<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   V I
D e   A g i o g r a p h i s

____________________________________



1.
Sequitur Agiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo continet Iob, praeclarum patientiae gloriosumque documentum. quem labore beati Hieronymi Latina lingua, sicut et alia multa, cautissime translatum expositumque promeruit; cuius explanationibus actum est ut, sicut Dominus de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur.

2.
Quanta enim liber ille continet suavia sacramenta verborum, sicut beatus Hieronymus dicit in epistula quam dirigit ad Paulinum: «Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnaque legis dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat.» quod si ita est, - nec aliter esse potest quam quod tanti viri celebrat auctoritas, - ubi sunt qui dicunt artem dialecticam ab Scripturis sanctissimis non coepisse? Singula in eo verba plena sunt enigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et, ut de ceteris sileam, resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius vel cautius aliquid scripsisse videatur. sic enim ait: «Scio quod Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim. et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum; quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius. reposita est haec spes mea in sinu meo.»

3.
Sanctus quoque Augustinus, in eodem libro annotationes faciens, eum solita curiositate tractavit. quidam etiam est anonymus, ex cuius stilo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem; quae si legatis attonite, poterunt vos diligcnter instruere. magnus plane liber Iob et in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus vir tanta et talia pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque peccator faciat, quaecumque se sustinere cognoscit.

4.
Tobi autem in libris v, Hester in libris vi, Iudith in libris vii et Machabaeorum in libris x expositio in Latinum is sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta est.

5.
Quorum tamen librorum titulos sub brevitate collegi, quando instructionis non minimum creditur esse compendium, res fusas latissime paucis sermonibus indicare; his enim remediis lectoris aminus introductus saluberrimam Scripturarum seriem provocatus excurrit. sed eos, licet historici sint et planissima relatione fundantur, tamen propter virtutes excellentissimas morum conscriptos esse cognoscite, ut patientiam, ut spem, ut caritatem, ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro Deo contemptam praesentis saeculi vitam, vel cetera quae illic virtutum genera Domino praestante floruerunt, nostris animis competenter infunderent.

6.
In Hesdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas omelias expositas Origenis inveni, quae eiusdem religiosi viri Bellatoris iabore translatae sunt. nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph loquitur, secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat cuius maximam partem ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit. libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expositione Domino iuvante confecti sunt, ne tam magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum exempla declaravit.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>