BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

Vita quinque sanctorum abbatum

monasterii in Wiremutha et Gyruum

 

Libellus primus

 

___________________________________________________

 

 

 

Incipit vita beatorum abbatum

Benedicti, Ceolfridi, Eosterwini,

Sigfridi, atque Hwaetberhti.

 

 

Libellus primus

 

1. Religiosus Christi famulus Biscopus cognomento Benedictus, aspirante superna gratia, monasterium construxit in honore beatissimi apostolorum principis Petri, iuxta ostium fluminis Wiri ad Aquilonem, iuvante se ac terram tribuente venerabili ac piissimo gentis illius rege Aecgfrido; idemque monasterium annis sedecim, inter innumeros vel itinerum vel infirmitatum labores, eadem qua construxit religione, sedulus rexit. Qui ut beati papae Gregorii verbis, quibus cognominis eius abbatis vitam glorificat, utar: «Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile, aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit.» Nobili quidem stirpe gentis Anglorum progenitus, sed non minori nobilitate mentis ad promerenda semper angelorum consortia suspensus. Denique cum esset minister Oswii regis, et possessionem terrae suo gradui competentem illo donante perciperet, annos natus circiter XX et V fastidivit possessionem caducam, ut adquirere posset aeternam; despexit militiam cum corruptibili donativo terrestrem, ut vero regi militans, regnum in superna civitate mereretur habere perpetuum; reliquit domum, cognatos, et patriam propter Christum et propter evangelium, ut centuplum acciperet, et vitam aeternam possideret; respuit nuptiis servire carnalibus, ut sequi valeret agnum virginitatis gloria candidum in regnis celestibus; abnuit liberos carne procreare mortales, praedestinatus a Christo ad educandos ei spiritali doctrina filios caelesti in vita perennes.

 

2. Dimissa ergo patria Romam adiit, beatorum apostolorum, quorum desiderio semper ardere consuerat, etiam loca corporum corporaliter visere atque adorare curavit; ac patriam mox reversus, studiosius ea quae vidit ecclesiasticae vitae instituta, diligere, venerari, et quibus potuit praedicare non desiit. Quo tempore Alchfridus supradicti regis Oswii filius et ipse propter adoranda apostolorum limina Romam venire disponens, comitem eum eiusdem itineris accepit. Quem cum pater suus ab intentione memorati itineris revocaret, atque in patria ac regno suo faceret residere, nihilominus ipse ut bone indolis adolescens, coeptum confestim explens iter, summa sub festinatione Romam rediit, tempore cuius supra beatae memoriae Vitaliani papae; et non pauca scientiae salutaris quemadmodum et prius hausta dulcedine, post menses aliquot inde digrediens ad insulam Lirinensem, ibidem se monachorum coetui tradidit, tonsuram accepit, et disciplinam regularem monachi voto insignitus debita cum sollicitudine servavit; ubi per biennium idonea monasticae conversationis doctrina institutus, rursus beati petri apostolorum principis amore devictus, sacratam eius corpore civitatem repedare statuit.

 

3. Nec post longum adveniente nave mercatoria, desiderio satisfecit. Eo autem tempore miserat Ecgberchtus Cantuariorum rex de Brittannia electum ad episcopatus officium virum nomine Vighardum, qui a Romanis beati papae Gregorii discipulis in Cantia fuerat omni aecclesiastica institutione sufficienter edoctus; cupiens eum sibi Romae ordinari episcopum, quatinus suae gentis et linguae habens antistitem, tanto perfectius cum subiectis sibi populis vel verbis imbueretur fidei vel mysteriis; quanto haec non per interpretem, sed per cognati et contribulis viri linguam simul manumque susciperet. Qui videlicet Vicghardus Romam veniens, cum cunctis qui secum venere comitibus, antequam gradum pontificatus perciperet, morbo ingruente defunctus est. At vero papa apostolicus, ne legatariis obeuntibus legatio religiosa fidelium fructu competente careret, inito consilio elegit de suis quem Brittannias archiepiscopum mitteret, Theodorum videlicet saeculari simul et aecclesiastica philosophia praeditum virum, et hoc in utraque lingua, greca scilicet et latina, dato ei collega et consiliatore viro aeque strenuissimo ac prudentissimo Adriano abbate. Et quia venerabilem Benedictum sapientem, industrium, religiosum ac nobilem virum fore conspexit, huic ordinatum cum suis omnibus commendavit episcopum, precepitque ut, relicta peregrinatione quam pro Christo susceperat, commodi altioris intuitu patriam reversus, doctorem ei veritatis quem sedula quesierat adduceret, cui vel illo pergenti vel ibidem docenti, pariter interpres existere posset et ductor. Fecit Benedictus ut iusserat; venerunt Cantiam; gratissime sunt suscepti; Theodorus sedem episcopatus conscendit; Benedictus suscepit monasterium beati Petri apostoli regendum, cuius postea praefatus Adrianus factus est abbas.

