BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caelius Sedulius

floruit ca. 430 p. Chr. n.

 

Carmen Paschale

 

Epistula dedicatoria

 

____________________________________________________________

 

 

 

Epistula ad Macedonium.

 

Sancto ac beatissimo patri Macedonio

presbytero Sedulius in Christo salutem.

 

Priusquam me, venerabilis pater, operis nostri decurso volumine censeas et rite forsan severitatis obiurges, utpote qui nulla veteris scientiae praerogativa suffultus tam inmensum paschalis pelagus maiestatis et viris quoque peritissimis formidandum parva tiro lintre cucurrerim: huius apud te facti causas expurgem, ut cum me non audacem fuisse probaveris sed devotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias, quem gubernante Deo laetaberis nulla pertulisse naufragia. cum saecularibus igitur studiis occupatus vim inpatientis ingenii, quod divinitatis in me providentia generavit, non utilitati animae sed inani vitae dependerem, et litterariae sollertia disciplinae lusibus infructuosi operis, non auctori serviret, tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui iuris aspexit et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit ac fatuum prudentiae mortalis ingenium caelesti sale condivit. moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis revolvi vestigia totoque nisu melioris arbitrii cultum inlustrati pectoris Deo dicavi, non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leve nimis est, humili pronus devotione conplectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere si studiosae mentis officium, quod vanitati detulissem, veritati denegarem: cum et divina reverenter adseri et humana possint honeste tractari. angebar alia rursus animi procella turbati et aegros anhelitus illa mihi saepe ratio commovebat, qua me noveram vel tua, pater beatissime, vel aliorum, quos gratia similiter caelestis inlustrat, quiddam profecisse doctrina. quamquam ipsi cuncta monstrantes aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtunsi tamquam silicis vena scintillam tenuem vix emittit, et id ipsum parvi fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni caelestis oleo permanere, nefas esse pensabam muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem. invidiae siquidem maculam de sese non abluit qui alteri conferre denegat, quod cum dederit non amittit. inter diversas tamen anxiae trepidationis ambages. ad iaciendum huius operis fundamentum ob hoc maxime provocatus accessi, ut alios exhortationibus veritatis ad frugem bonae messis invitans, si quando infirmitatis humanae vitiis forsitan lacessitus inpugner, verbis propriae disputationis ammonitus metuam, et qui furta prohibui fur videri verear, et qui rectae soliditatis iter ostendi proclivioris lubrici periculosa sectari et clipeo dominicae protectionis armatus imimcae iaculationis tela facili repulsione contemnam. cur autem metrica voluerim haec ratione conponere, non differam breviter expedire. raro, pater optime, sicut vestra quoque peritia lectionis adsiduitate cognoscit, divinae munera potestatis stilo quisquam huius modulationis aptavit, et multi sunt quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias et carminum voluptates oblectat. hi quicquid rhetoricae facundiae perlegunt, negligentius adsequuntur, quoniam illud haud diligunt: quod autem versuum viderint blandimento mellitum, tanta cordis aviditate suscipiunt, ut in alta memoria saepius hoc iterando constituant et reponant. horum itaque mores non repudiandos aestimo sed pro insita consuetudine, vel natura tractandos, ut quisque suo magis ingenio voluntarius acquiratur Deo. nec differt qua quis occasione inbuatur ad fidem, dum tamen viam libertatis ingressus non repetat iniquae servitutis laqueos, quibus ante fuerat inretitus. hae sunt, pater egregie, nostri operis causae, non supervacuae, sicut didicisti, sed commodae: quae si probabili ratione non displicent, benignitatis tuae donentur favore, quo paululum ab scripturis celsioribus vacans humilioribus te quoque libenter inpertias. non semper aquila supra nubes elata pervolitat, sed etiam remissioribus aliquando pennis discendit ad terram. saepe belliger miles armis quibus adsuetus est dimicare delectatur et ludere. at forsitan ut ab hac te molestia perlegendi