<<< introductio



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Carmen de ponderibus et mensuris
ca. 400

 
 
   
   



C a r m e n
d e   p o n d e r i b u s
e t   m e n s u r i s


__________________________________________

 
 
Pondera Paeoniis veterum memorata libellis
Nosse iuvat. pondus rebus natura locavit
Corporeis: elementa suum regit omnia pondus.
Pondere terra manet: vacuus quoque ponderis aether
5
Indefessa rapit volventis sidera mundi.

Ordiar a minimis, post haec maiora sequentur.
Nam maius nihil est aliud quam multa minora.
Semioboli duplum est obolus, quem pondere duplo
Gramma vocant, scriplum nostri dixere priores.
10
Semina sex alii siliquis latitantia curvis
Attribuunt scriplo, lentis vel grana bis octo,
Aut totidem speltas numerant tristesve lupinos
Bis duo; sed si par generatim his pondus inesset,
Servarent eadem diversae pondera gentes.
15
Nunc variant: etenim cuncta haec non foedere certo
Naturae, sed lege valent hominumque repertis.
Scripla tria dragmam vocitant, quo pondere doctis
Argenti facilis signatur nummus Athenis;
Olceque a dragma non re sed nomine differt.
20
Dragmam si gemines, erit is quem dicier audis
Sicilicum: dragmae scriplum si adiecero, fiet
Sextula quae fertur; nam sex his uncia constat.
Sextula cum dupla est, veteres dixere duellam.
Uncia fit dragmis bis quattuor; unde putandum
25
Grammata dicta, quod haec viginti et quattuor in se
Uncia habet: tot enim formis vox nostra notatur,
Horis quot mundus peragit noctemque diemque.
Unciaque in libra pars est quae mensis in anno.
Haec magno Latio libra est gentique togatae:
30
Attica nam minor est: ter quinque hanc denique dragmis
Et ter vicenis tradunt explerier unam.

Accipe praeterea, parvo quam nomine Grai
Mnam vocitant nostrique minam dixere priores.
Centum hae sunt dragmae; quod si decerpseris illis
35
Quattuor, efficies hanc nostram denique libram;
Attica quae fiet, si quartam dempseris unam.
Cecropium superest post haec vocitare talentum
Sexaginta minas, seu vis, sex milia dragmas,
Quod summum doctis perhibetur pondus Athenis;
40
Nam nihil his obolove minus maiusve talento.

Nunc dicam, solidae quae sit divisio librae
Sive assis (nam sic, legum dixere periti),
Ex quo quod soli capimus perhibemur habere,
Dicimur aut partis domini pro partibus huius.
45
Uncia si librae desit, dixere deuncem,
Ac si sextantem retrahas, erit ille decuncis.
Sed nullum reliquo nomen semuncia certum
Dempta dabit, neque [quae] est huius sescuncia triplex.
Dodrantem reliquum vocitant quadrante retracto;
50
Cumque triens desit, bessem dixere priores.
Idem septuncem dempto quincunce vocarunt.
Post haec semissis solidi pars maxima fertur;
Nam quae dimidium superat, pars esse negatur,
Ut docuit tenui scribens in pulvere Musa.
55
Cetera dicta prius, quibus est semuncia maior.

Haec de ponderibus: superest pars altera nobis
Umida metiri, seu frugum semina malis.
Cuius principio nobis pandetur origo.
Pes longo in spatio latoque altoque notetur,
60
Angulus ut par sit quem claudit linea triplex,
Quattuor et medium quadris cingatur inane:
Ampliora fit cybus hic, quam ne violare liceret,
Sacravere lovi Tarpeio in monte Quirites.
Huius dimidium fert urna, ut [et] ipsa medimni
65
Amphora, terque capit modium; sextarius istum
Sedecies haurit, quot solvitur in digitos pes.
At cotylas, quas si placeat dixisse licebit
Eminas, recipit geminas sextarius unus,
Quis quater adsumptis fit Graio nomine choenix.
70
Adde duos, chus fit, vulgo qui est congius idem,
E quo sextari nomen fecisse priores
Crediderim, quod eos recipit sex congius unus.
At cotyle cyathos bis ternos una receptat.
Sed cyatho nobis pondus quoque saepe notatur.
75
Bis quinae hunc faciunt dragmae, si adpendere malis:
Oxybaphon fiet, si quinque addantur ad istas.
At mystrum cyathi quarta est; sed tertia mystri
Quam vocitant chemen, capil haec coclearia bina.
Quod si mensurae pondus conponere fas est,
80
Sextari cyathus pars est quae est uncia librae;
Nec non oxybaphi similis sescuncia fiet,
Sicilicumque tibi mystro simulare licebit
Coclear extremum est scripulique imitabitur instar.

Attica praeterea discenda est amphora nobis
85
Seu cadus: hanc facies, nostrae si adieceris urnam.
Est et bis decies quem conficit amphora nostra
Culleus: hac maior nulla est mensura liquoris.
Est etiam terris quas advena Nilus inundat
Artaba, cm superest modii pars tertia post tres,
90
Namque decem modiis explebitur artaba triplex.

