<<< introductio



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Prosper Tiro
ca. 400 - post 455

 
 
   
   



E p i s t o l a
a d   R u f i n u m :
D e   g r a t i a   e t
l i b e r o   a r b i t r i o


__________________________________________

 
 
[77A] Domino fratri dilectissimo in Christo, et merito venerabili Rufino, Prosper aeternam salutem dicit.

Prologus
[1] Accepi per communem amicum fraternae erga me sollicitudinis tuae signa, et curam sincerissimae charitatis gratulanter agnovi. Ac ne quid maligni rumores, in quantum se auribus tuis subtrahere nequeunt, formidinis tibi aut anxietatis inferrent; absolvere te ab omni scrupulo, quantum epistolari licuit sermone, curavi: in tantum studens omnia plenissima veritate tibi pandere, ut quia non potuisti in totum quae ab adversantibus disseminantur audire, per me ipsum queas quidquid de nobis ad inanem invidiam fertur referturque cognoscere. Sed insinuanda prius sanctitati tuae est qualitas quaestionis, de qua ista nascuntur: quo tibi magis pateat falsitas obloquentium et videas quam [77B] lucem quibus tenebris conentur obducere.

Capitulum I.
[2] Pelagiana igitur haeresis, quo dogmate catholicam fidem destruere adorta sit, et quibus impietatum venenis viscera Ecclesiae atque ipsa vitalia corporis Christi voluerit occupare, notiora sunt quam ut opere narrationis indigeant. Ex his tamen una est blasphemia, nequissimum et subtilissimum germen aliarum, qua dicunt Gratiam Dei secundum merita hominum dari Cum enim primum tantam naturae humanae vellent astruere sanitatem Alias[sanctitatem], ut per solum liberum arbitrium posset assequi Dei regnum: eo quod tam plene ipso conditionis suae praesidio juvaretur, ut habens naturaliter rationalem intellectum, facile bonum eligeret, [77C] malumque vitaret et ubi in utraque parte libera essent opera voluntatis, non facultatem his qui mali sunt ad bonum deesse, sed studium. Cum ergo, ut dixi, totam justitiam hominis ex naturali vellent [78A] rectitudine ac possibililate subsistere, atque hanc definitionem doctrina sana respueret; damnatum a catholicis sensum, et multis postea haereticae fraudis varietatibus coloratum, hoc apud se ingenio servaverunt, ut ad incipiendum, et ad proficiendum, et ad perseverandum in bono necessariam homini Dei gratiam profiterentur.

Capitulum II.
[3] Sed in hac professione, quo dolo vasa irae molirentur irrepere, ipsa Dei gratia vasis misericordiae revelavit. Intellectum est enim, saluberrimeque perspectum, hoc tantum eos de gratia confiteri, quod quaedam libero arbitrio sit magistra, seque per cohortationes, per legem, per doctrinam, i per creaturarum contemplationem, per miracula, perque terrores extrinsecus judicio ejus ostentet, quo unusquisque secundum voluntatis suae motum, [78B] si quaesierit, inveniat; si petierit, accipiat; si pulsaverit, introeat. Quia scilicet gratiae ipsius vocatio, hoc primum circa nos agat, ut nostrae facultatis arbitrium admoneat; nec aliud sit gratia, quam lex, quam propheta, quam doctor, cui circa omnes homines per universum mundum commune et generale sit studium, ut qui voluerint credant, et qui crediderint, justificationem merito fidei et bonae voluntatis accipiant: ac sic gratia Dei secundum hominum meritum tribuatur: atque hoc modo gratia non sit gratia: quia si meritis redditur, et non ipsa est bonorum creatrix, frustra gratia nominatur.

