<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Fulgentius Mythographus
floruit ca. 500 p. Chr. n.

 
 
   
   



D e   a e t a t i b u s
m u n d i   e t   h o m i n i s
l i b r i   X X I I I


L i b e r   I

[ textus sine littera A ]


______________________________

 
 
      Primum igitur mundi tempus sumendum est ex primo homine infelicissimo precepti dominici contemtore et ex eius coniuge uiri simplicis seductrice, in quibus et serpens inuidus utrorumque deceptor ostenditur et mulier mortis primordium miseris successoribus repperitur. Quid etenim profuit uel serpenti quod non solus periit uel homini quod inlicitum comedit uel mulieri quod sibi uirum consentientem effecit, nisi ut in omnibus iusti iudicii Dei ultio processisset; neque enim excellentissimus ille rerum omnium conditor mortis muscipulum in fructu prohibito indidit, sed deliciose ut homo uiueret ex dinoscentie eum ligno deterruit. Cerne enim quod et serpentis deceptio sub spe diuini honoris inmittitur et mulier perpetue uite promissione compellitur et uir lenocinio dulcoris in comestionem pomi gulosus inpellitur. Ergo ueternosus ille priuignus letitie qui primum penes genitores leno pomorum esse promeruit, ipse in filiis inuidie leno esse didicit seniorem homicidio perimens, iuniorem occidendo disperdens. O nihil tutum serpentis ingenio, ut homo qui principium uite extitit ipse mortis elogium fieret posteris et mulier uiuentium genetrix interitus sue existeret prolis. Ve mundo, ue hominibus, quorum initium mors, quorum finis iudicium. Quid enim profuit homini uite cursus, cui finiturum decretum est tempus? Omne enim quod perenne non contigit esse - quid uiuit? Defle ergo, queso te, homo, quod uiuis; uentosum enim est quod extolleris; non enim diuitie morientem secuntur nec honores corporibus prosunt: nudus qui mundum ingreditur, nudus mundo egreditur. Sit solo inuisibili deo perennis honor in seculo, qui horret excelsum, erigit deiectum et hominum semper destruens in nihilum deducit consilium; sed uere iustus, uere pius; quid enim mundi presumtio uel efficerit uel conmitteret, si ei perenniter uiuere contigisset? Sed nunc perscrutemur quid sibi hoc mundi principium cum hominis ex utero prodientis concordet effectum. Illic nouellum primi uteri germen zeli toxico innocentem inuidus uterinum insequitur, hic puer puero dum iniungitur, licet innocuum, sed genuini zeli ostendit effectum. Discit primus homo uolucrum pecudumque differentes edicere nominum sonos, discit innocens licet inconpositos proferre dulciter modulos. Ergo primum mundi tempus usque in Enoch finire decretum est diuine potentie uirtute euocitum. Quo quidem et hoc innocentibus conpetit; nihil enim Deus super innocentum purissimum diligit sensum.

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>