BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Dionysius Exiguus

ca. 470 - ca. 545

 

Epistolae duae de ratione paschae

 

525/26

 

Textus:

Dionysius Exiguus: Epistolae duae de ratione paschae

in: Patrologiae cursus completus, Series Latina,

vol. LXVII, col. 19 sqq., ed. J.-P. Migne, Paris 1848

Versio digitalis: Corpus Corporum (Universität Zürich)

 

________________________________________________________________________________

 

 

 

(0019A)

Epistola prima.

scripta anno Christi 525,

Probo consule, indictione 3.

 

Domino beatissimo, et nimium desideratissimo Patri Petronio episcopo, Dionysius Exiguus. (0019B)

Paschalis festi rationem, quam multorum diu frequenter a nobis exposcit instantia, nunc adiuti precibus vestris explicare curavimus: sequentes per omnia venerabilium trecentorum et octodecim pontificum, qui apud Nicaeam civitatem Bithyniae contra vesaniam Arii convenerunt, etiam rei huius absolutam veramque sententiam: qui quartasdecimas lunas paschalis observantiae per novemdecim annorum redeuntem semper in se circulum stabiles immotasque fixerunt: quae cunctis saeculis eodem quo repetuntur (al., reponuntur) exordio sine varietatis labuntur excursu. Hanc autem regulam praefati circuli non tam peritia singulari quam sancti Spiritus illustratione sanxerunt, et velut anchoram firmam et stabilem huic rationi lunaris dimensionis apposuisse cernuntur: quam postmodum nonnulli vel arrogantia despicientes, vel transgredientes inscientia, Iudaicis inducti fabulis, diversam atque contrariam formam festivitatis unicae tradiderunt. Et quia sine fundamenti soliditate non potest structura ulla consistere, longe aliter in quibusdam annis dominicum Pascha et lunae computum praefigere maluerunt, inordinatos circulos ordinantes (al., ordientes) : qui non solum nullam recursus stabilitatem, verum etiam cursum praeferunt errore notabilem. (0019C)

Sed Alexandrinae urbis archiepiscopus beatus Athanasius, qui etiam ipse (al., et ipse) Nicaeno concilio tunc sancti Alexandri pontificis diaconus, et in omnibus adiutor interfuit; et deinceps venerabilis Theophilus, et Cyrillus, ab hac synodi veneranda constitutione minime desciverunt. Imo potius eumdem decemnovennalem circulum, qui Enneacaidecaeterida Graeco vocabulo nuncupatur, sollicite retinentes, paschalem cursum nullis diversitatibus interpolasse monstrantur. Papa denique Theophilus centum annorum cursum Theodosio seniori principi dedicans, et sanctus Cyrillus cyclum temporum nonaginta et quinque annorum componens, hanc sancti concilii traditionem ad observandas quartasdecimas lunas paschales per omnia servaverunt. (0019D) Et quia studiosis, et quaerentibus scire quod verum est, debet eiusdem circuli regula fixius inhaerere, hanc post praefationem nostram credidimus ascribendam. (0020A) Nonaginta quinque autem annorum hunc cyclum studio quo valuimus expedire contendimus: ultimum eiusdem beati Cyrilli, id est quintum circulum, quia sex adhuc ex eo anni supererant, in nostro hoc opere praeferentes: ac deinde quinque alios iuxta normam eiusdem pontificis, imo potius saepe dicti Nicaeni concilii, nos ordinasse profitemur.

Quia vero sanctus Cyrillus primum cyclum ab anno Diocletiani centesimo quinquagesimo tertio coepit, et ultimum in ducentesimo quadragesimo septimo terminavit; nos a ducentesimo quadragesimo octavo anno eiusdem tyranni potius quam principis inchoantes, noluimus circulis nostris memoriam impii et persecutoris innectere; sed magis elegimus ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi annorum tempora praenotare: quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est passio Redemptoris nostri, evidentius eluceret. (0020B)