Capitulum III.
[4] Has autem versutias, quibus se filii tenebrarum in similitudinem filiorum lucis transfigurare voluerunt, cum et Orientalium episcoporum [78C] judicia, et apostolicae sedis auctoritas, et Africanorum conciliorum vigilantia deprehenderit: beatissimus quoque Augustinus, praecipua utique in hoc tempore portio Domini sacerdotum, copiose et [79A] pulchre, in multis voluminum disputationibus destiruxit: utpote inter multa Dei dona, quibus illum abundantissime Spiritus veritatis implevit, habens etiam hanc scientiae et sapientiae ex Dei charitate virtutem, ut non solum istam adhuc in suis detruncationis palpitantem, sed etiam multas prius haereses invicto verbi gladio deballaret. Cui inter tot certaminum palmas, inter tot triumphorum coronas ad illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi, qua ipse illustratus est, perfulgenti, quidam nostrorum (quod de ipsis multum dolendum est) occultis, sed non incognitis susurrationibus obloquuntur; et prout sibi obnoxias aliquorum aures opportunasque repererint, scripta ejus, quibus error Pelagianorum impugnatur, infamant; dicentes eum liberum arbitrium [79B] penitus submovere, et sub gratiae nomine necessitatem praedicare fatalem. Adjicientes etiam, duas illum humani generis massas, et duas credi velle naturas: ut scilicet tantae pietatis viro paganorum et Manichaeorum ascribatur impietas. Quae si vera sunt, cur ipsi tam negligentes, ne dicam tam impii, sunt, ut tam abruptam perniciem ab Ecclesia non repellant, tam insanis praedicationibus non resistant, nec saltem aliquibus scriptis eum, a quo talis emanat doctrina, conveniant? Magna enim gloria sua humano generi consuluerint, si Augustinum ab errore revocaverint. Nisi forte modesti homines, novique censores, magnorum prius meritorum seni honorabiliter ac misericorditer parcunt, et securi quia libros ejus nemo usquam recipiat, conquiescunt; [79C] atque ignoverint, immo noverint, non solum Romanam Africanamque Ecclesiam, et per omnes mundi partes universos promissionis filios cum doctrina hujus viri, sicut in tola fide, ita in gratiae confessione congruere: sed etiam in his ipsis locis, in quibus adversus eum querimonia concitatur, esse, propitio Deo, plurimos, qui ad perceptionem evangelicae apostolicaeque doctrinae saluberrimis ejus disputationibus imbuuntur, et quotidie in membris corporis Christi, in quantum ea ipse multiplicat, dilatantur. Si recte reprehendimur, cur non constanter arguimur? Si arguendi non sumus, cur occulta obtrectatione mordemur?

Capitulum IV.
[5] Sed quis nescit cur ista privatim de stomacho garriant, et publice de consilio conticescant? [79D] Volentes enim in sua justitia magis quam [80A] in Dei gratia gloriari, moleste ferunt quod his quae adversum excellentissimae auctoritatis virum, inter multas collationes asseruere, resistimus. Nec dubitant, si quam hinc moverint quaestionem, in qualibeit frequentia sacerdotum, in qualibet congregatione populorum, centenis sibi beatissimi Augustini voluminibus obviandum. Quae cum cordibus audientium manifestare coeperint potentissimam Christianae fidei veritatem, et de fontibus divini eloquii praesentium animos inundare, quis fidelium, quis piorum, recognitis et commendatis sibi salutis suae causis, amaritudinem istam volet fumosae recipere vanitatis? Ego quidem etiam hoc de divitiis misericordiae Dei spero, quod quos nunc libero falli arbitrio suo, et ab humilitatis via patitur evagari, non [80B] usquequaque neque in finem sit intelligentia fraudaturus; sed hunc ipsum in longinquiora progressum, ideo ab eo tardius revocari, ut opus gratiae ejus majore gloria celebretur, cum sibi etiam adversantium corda subdiderit, quibus de virtutum studio exortum est periculum, et de morum probitate discrimen. Non quia quisquam carere his debeat, sed quia miserrimus eorum usus est, cum ex naturali putantur facultate prodisse; aut ex largitate quidem gratiae, sed aliquo vel boni operis, vel bonae voluntatis merito praecedente venisse.

