BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Angilbertus Centulensis

ca. 745 - 814

 

Carmina

 

Carmen II

 

________________________________________________________________

 

 

 

David rex

 

Surge, meo domno dulces fac, fistula, versus,

David amat versus, surge et fac, fistula, versus.

 

David amat vates, vatorum est gloria David,

Quapropter, vates cuncti, concurrite in unum,

5

Atque meo David dulces cantate camenas.

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

Dulcis amor David inspiret corda canentum,

Cordibus in nostris faciat amor ipsius odas.

Vatis Homerus amat David, fac, fistula, versus.

10

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

Inclita, dulcisono taceas ne, tibia, plectro,

Nomen in ore tuo resonet per carmina David,

Illius atque tuum repleat dilectio pectus.

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

15

David amat veterum sacratos noscere sensus,

Divitiasque senum gnaro percurrere corde,

Scrutarique sacrae gestit secreta sophiae.

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

David habere cupit sapientes mente magistros,

20

Ad decus, ad laudem cuiuscumque artis in aula,

Ut veterum renovet studiosa mente sophiam.

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

Fundamenta super petram quoque ponit in altum,

Ut domus alma deo maneat firmissima Christo.

25

Felix sic lapides posuit sua dextera primum,

Inclita celsitrono fierent ut templa tonanti.

David amat vates, vatorum est gloria David.

 

Auxilietur opus Christi clementia sanctum,

Auxilientur opus caelestes, quaeso, ministri,

30

Sanctorumque simul numerus, precor adiuvet illud.

David amat Christum, Christus est gloria David.

 

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Inclite, cur taceam iuvenis te, Carle, camenis?

Tu quoque magnorum sobolis condigna parentum,

35

Tu decus es aulae, regni spes indolis almae,

Quapropter laudat omnis te fistula vatum.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Tu quoque sacra deo virgo, soror inclita David,

Carmine perpetuo nostro iam Gisla valeto.

40

Te, scio, sponsus amat, caelorum gloria Christus,

Nam cui tu soli semper tua membra dicasti.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Rotthrud carmen amat, mentis clarissima virgo,

Virgo decora satis et moribus inclita virgo.

45

Curre per albentes campos et collige flores,

Ex veterum pratis pulchram tibi pange coronam.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus. 

Virginis egregiae Bertae nunc dicite laudes,

Pierides, mecum, placeant cui carmina nostra;

50

Carminibus cunctis Musarum digna puella est.

Surge, meis caris dulces, fac, fistula, versus.

 

Tibia vos laudet pariter nunc nostra, puellae,

Praefragiles annis, maturae in moribus almis.

Praepulchram speciem vitae iam vicit honestas.

55

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Cur te non memorem, magnae primicerius aulae,

Aaron quippe prius magnus sub Mose sacerdos

In te nunc nostra subito reviviscit in aula.

Tu portas Effoth sacrumque altaribus ignem,

60

Ore poli clavem portas manibusque capellae,

Tu populum precibus defendis semper ab hoste.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Thirsis amat versus, dicamus carmine Thirsin,

Ardua quippe fides canuto vertice fulget,

65

Fulget amor Thirsin quapropter pectore puro.

Alma fides Thirsin faciet quoque Davide carum.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Uvidus imbrifero veniet de monte Menalcas,

Ut legat hos versus aulae condignus amore,

70

Dignus amor rutilat vatorum in corde Menalce.

Surge, meis caris dulces fac, fistula, versus.

 

Cartula, curre modo per sacra palatia David

Atque humili cunctis caris fer voce salutem,

Basia dans dulci modulamine semper amicis,

75

Atque mei David pedibus prostrata camenas

Mox expande tuas, decies dic mille salutes,

Atque pedum digitis da basia dulcia sacris.

Sic te verte meis caris proferre salutem,

Atque puellarum cameras percurre canendo,

80

Et pete castra primo, carta, clarissima Iuli,

Et dic multimodas iuveni per carmina laudes.

Et sic ad sacram citius tunc curre capellam,

Pacificam utque feras cunctis in ore salutem.

Et quicumque tibi occurrat per strata fidelis,

85

Vir, pater aut frater forsan, iuvenesque senesque,

Semper in ore feras sacratam pacis olivam,

Dic et: «Homerus amat vestram per secla salutem.

Vos deus omnipotens semper conservet ubique,

Te quoque . . . Christus, David, conservet in evum.»

90

David amor noster, David super omnia carus.

David amat vates, vatorum est gloria David.

David amat Christum, Christus est gloria David.

 

Post haec, carta, cito hortos percurris amoenos,

Cum pueris quos iam habitare solebat Homerus.

95

Cerne salutifero pulchros de gramine flores,

Si bene se teneant, crescant si germine laeto,

Si non hostis edax inimico pollice rumpat,

Undique cingantur firmis si sepibus illi,

Si domus et pueri vigeant, si tecta domorum.

100

Laeta deo laudes facies, si prospera cuncta

Invenies, et dic pueris: «Servate fideles

Castra, precor, veniat ad vos dum vatis Homerus,

Ne vel flamma vorax vel fur devastet in istis

Iam septis quicquam, summo miserante tonante.

 

105

Vosque valete, mei pueri, pia cura poetae,

Et portate meo dulci mea carmina David.»

David amat vates, vatorum est gloria David.

David amat Christum, Christus est gloria David.