Hoc praeterea lectorem putavimus admonendum, quod circulus iste nonaginta et quinque annorum quem fecimus, cum finito tempore in idipsum reverti coeperit, non per omnia propositam teneat firmitatem. Nam licet anni Domini nostri Iesu Christi ordinem suum continuata serie custodiant, et indictiones per annos quindecim solita revolutione decurrant, epactas etiam, quas Graeci vocant, id est adiectiones annuas lunares undecim, quae triginta dierum fine in se redeunt, fixis regulis invenias adnotatas, decemnovennalem quoque recursum, et paschales quartasdecimas lunas easdem omnium aevorum revolutione reperias: tamen tenorem similem constantiae nequeunt custodire concurrentes dies hebdomadum, et dies Paschae Domini, luraque ipsius diei Dominici. (0020C) Concurrentium autem hebdomadum (al., septem dierum) ratio, quae de solis cursu provenit, septeno (al., septem) annorum iugi circuitu terminatur. In quo per annos singulos unum numerare curabis; in eo tantummodo anno in quo bissextus fuerit, duos adiicies; quae causa etiam facit ut non per omnia circulus iste nonaginta quinque annorum suo recursui concordari videatur. Nam cum in caeteris annis non dissentiat, in illis solis in quibus se bissextus interserit, Pascha dominicum cum sua luna vario modo rationis occurrit. Sed hi qui ordine fixo per omnia decurrunt tempora, mobilium casuum sua stabili circuitione sine ulla possunt difficultate dirigere. (0020D) Et ideo post expletionem nonaginta quinque annorum, cum harum rerum diligens ad exordium redire voluerit, non ad quintum cyclum sancti Cyrilli, quem nobis necessario proposuimus, sed ad nostrum primum vigilanter excurrat; et ordine, quo diximus, per eos qui firmum cursum retinent, eorum progressum, qui videntur titubare, sustentet.

Illud quoque non minori cura notandum esse censuimus, ne in primi mensis agnitione fallamur. (0021A) Hinc enim pene cunctus error discrepantiae paschalis exoritur, dum temporis initium ignoratur. (0021B) Nam cum Dominus omnipotens hanc sacratissimam solemnitatem celebrandam filiis Israel, qui ex Aegyptia servitute liberabantur, indiceret, ait in libro Exodi ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste principium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2) . Itemque ibidem: Primo, inquit, mense, decimo quarto die mensis ad vesperum comedetis azyma, usque ad vigesimum primum eiusdem ad vesperum (Ibid., 18) . In Deuteronomio quoque idem legislator Moyses ita populum de hac re commonet dicens: Observa mensem noverum frugum, et verni primum temporis, ut facias Pascha Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto noctu (Deuter. XVI, 1 et seq.) . Tanta hac auctoritate divina claruit, primo mense, decimo quarto die ad vesperum, usque ad vigesimum primum, festivitatem paschalem debere celebrari. Sed quia mensis hic unde sumat exordium, vel ubi terminetur, evidenter ibi non legitur, praefati trecenti et octodecim pontifices, antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro Ecclesiasticae refertur Historiae, solertius investigantes, ab octavo idus Martii, usque in diem nonarum Aprilium, natam lunam facere dixerunt primi mensis exordium: et a duodecimo die calendarum Aprilium usque in decimum quartum calendas Maias lunam decimam quartam solertius inquirendam. (0021C) Quae quia cum solis cursu non aequaliter volvitur, tantorum dierum spatiis occursum vernalis aequinoctii consequatur: qui a duodecimo calendarum Aprilium die, cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, qui calculationis prae omnibus gnari sunt, specialiter adnotatur. In quo etiam, si luna decima quarta sabbato contigerit (quod semel in nonaginta quinque annis accidere manifestum est), sequenti die dominico, id est undecimo calendas Aprilis, luna decima quinta, celebrandum Pascha, eadem sancta synodus sine ambiguitate firmavit. Hoc modis omnibus admonens, ut ante duodecimum calendas Aprilis lunam decimam quartam paschalis festi nullus inquireret; quam non primi mensis, sed ultimi esse constaret. (0021D)

