BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXV.

 

Quomodo admonendi

qui officium praedicationis nimia humilitate detrectant,

et qui praecipiti festinatione occupant.

 

Aliter admonendi sunt qui cum praedicare digne valeant, prae nimia humilitate formidant; atque aliter admonendi sunt quos a praedicatione imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit. Admonendi namque sunt qui cum praedicare utiliter possunt, immoderata tamen humilitate refugiunt; ut ex minori consideratione colligant quantum in majoribus rebus derelinquant. Si enim indigentibus proximis ipsi quas haberent pecunias absconderent, adjutores proculdubio calamitatis exstitissent. Quo ergo reatu constringantur aspiciant, qui dum peccantibus fratribus verbum praedicationis subtrabunt, morientibus mentibus vitae remedia abscondunt. Unde et bene quidam sapiens dicit: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32)? Si populos fames attereret, et occulta frumenta ipsi servarent, auctores proculdubio mortis existerent. Qua itaque plectendi sunt poena considerent, qui cum fame verbi animae pereant, ipsi panem perceptae gratiae non ministrant. Unde et bene per Salomonem dicitur: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis (Prov. XI, 26). Frumenta quippe abscondere, est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum quos corrigere potuit poena damnatur. Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum. Unde et bene per prophetam dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII, 10). Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere. De quo rursum gladio dicitur: Et gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42).

Hi itaque cum apud se sermonem praedicationis occultant, divinas contra se sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit (Matth. XXV, 24, seq.). Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). Audiant quod voce angelica Joannes admonetur, cum dicitur: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17). Ut nimirum cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur trahat; ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Audiant quod Isaias quia a verbi ministerio tacuit, illustratus superno lumine, magna voce poenitentiae se ipse reprehendit, dicens: Vae mihi quia tacui (Isai. VI, 5). Audiant quod per Salomonem in illum praedicationis scientia multiplicari promittitur, qui in hoc quod jam obtinuit, torporis vitio non tenetur. Ait namque: Anima quae benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur (Prov. XI, 25). Qui enim exterius praedicando benedicit, interioris augmenti pinguedinem recipit; et dum vino eloquii auditorum mentem debriare [inebriare] non desinit, potu multiplicati muneris debriatus excrescit. Audiant quod David hoc Deo in munere obtulit, quod praedicationis gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo. Domine, tu cognovisti; justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi (Ps. XXXIX, 10, 11). Audiant quod sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam (Cant. VIII, 13). Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta plantaria virtutum servat. Cujus vocem amicos auscultare, est electos quosque verbum praedicationis illius desiderare: quam videlicet vocem sponsus audire desiderat, quia ad praedicationem ejus per electorum suorum animas anhelat. Audiant quod Moyses cum irascentem Deum populo cerneret, et assumi ad ulciscendum gladio juberet; illos a parte Dei denuntiavit existere, qui delinquentium scelera incunctanter ferirent, dicens: Si quis Domini est, jungatur mihi; ponat vir gladium super femur suum: ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum (Exod. XXXII, 27). Gladium quippe super femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre; ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est illicitas suggestiones edomare. De porta vero usque ad portam ire, est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, increpando discurrere. Per medium vero castrorum transire, est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullius se debeat favorem declinare. Unde et recte subjungitur: Occidat vir fratrem, et amicum, et proximum suum. Fratrem scilicet et amicum et proximum interficit, qui cum punienda invenit, ab increpationis gladio nec eis quos per cognationem diligit parcit. Si ergo ille Dei dicitur qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei denegat, qui inquantum sufficit, increpare vitam carnalium recusat. At contra admonendi sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum tanti sibi onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscidant; et cum arripiunt intempestive quod non valent, perdant etiam quod implere quandoque tempestive potuissent; atque scientiam, quia incongrue conantur ostendere, juste ostendantur amisisse. Admonendi sunt ut considerent quod pulli avium si ante pennarum perfectionem volare appetant, unde ire in alta cupiunt, inde in ima merguntur. Admonendi sunt ut considerent quod, structuris recentibus necdum solidatis, si tignorum pondus superponitur, non babitaculum, sed ruina fabricatur. Admonendi sunt ut considerent quod conceptas soboles feminae si priusquam plene formentur proferunt, nequaquam domos, sed tumulos replent. Hinc est enim quod ipsa Veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Adolescens loquere in causa tua vix; et si bis interrogatus fueris, habeat initium responsio tua (Eccli. XXXII, 10). Hinc est quod idem Redempter noster, cum in coelis sit conditor, et ostensione suae potentiae semper doctor angelorum, ante tricennale tempus in terra magister noluit fieri hominum; ut videlicet praecipitatis vim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam, qui labi non posset, perfectae vitae gratiam non nisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem (Luc. II, 42). De quo a parentibus requisito, paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem (Ibid., 46). Vigilanti itaque consideratione pensandum est, quod cum Jesus annorum duodecim dicitur in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Cum vero per Paulum discipulo dicitur: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12); sciendum nobis est quia in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur. Quod citius ostenditur, si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Si enim utraque unum esse non decerneret, quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret.