac sic cum in his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia, priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salvat; et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem.

[7] Quod cum perversissimum esse revelante Dei [72C] misericordia, et instruente nos tua beatitudine, noverimus, possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui eorum adepto nuper summo sacerdotii honore supereminent; nec facile quisquam, praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum, dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur, quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde quia in istis Pelagianae pravitalis reliquiis non mediocris [72D] virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collatur; si divinae voluntati impie volun­tas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad [73A] percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire.

[8] Ac primum, quia plerique non putant Christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias; deinde quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium; tum utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varienltur; ut quia diversae sunt vocationes, in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, [73B] licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito: et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod rcetractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fccerit, quia finem [74A] uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit.

[9] Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, decussis, credimus et speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos: nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritalium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae, et de hoc quod in querelam trahit, jam pridem apud [74B] sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus, incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat: adde eruditionem humilibus, adde increpaltionem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur, quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet; nec vulnus superducta cute sentiunt; sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter [74C] honorande, praestantissime patrone.
__________

Textus:
S. Prosperi Aquitani Opera omnia
in: Migne PL 51, cols. 67A-74C
ed. J. P.. Migne, Paris 1844 sqq.
Versio digitalis:
Angus Graham
Sultan Qaboos University
Oman


 
 
 
 
<<< introductio