Capitulum V.
[6] Asserum quidem haec quibusdam sanctarum Scripturarum testimoniis, sed non rationabiliter assumptis. Ad defensionem enim alicujus definitionis ea promenda sunt, quae alteri intellectui, [80C] a quo videtur definitio dissonare, non cedant, et eam regulam, cui sunt aptata, non deserant. Dictum ergo aiunt libero arbitrio utentibus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficium: tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. xi,28). Quod ad omnes homines volunt pertinere, laborantes in incerto istius vitae oneratosque peccatis, ut qui voluerint mansuetudinem et humilitatem Salvatoris imitari, et jugum mandatorum ejus subire, inveniant requiem animabus suis in spe vitae aeternae; qui autem haec facere noluerint, sua culpa careant salute; quam si voluissent, potuerant obtinere. Sed audiant et [80D] dictum a Domino libero arbitrio utentibus: Sine [81A] me nihil potestis facere (Joan. xv,5); et, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. vi,44); et, Nemo potest venire ad me nisi datum ei fuerit a Patre meo (Ibid. 66); et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. v,21); et, Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. x,22). Quae omnia cum sint incommutabilia, et nequeant ulla interpretatione in sensum alium detorqueri, quis ambigat tunc liberum arbitrium cohortationi vocantis obedire, cum in illo gratia Dei affectum credendi obediendique generaverit? Alioquin sufficeret moneri hominem, non etiam in ipso novam fieri voluntatem, sicut scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. viii,35, [81B] juxta LXX); et sicut ait Apostolus: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. ii,13). Pro qua bona voluntate, nisi quam in ipsis operatus est Deus, ut quod donaverat velle, donaret et facere.

Capitulum VI.
[7] Dicunt etiam ad demonstrandam liberi arbitrii facultatem, magnum in centurione Cornelio exstare documentum: eo quod ante gratiae perceptionem timens atque orans Deum, eleemosynis, et jejuniis, et orationispontaneo studio fuerit intentus (Act. x,2); atque ob hoc divino testimonio laudatus, donum regenerationis acceperit. Neque intelligunt omnem illam praeparationem Cornelii per Dei gratiam fuisse collatam (Vide synodum Arausicanam infra). Siquidem cum sanctus Petrus per visionem [81C] omne genus animalium, de baptizando Cornelio, ac perinde de omnibus gentibus doceretur, atque ille immundum et indiscretum cibum Judaica observantia recusaret, trina ad eum vox facia est dicens, Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. x,15). Quo satis aperte ostenditur omnia bona opera quae in Cornelio praecesserunt, Dei gratia ad emundationem ipsius inchoasse: ut cui Dominus jam impertierat hoc donum, non dubitaret Apostolus conferre sacramentum, ne novae et necdum revelatae vocationis vacillaret exordium, nisi per ipsa indicia praecedentium studiorum, Deum in assumendis constaret operatum. Non enim omnium est fides (II Thess. iii,2); nec omnes credunt Evangelio (Rom. x,16). Sed qui credunt, Dei aguntur Spiritu; qui non credunt, [81D] libero avertuntur arbitrio. Conversio ergo nostra ad Deum non ex nobis, sed ex Deo est: sicut Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; et non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. ii,8).

Capitulum VII.
[8] Agnoscat se humana debilitas, et [82A] in primo homine universarum generationum damnata successio; et cum mortui vivificantur, cum caeci illuminantur, cum impii justificantur, confiteantur vitam, et lumen, et justitiam suam Jesum Christum; et qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i,31), non in se: qui cum esset impius, et caecus, et mortuus, a liberatore suo gratis accepit et justitiam, et lumen, et vitam. Non enim juste agebat, et aucta est justitia ejus; nec ad Deum gradiebatur, et confirmatus est cursus ejus; nec diligebat Deum, et inflammata est charitas ejus; sed cum esset sine fide, ac proinde impius, accepit Spiritum fidei, et factus est justus: Justus autem ex fide vivit (Rom. i,17); et, Sine fide nemo potest placere Deo (Hebr. xi,6); et, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv,25): [82B] ut scilicet intelligat justitiam infidelium non esse justitiam quia sordet natura sine gratia.