carminis in occultis abducas, talibus me blandae orationis vocibus adloqueris: cur, inquiens , adfabilis amice, quem gratia purae dilectionis amplector, dum me profusius niteris venerari prae ceteris et fidi propositi sedulitate sectaris: alios tamquam neglectos offendas, qui dum sint doctrina non inpares et una mecum soleant religiosae fidei societate coniungi, me potissimum ac solum eligas vel secernas, cui devotionis tuae dicta conmittas? habes antistitem plenum reverentiae sacerdotalis Ursinum, qui ab aetatis suae primaevae tirocinio regis aeterni castra non deserens vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus. accepit testimonium beati iam meriti evangelicae sacramento doctrinae. Legimus enim: beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. habes Laurentium difficili comparatione presbyterum, qui substantiam sui patrimonii sic amavit, ut ecclesiis et egenis universa distribuens tanti census effusione nihil perderet: sapientia pervigil, lenitate placabilis, quo et serpentis astutiam cum lege custodiat et columbae simplicis animum non amittat. habes quoque meum Gallicanum aeque presbyterum, non in libris saecularibus eruditum sed placida bonitate mitissimum, catholicae regulam disciplinae factis potius edocentem, quam sermone monstrantem. quid Ursini dicam quoque presbyteri annosam patientiam et in Christi famulatu non deficiendo iuvenalem senectam? quidve Felicem referam vere felicem, saeculi huius inimicum, cui crucifixus est mundus? sunt et alii memorabiles viri quam plurimi, quos ad hoc suscipiendum idoneos esse constat officium. nec Hieronymi, divinae legis interpretis et caelestis bibliothecae cultoris, exemplar pudeat imitari atque ad generosas quoque feminas et praeclarae indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia sobrium sapientiae domicilium conlocavit, propriae disputationis documenta transmittere. quis non optet et ambiat eximio Syncletices, sacrae virginis ac ministrae, placere iudicio, quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam, ut in caelestis patriae senatu fieri mereatur adlecta? vere dignum in quo Doniinus habitet templum, ieiuniis castigatum, orationibus refectum , puritate mundissimum. scripturas autem ecclesiastici dogmatis ita sitiens epotavit, ut nisi sexus licentia defuisset posset et docere, licet in membris feminei corporis animus sit virilis. de cotidianae vero misericordiae dispensatione reticeo, quam sic exercet ut sileat, sic largitur ut lateat. indicat tamen eius habitus pauper ubi census proficiat dives. et ut magnitudo tantae prudentiae gemina resplendens lampade plus luceret, habet germanam nomine meritoque Perpetuam, annis inparem, factis aequalem, aevo teneram, probitate grandaevam, quae dum nominis sui dignitate pascitur, sic vivit ut nequeat amittere quod vocatur. inlustris maritali potentia, inlustrior religione divina, proximam virginitatis continet palmam in coniugii foedere manens pudica. cetera, praeter conspicuos utpote nuptae convenientes omatus, quae de sorore diximus, in huius quoque moribus invenimus. ad haec ego congrua rursus ita responsione perfungar: ne quaeso, domine mi pater, quem diligere te profiteris abicias, quem fovere adsoles invidiose deterreas. nullum siquidem ex his omnibus vito, de nullius meritis aut instructione diffido; sed in te cunctos aspicio. quosdam conlationibus adsiduae disputationis ad meliora vexisti: quosdam placidae maturitate doctrinae desiderio sanctae conversationis implesti: quibusdam exemplum factus es ad salutem: alios intra septa tui gregis aspiciens oves fecisti: alios enutristi; omnia omnibus factus es, ut omnes salvos efficeres. cesset, obsecro plurimorum iactura verborum; cessent longae deinceps excusationis ambages, nec pigeat post tanti gurgitis emensa discrimina fluctuanti adhuc paginae auctoritatis tuae ancoram commodare. quatuor ergo mirabilium divinorum libellos, quos ex pluribus pauca conplexus usque ad passionem et resurrectionem ascensionemque Domini nostri Iesu Christi quatuor evangeliorum dicta congregans ordinavi, contra omnes aemulos tuae defensiom commendo. huic autem operi favente Domino paschalis carminis nomen inposui, quia pascha nostrum immolatus est Christus, cui honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.