BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput VII.

 

Quomodo admonendi

impudentes et verecundi.

 

Aliter admonendi sunt impudentes, atque aliter verecundi. Illos namque ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit; istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit. Illi se delinquere nesciunt, nisi etiam a pluribus increpentur; istis plerumque ad conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Illos melius corrigit qui invehendo reprehendit; istis autem major profectus adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. Impudentem quippe Judaeorum plebem Dominus aperte increpans, ait: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Et rursum verecundantem refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui qui fecit te (Isai. LIV, 4). Impudenter quoque delinquentes Galatas aperte Paulus increpat, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et rursum: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini (Ibid. 3)? Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis; occupati enim eratis (Philipp. IV, 10); ut et illorum culpas increpatio dura detegeret, et horum negligentiam mollior sermo velaret.