BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Venantius Fortunatus

ca. 530 - ca. 600

 

Carminum appendix

(Carmina epistularia)

 

Appendix IV

 

――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――

 

 

 

Versus ad Sigimundum

Christicolas animas haec conscia cura fatigat,

ut circa cunctos stet sine labe salus.

ast ego prae reliquis circum tua lumina pendens

qui venit atque redit prompta requiro frequens:

5

sollicitis oculis volitantia flabra recurro,

quando vel unde tui nuntiet aura boni.

hoc [tibi] praecipue mea, dulcis, epistula signet,

quod dolor atque metus sit tuus ille meus:

et quia nos animo cognoscis currere tecum,

10

det de te incolumi pagina missa fidem.