Capitulum VIII.
[9] Amissa quippe naturali innocentia, homo exsul ac perditus, ambulans sine via, profundiores intrabat errores; sed quaesitus, et inventus, et reportatus est, et in via quae veritas et vita est introductus; ac dilectione in Deum, qui illum non diligentem prior dilexit, ignitus est: sicut dicit beatus apostolus Joannes, Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos (I Joan. iv,10); et iterum, Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (I Joan. iv, 19); et idem dicit, Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum; quia Deus [82C] charitas est (I Joan<. iv,7 et 8). Cui beatus Paulus congruit, dicens, In Christo Jesu, neque circumcisio, neque praeputium valet aliquid, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. v,6). Unde habetur haec fides connexa charitati, nisi unde eam ipse monstrat acceptam, dicens, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in cum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini (Philip. i,29). Quod utique fieri sine magna charitate non poterat. Et iterum, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v,5). Sine qua charitate Apostolus quantam fidem quantamque scientiam, quas virtutes, quae studia, quos labores, nihil prodesse testatur (I Cor. xiii,3)? Quia scilicet multa laudabilia atque miranda possunt in homine reperiri, quae sine [82D] charitatis medullis habent quidem pietatis similitudinem, sed non habent veritatem.

Capitulum IX.
[10] Hoc ergo tanto et tam ineffabili bono, nemo inventus est dignus, sed quicumque electus est a Deo, factus est dignus; sicut dicit Apostolus (Coloss. i,3), Gratias agentes Patri, qui [83A] dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Et idem ad Timotheum (II Tim. i,8): Contabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Et ad Titum (Tit. iii,3): Eramus, inquit, et nos aliquando insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem: cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus jusitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Gratia igitur Dei quoscumque [83B] justificat, non ex bonis meliores, sed ex malis bonos facit; postea per profectum, ex bonis factura meliores; non adempto libero arbitrio, sed liberato: quod donec sine Deo solum fuit, mortuum fuit justitiae, vixitque peccato: ubi autem ipsum illuminavit misericordia Christi, erutum est a regno diaboli, et factum est regnum Dei; in quo ut permanere possit, ne ea quidem facultate sufficit sibi, nisi inde accipiat perseverantiam, unde accepit industriam [Forte justitiam].

Capitulum X.
[11] Quoniam et ipsius sancti Petri ardentissima fides in tentationibus defecisset, nisi pro eo Dominus supplicasset: sicut Evangelista manifestat, dicens (Luc. xxii,31, 32): Dixit autem Jesus Petro, Simon, Simon, ecce Satanas postulavit [83C] ut vos cribaret velut triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua: et tu tandem conversus, confirma fratres tuos; et roga, ne intretis in tentationem (Ibid., 40). Et ut magis probaretur liberum arbitrium nihil posse sine gratia; cui dictum fuerat, Confirma fratres tuos, et roga, ne intretis in tentationem; quique responderat, utique ex libero arbitrio, Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire (Ibid., 33); eidem praedicitur quod priusquam gallus cantet, ter Dominum negaturus sit. Quod quid est aliud quam quod in fide defecturus sit? Certe rogaverat pro eo Dominus ne deficeret fides ipsius: nec utique frustra rogaverat, cujus una erat cum eo quem rogaverat, operatio. Sed ne libero arbitrio videretur stare qui de se [83D] magna promiserat, permittitur periclitari; ut conturbatum ac deficientem ille respiciat et reficiat, sine quo nemo consistit, nemo persistit.

