BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput X.

 

Quomodo admonendi

benevoli et invidi.

 

Aliter admonendi sunt benevoli, atque aliter invidi. Admonendi namque sunt benevoli, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenos habere propria concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri spectatores assistant, eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc laboribus otiosi per durant. Valde quippe peccamus, si aliena bene gesta non diligimus. Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus non imitamur. Dicendum itaque est benevolis, quia si imitari bona minime festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut stultis spectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum et histrionum gesta favoribus efferunt, nec tamen tales esse desiderant, quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen devitant similiter placere. Dicendum est benevolis ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis actibus non praesumant; ne bona laudent, et agere recusent. Gravius quippe extrema ultione feriendi sunt, quibus placuit quod imitari noluerunt.

Admonendi sunt invidi, ut perpendant quantae caecitatis sunt, qui alieno provectu deficiunt, aliena exsultatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid istis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona quae habere non possunt, si diligerent, sua facerent. Sic quippe sunt universi consistentes in fide, sicut multa membra uno in corpore: quae per officium quidem diversa sunt, sed eo quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per pedes oculi gradiantur; ori auditus aurium serviat, et ad usum suum auribus oris lingua concurrat; suffragetur venter manibus, ventri operentur manus. In ipsa igitur corporis positione accipimus, quod in actione servemus. Nimis itaque turpe est non imitari quod sumus. Nostra sunt nimirum, quae etsi imitari non possumus, amamus in aliis; et amantium fiunt quaeque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est invidis, quia dum se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia autem diaboli mors intrarit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Quia enim ipse caelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Admonendi sunt invidi ut cognoscant quantis lapsibus succrescentis ruinae subjaceant, quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Genes. IV, 4). Livor itaque sacrificii, fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcumque esset amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur interimunt. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis; quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt quandoque roborantur. Et recte illic subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.