Illud praeterea veteres perhibere memento,
Finitum pondus varios servare liquores.
Nam librae, ut memorant, bessem sextarius addit,
Seu puros pendas latices seu dona Lyaei.
95
Addunt semissem librae labentis olivae
Selibramque ferunt mellis superesse bilibri.
Haec tamen adsensu facili sunt credita nobis:
Namque nec errantes undis labentibus amnes
Nec mersi puteis latices aut fonte perenni
100
Manantes par pondus habent, non denique vina
Quae campi et colles nuperve aut ante tulere.
Quod tibi mechanica promptum est deprendere Musa.
Ducitur argento tenuive ex aere cylindrus,
Quantum inter nodos fragilis producit harundo,
105
Cui cono interius modico pars ima gravatur,
Ne totus sedeat totusve supernatet undis.
Lineaque a summo tenuis descendit ad imam
Ducta superficiem, totidemque in frusta secatur,
Quot scriplis gravis est argenti aerisve cylindrus.
110
Hoc cuiusque potes pondus spectare liquoris.
Nam si tenuis erit, maior pars mergitur unda;
Sin gravior, plures modulos superesse notabis.
Quod si tantundem laticis sumatur utrimque,
Pondere praestabit gravior; si pondera secum
115
Convenient, tum maior erit quae tenuior unda est;
Ac si ter septem numeros texisse cylindri
Hos videas latices, illos cepisse ter octo,
His dragma gravius fatearis pondus inesse.
Sed refert aequi tantum conferre liquoris,
120
Ut gravior superet dragma, quantum expulit undae
Illius aut huius teretis pars mersa cylindri.

Haec de mensuris. quarum si signa requires,
Ex ipsis veterum poteris cognoscere chartis.

Nunc aliud partum ingenio trademus eodem.
125
Argentum fulvo si quis permisceat auro,
Quantum id sit quove hoc possis deprendere pacto,
Prima Syracosii mens prodidit alta magistri.
Regem namque ferunt Siculum quam voverat olim
Caelicolum regi ex auro statuisse coronam,
130
Conpertoque dehinc furto - nam parte retenta
Argenti tantundem opifex inmiscuit auro -
Orasse ingenium civis, qui mente sagaci,
Quis modus argenti fulvo latitaret in auro,
Repperit inlaeso quod dis erat ante dicatum.
135
Quod te, quale siet, paucis (adverte) docebo.
Lancibus aequatis quibus haec perpendere mos est
Argenti atque auri quod edax purgaverit ignis
Impones libras, neutra ut praeponderet, hasque
Summittes in aquam: quas pura ut ceperit unda,
140
Protinus inclinat pars haec, quae sustinet aurum;
Densius hoc namque est, simul aëre crassior unda.
At tu siste iugum mediique a cardine centri
Intervalla nota, quantum discesserit illinc
Quotque notis distet suspenso pondere filum.
145
Fac dragmis distare tribus. cognoscimus ergo
Argenti atque auri discrimina; denique libram
Libra tribus dragmis superat, cum mergitur unda.
Sume dehinc aurom cui pars argentea mixta est
Argentique meri par pondus, itemque sub unda
150
Lancibus impositum specta: propensior auri
Materies sub aquis fiet furtumque docebit.
Nam si ter senis superabitur altera dragmis,
Sex solas auri libras dicemus inesse,
Argenti reliquum, quia nil in pondere differt
155
Argentum argento, liquidis cum mergitur undis.
Haec eadem puro deprendere possumus auro,
Si par corrupti pondus pars altera gestet.
Nam quotiens ternis pars inlibata gravarit
Corruptam dragmis sub aqua, tot inesse notabis
160
Argenti libras, quas fraus permiscuit auro.
Pars etiam quaevis librae, si forte supersit,
Haec quoque dragmarum simili tibi parte notetur.

Nec non et sine aquis eadem deprendere furtum
Ars docuit, quam tu mecum experiare licebit.
165
Ex auro finges librili pondere formam,
Parque ex argento moles siet; ergo duobus
Dispar erit pondus paribus, quod densius aurum est.
Post haec ad lancem rediges pondusque requires
Argenti, nam iam notum est quod diximus auri,
170
Idque fac argento gravius sextante repertum.
Tunc auro, cuius vitium furtumque requiris,
Finge parem argenti formam pondusque notato:
Altera quo praestat leviorque est altera moles,
Sit semissis onus: potes ex hoc dicere, quantum
175
Argenti fulvo mixtum celetur in auro.
Nam quia semissem triplum sextantis habemus,
Tres inerunt auri librae, quodque amplius hoc est,
Quantumcumque siet, fraus id permiscuit auro.
Causa[que] cur ita sit, prompta est, si discere verum
180
Non pigeat veterumque animos intendere chartis.
Nam si disparibus numeris accesserit idem,
Servat inaequales itidem, tantumque manebit
Discrimen quantum fuerat prius, idque notabis,
Sive in temporibus quaeras, seu pondera rerum
185
Seu moles spectare velis spatiumque locorum.
Quare diversis argenti aurique metallis,
Quis forma ac moles eadem est, par addito pondus:
Argento solum id crescit, nihil additur auro.
Sextantes igitur quot tum superesse videbis,
190
In totidem dices aurum consistere libris,
Parsque itidem librae sextantis parte notetur.
Quod si forte parem corrupto fingere formam
Argento nequeas, at mollem sumito ceram.
Atque brevis facilisque tibi formetur imago
195
Sive cybi seu semiglobi teretisve cylindri,
Parque ex argento simuletur forma nitenti,
Quarum pondus item nosces. fac denique dragmas
Bis sex argenti, cerae tres esse repertas:
Ergo in ponderibus cerae argentique liquebit,
200
Si par forma siet, quadrupli discrimen inesse.
Tum par effigies cera simuletur eadem
Corruptae, cuius fraudem cognoscere curas.
Sic iustum pondus, quod lance inveneris aequa,
In quadruplum duces; quadrupli nam ponderis esset,
205
Si foret argenti moles quae cerea nunc sit.
Cetera iam puto nota tibi - nam diximus ante -
Quo pacto furtum sine aquis deprendere possis.
Haec eadem in reliquis poteris spectare metallis.

__________

Textus:
Remi Favini de ponderibus
in: Anthologia Latina, pars prior, 486, p. 29-37
ed. A. Riese, Lipsiae 1906


 
 
 
 
<<< introductio