Capitulum XI.
[12] Ab hac autem confessione gratiae [84A] Dei, ideo quidam resiliunt, ne cum eam talem confessi fuerint, qualis divino eloquio praedicatur, et qualis opere suae potestatis agnoscitur, etiam hoc necesse habeant confiteri, quod ex omni numero hominum per saecula cuncta natorum, certus apud Deum, definitusque sit numerus praedestinati in vitam aeternam populi, et secundum propositum Dei vocantis electi. Quod quidem tam impium est negare, quam ipsi gratiae contraire. Neque enim remotum est ab inspectione communi quot saeculis quam innumera hominum millia erroribus suis impietatibusque dimissa, sine ulla veri Dei cognitione defecerint. Sicut etiam in Actibus Apostolorum, Pauli et Barnabae verba declarant, dicentium Licaoniis (Act. xiv,14): Viri fratres, quid haec facitis? Et nos [84B] mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ut ab his vanis convertamini ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; qui in praeteritis generationibus, dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens eis, de coelo dans pluviam et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra. Cum utique si eis vel naturalis intelligentia, vel usus beneficiorum Dei ad capessendam vitam aeternam sufficere potuisset, nostro etiam tempore rationalis nos contemplatio, et temperies aeris, et fructum copia, ciborumque salvaret: quia scilicet melius natura utentes, Creatorem nostrum propter quotidiana ipsius dona coleremus. [84C]

Capitulum XII.
[13] Sed absit ab animis piorum et Christi sanguine redemptorum stulta nimium et perniciosa persuasio. Naturam humanam non liberat extra unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. ii,5); sine illo nemini salus est (Act. iv,12). Sicut ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix,3); ita ipse reficit nos, et non ipsi nos. Ac ne sibi facultas hominis pretium reparationis hujus, vel post restitutionem sui, per opera videretur justitiae repensare; effuderunt se divitiae bonitatis Dei in ipsa quorumdam primordia parvulorum; in quibus nec praecedens eligitur, nec secutura devotio; non obedientia, non discretio, non voluntas. De his enim loquor qui mox ut nati sunt renascuntur, et rapti ab hac vita aeternae beatitudini [84D] deputantur; cum tamen innumerabilis multitudo, ejusdem naturae, ejusdem conditionis infantium, sine regeneratione decedat, de qua dubitari non potest quod partem in Dei civitate non habeat. [85A]

Capitulum XIII.
[14] Et ubi est illud quod nobis quasi contrarium a non intelligentibus semper opponitur, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. ii,4)? Numquid non sunt de omnibus hominibus qui a praeteritis generationibus usque in hoc tempus sine Dei cognitione perierunt? Et si majoribus natu (quod non recte dicitur) mala opera quae libero arbitrio commiserant obfuerunt, quasi boni, non mali gratia liberentur, inter salvatos parvulos et non salvatos parvulos, quae meritorum potuit esse discretio? quid istos introduxit in regnum Dei? quid istos exclusit a Dei regno? Equidem si meritum consideres, non una pars salvari meruit, sed utraque damnari: quia omnibus in Adae praevaricatione prostratis, nisi [85B] quosdam assumeret misericors gratia, maneret super universos inculpata justitia. Quae autem sit discretionis istius in secreto consilio Dei causa vel ratio, et supra facultatem humanae cognitionis inquiritur, et sine fidei diminutione nescitur: modo confiteamur neminem immerito perdi, neminem merito liberari, et omnipotentissimam Domini bonitatem omnes salvare, et omnes ad agnitionem veritatis imbuere, quos vult omnes fieri salvos, et ad agnitionem veritatis venire. Nisi enim ipso vocante, docente, salvante, nemo venit, nemo eruditur, nemo salvatur. Quia etsi indifferenter omnibus hominibus jubentur praedicare doctores, et semen verbi ubique disserere; tamen neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. iii,7). [85C]

Capitulum XIV.
[15] Unde cum apostoli gentibus Evangelium praedicare coepissent, de parte quadam eorum qui audierant, Scriptura commemorat, dicens, Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. xiii,48). Et alibi, cum multae mulieres audirent Paulum docentem: Quaedam, inquit, mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Tyatirorum, colens Deum, audivit, cujus Dominus aperuit cor ut intenderet his quae dicebantur a Paulo (Act. xvi,14). Et rursum eo ipso tempore, quo ad omnes gentes praedicatio Evangelii mittebatur, quaedam loca Apostoli adire prohibentur ab eo qui vult omnes homines salvos fieri et [85D] ad agnitionem veritatis venire: multis utique in illa retardatis atque aversis [Forte retardati atque aversi] Evangelii mora, sine agnitione veritatis et sine regenerationis consecratione morituris. Dicat ergo Scriptura quod gestum est: Transeuntes autem, inquit, Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a sancto Spiritu loqui verbum in Asia. Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et non permisit illos Spiritus Jesu (Ibid.). Quid autem mirum, [86A] si inter ipsa evangelicae praedicationis exordia, non poterant ire apostoli nisi quo eos Spiritus Dei ire voluisset; cum videamus plerasque gentes modo primum Christianae gratiae fieri coepisse participes, alias autem nullum adhuc odorem boni istius attigisse?