Sed nec hoc praetereundum esse putavimus, quod nimis errant qui lunam peragere cursum sui circuli triginta dierum spatiis aestimantes, duodecim lunares menses in trecentis sexaginta diebus annumerant; quibus etiam quinque dies adiiciunt, quos intercalares appellavit antiquitas, ut solarem annum adimplere videantur. Cum diligens inquisitio veritatis ostenderit in duobus lunae circulis non sexaginta dies, sed quinquaginta novem debere numerari. (0022A) Ac per hoc in duodecim lunaribus mensibus trecentorum quinquaginta quatuor dierum summam colligi; cui epactas Aegyptii annuas, id est undecim dies, accommodant: ut ita demum lunaris emensio (al., dimensio) rationi solis adaequetur. Quod verissimum esse atque certissimum suprascriptorum Patrum sententia comprobatur: qui, iuxta hanc Aegyptiorum calculationem, quartas decimas lunas paschalis observantiae tradiderunt. Sed nonnulli tantae subtilitatis, sive potius sanctionis ignari, dum alia supputationis argumenta perquirunt, a veritatis tramite recedunt. Unde plerumque contingit, ut quando saepe dicti Patres decimam quartam lunam ponunt, eam isti decimam quintam suspicentur; et quae vigesima prima est, vigesimam secundam esse pronuntient. Sed nobis, quibus amor et cura est Christianae religionis, nulla prorsus oportet ratione discedere; sed praefixam ab his paschalem regulam sincerissima convenit observatione servare. (0022B)

Quanta vero in Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis horum Patrum nitamur auctoritate, non labor est ostendere: cum secundum concilium apud Nicaeam post tempora non longa conveniens, eorum primitus definitionem, quam de paschali ratione protulerant, nullo modo violandam esse censuerit. Denique in sanctis canonibus, sub titulo septuagesimo nono, qui est primus ipsius Antiocheni concilii, his verbis invenitur expressum: Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate paschali, excommunicandos, et de Ecclesia pellendos esse censemus; si tamen contentiosi, adversus ea quae bene sunt decreta, perstiterint. Et haec quidem de laicis dicta sint. (0022C) Si quis autem eorum qui praesunt Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, et Ecclesiarum perturbationem, seorsim colligere, et cum Iudaeis Pascha celebrare; sancta synodus hunc alienum iam hinc ab Ecclesia indicavit, quod non solum sibi, sed plurimis causa corruptionis ac perturbationis exstiterit. Nec solum a ministerio tales removet, sed etiam illi qui post damnationem huiusmodi communicare tentaverint, damnati sunt, omni quoque extrinsecus honore privati, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit. (0022D) His non dissimilia venerabilis papa Leo sedis apostolicae praesul pronuntiat, dicens: Contra statuta canonum paternorum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaea spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur: ita ut si quis diversum quid velit decernere, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias pax erit, et firma concordia. Et iterum: In omnibus, inquit, ecclesiasticis causis, his legibus obsequimur, quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum per trecentos octodecim antistites Spiritus sanctus instituit: ita ut etiamsi multo plures aliud, quam illi statuere, decernant, in nulla reverentia sit habendum, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum. (0023A)

Sufficienter, ut putamus, cunctis indicitur, ne deinceps aliter quam a sanctis constitutum est Patribus, sacratissimum Pascha celebretur. Quod si testimonia tantorum sacerdotum forsitan quis obstinata mente despexerit, etiam in historia ecclesiastica paria breviter intimata reperiet; multorumque relatione pontificum, et maxime beati Athanasii, cuius supra meminimus, haec eadem vulgata cognoscet. (0023B) Idipsum vero epistola sancti Proterii Alexandrinae urbis episcopi ad eumdem papam Leonem pro hac eadem paschali quaestione directa, testatur: quam ante hos annos transferentes e Graeco, huic operi adnectendam esse perspeximus (al., prospeximus) : nec non et argumenta Aegyptiorum sagacitate quaesita subdidimus; quibus, si forsitan ignorentur, paschales tituli possint facile reperiri: id est, quotus sit annus ab Incarnatione Domini, et quota sit indictio; quotus etiam lunaris circulus, sive decemnovennalis existat; caeterique simili (al., caeteraque similia) supputationis compendio requirantur. Orantem pro nobis beatitudinem vestram divina gratia custodire dignetur.