Capitulum XV.
[16] An dicendum est, voluntati Dei humanas obsistere voluntates, et tam feros tamque intractabiles horum hominum esse mores, ut Evangelium ideo non audiant, quia praedicationi impia corda non pateant? Et quis istis corda mutavit, nisi qui finxit singillatim corda eorum
(Psal. xxxii,15)? Quis hujus rigoris duritiem ad obediendi mollivit affectum, nisi qui potens est de lapidibus Abrahae filios excitare (Matth. iii,9)? Et quis dabit praedicantibus [86B] intrepidam illaesamque constantiam, nisi ille qui ait Paulo, Noli timere, sed loquere, et ne taceas; propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Act. xviii,9)? Puto autem quod nemo audeat dicere ullam mundi gentem, ullam terrae praetermittendam esse regionem, in qua non sint Ecclesiae tabernacula dilatanda, dicente Deo ad Filium, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. ii,8); et iterum, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. xxi,28): dicente quoque ipso Domino, Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, [86C] et tunc veniet finis (Matth. xxiv,14). Quaecumque ergo gentes nondum audierunt, audient Evangelium, et credent quotquot ex eis praeordinati sunt in vitam aeternam (Act. xiii,48). Non enim alii venient in consortium haereditatis Christi, quam qui ante constitutionem mundi electi sunt, et praedestinati atque praesciti, secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae (Ephes. i,11).

Capitulum XVI.
[17] Confiteamur igitur opera Domini, et glorificemus misericordias ejus, nec impatienter feramus quod quae aut quanta sint electionis vasa non novimus. Quia et in anterioribus saeculis, quando de unius gentis populo dicebatur, Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus
(Psal. lxxv,2); futura gentium latebat electio; et postmodum [86D] innotuit quod revelatum ante non fuerat: sicut dicit Apostolus, Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu (Ephes. i,11). Et in Actibus apostolorum, Obstupuerunt, inquit, ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act. x,45). Si enim [87A] hoc consilium vocationis suae Dominus, quamdiu voluit, abscondit ac distulit, et quando voluit, revelavit, sanctisque ejus ignorantia ista non nocuit, cur spei nostrae obesse credimus, si in quo numero quibusve hominibus vasa misericordiae in gloriam praeparantur, occulitur? cum tamen constet regnum coelorum omnes ingressuros bonos, hoc eis donante Dei gratia, et nullos ingressuros malos, hoc ipsorum merente nequitia.

Capitulum XVII.
[18] Nimium vero inepte, nimiumque inconsiderate ab adversantibus dicitur quod per hanc Dei gratiam libero nihil relinquatur arbitrio. Quamvis enim in parvulis baptismum transeuntibus, manifestissime nullum opus nullusque appetitus eorum voluntatis existat, et plerosque utentes quidem [87B] libero arbitrio, sed aversos a vero Deo, vitamque in flagitiis exigentes liberatrix regeneratio in ipso exhalandi spiritus fine sanctificet, tamen si eam filiorum Dei partem quae ad pietatis opera reservatur, pio consideremus intuitu, nonne in eis non peremptum inveniemus liberum arbitrium, sed renatum? Quod utique cum solum esset, sibique permissum, non nisi in suam perniciem movebatur. Ipsum enim se excaecaverat, et ipsum se illuminare non poterat. Nunc autem idem arbitrium conversum est, non eversum, et donatum est ei aliter velle, aliter sapere, aliter agere, et incolumitatem suam non in se, sed in medico collocare: quia necdum tam perfecte utitur sanitate ut ea, quae ei nocuerant, nequeant jam nocere, aut ab insalubribus possit jam viribus [87C] suis temperare. Proinde homo qui in libero arbitrio fuit malus, in ipso libero arbitrio factus est bonus; sed per se malus, per Deum bonus; qui eum ita in illum initialem honorem alio initio reformavit, ut ei non solum culpam malae voluntatis et actionis remitteret, sed etiam bene velle, bene agere, atque in his permanere donaret. Omne enim, inquit apostolus Jacobus, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. i,17). Qui quale sit liberum arbitrium quod humano spiritu agitur, et quale sit quod a Deo regitur, evidenter ostendit, dicens, Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari adversum veritatem, et mendaces esse; non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, [87D] animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum [88A] est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non dijudicans, sine simulatione (Jacob, iii,14, etc.). Quicumque ergo his virtutibus student atque inhaerent, non sua, sed superna sapientia illustrati sunt: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. i,6). Et haec eorum verissima gloria est, si non in se, sed in Domino gloriantur.

Capitulum XVIII.
[19] Ea autem quae de fato et de duabus massis duabusque naturis, stultissimo mendacio, in tanti viri injuriam jactitantur, neque ipsum quidem onerant, in cujus libris copiosissime hujusmodi destruuntur errores; nec nos perturbant, qui tales opiniones cum suis auctoribus exsecramur [88B] (Vide Aug. lib. ii contra duas epist. Pelag. c. 6 et 7, ac lib. iv contra Julian, c. 8, infra append. parte ii). Sed videant quomodo se a dedecore istius exuant falsitatis, qui possunt tam inepta confingere, si hi quorum abutuntur auribus, aliquantulum diligentiae ad cognoscenda ea quae praestantissimus minister gratiae disputavit, intenderint: licet omnem istius inquisitionis moram ipsi, qui haec loquuntur, praevenire deberent, proferendo atque explicando libros, ullamve eorum particulam demonstrando, quam per dubium saltem intellectum tali interpretationi obnoxium vir sanctus ediderit. Sed prorsus nihil tale apud nos audierunt, nihil tale legerunt: quia non fato quidquam geri, sed omnia Dei judicio novimus ordinari, nec ex duabus massis duabusve [88C] naturis, sed ex una massa, quae est caro primi hominis, unam scimus omnium hominum creatam crearique naturam, et eamdem per ipsius primi hominis liberum arbitrium, in quo omnes peccaverunt (Rom. v,22), esse prostratam; nec ullo modo ab aeternae mortis debito liberam, nisi eam ad imaginem Dei secundae creationis Christi gratia reformaverit, liberumque ejus arbitrium agendo, aspirando, auxiliando, et usque in finem praeeundo servaverit.

Epilogus.
[17] Unde quia perspicit sanctitas tua (si tamen sermonis mei non obsistit obscuritas) frustra quosdam de nobis conqueri, et omnes illas ineptas criminationes, ad exasperandos avertendosque animos eorum quibus aliud volunt persuadere, contexi: [88D] confide ergo in virtute misericordiae Dei, quoniam haec contradictio, sicut in aliis mundi partibus, [89A] ita et in his regionibus conquiescet: ut praedicatio summi hoc tempore in Ecclesia viri, etiam ab his a quibus ad praesens repellitur, adjuvetur. Tu autem, dilectissime et venerandissime mihi frater, si vere de his quaestionibus instrui desideras, sicut desiderare te convenit, ipsis beati Augustini [90A] disputationibus cognoscendis impende curam, ut in confitenda Dei gratia defaecatissimam ac saluberrimam evangelicae apostolicaeque doctrinae intelligentiam consequaris. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi custodiat te in omni tempore, et per viam veritatis dirigat in vitam aeternam.


__________

Textus:
S. Prosperi Aquitani Opera omnia
in: Migne PL 51, cols. 77A-90A
ed. J. P.. Migne, Paris 1844 sqq.
Versio digitalis:
Angus Graham
Sultan Qaboos University
Oman


 
 
 
 
<<< introductio