 

4. Quod ubi duobus annis monasterium rexit, tertium de Brittannia Romam iter arripiens solita prosperitate conplevit librosque omnis divinae eruditionis non paucos vel placito praetio emptos, vel amicorum dono largitos retulit. Rediens autem ubi Viennam pervenit, empticios ibi quos apud amicos commendaverat, recepit. At ingressus Brittanniam, ad regem se occidentalium Saxonum nomine Counvalh conferendum putavit, cuius et ante non semel amicitiis usus, et beneficiis erat adiutus. Sed ipso eodem tempore inmatura morte praerepto, tandem ad patriam gentem, solumque in quo natus est pedem convertens, Aecfricum Transhumbranae regionis regem adiit, cuncta quae egisset ex quo patriam adolescens deseruit, replicavit; quo religionis desiderio arderet, non celavit; quid aecclesiasticae, quid monachicae institutionis Romae vel circumquaque didicisset, ostendit, quot divina volumina, quantas beatorum apostolorum sive martyrum Christi reliquias adtulisset, patefecit; tantamque apud eum gratiam familiaritatis invenit, ut confestim ei terram septuaginta familiarum de suo largitus, monasterium inibi primo pastori aecclesiae facere prae ciperet. Quod factum est, sicut et in prohemio memini, ad osium fluminis Wyri ad Levam anno ab incarnatione domini sexcentesimo septuagesimo quarto, indictione secunda, anno autem quarto imperii Ecgfridi regis.

 

5. Nec plusquam unius anni spatio post fundatum monasterium interiecto, Benedictus oceano transmisso Gallias petens, cementarios qui lapideam sibi aecclesiam iuxta Romanorum quem semper amabat morem facerent, postulavit, accepit, adtulit. Et tantum in operando studii prae amore beati Petri in cuius honorem faciebat exhibuit, ut intra unius anni circulum ex quo fundamenta sunt iecta, culminibus superpositis, missarum inibi solempnia celebrari videres. Proximante autem ad perfectum opere, misit legatarios Galliam, qui vitri factores, artifices videlicet Brittannis catenus incognitos, ad cancellandas aecclesiae porticumque et caenaculorum eius fenestras adducerent. Factumque est, et venerunt; nec solum opus postulatum compleverunt, sed et Anglorum ex eo gentem huiusmodi artificium nosse ac discere fecerunt; artificium nimirum vel lampadis aecclesiae claustris, vel vasorum multifariis usibus non ignobiliter aptum. Sed et cuncta quae ad altaris et aecclesiae ministerium competebant, vasa sancta, vel vestimenta, quia domi invenire non potuit, de transmarinis regionibus advectare religiosus emptor curabat.

 

6. Et ut ea quoque quae nec in Gallia quidem repperiri valebant, Romanis e finibus aecclesiae suae provisor inpiger ornamenta vel munimenta conferret; quarta illo, post conpositum iuxta regulam monasterium, profectione conpleta multipliciore quam prius spiritalium mercium fenore cumulatus rediit. Primo quod innumerabilem librorum omnis generis copiam adportavit; secundo quod reliquiarum beatorum apostolorum martirumque Christi habundantem gratiam multis Anglorum aecclesiis profuturam advexit; tertio quod ordinem cantandi psallendi atque in aecclesia ministrandi iuxta morem Romanae institutionis suo monasterio contradidit, postulato videlicet atque accepto ab Agathone papa archicantore aecclesiae beati apostoli Petri et abbate monasterii beati Martini Iohanne, quem sui futurum magistrum monasterii Brittannias, Romanum Anglis adduceret. Qui illo perveniens, non solum viva voce quae Romae didicit aecclesiastica discentibus tradidit; sed et non pauca etiam litteris mandata reliquit, quae hactenus in eiusdem monasterii bibliotheca memoriae gratia servantur. Quartum, Benedictus non vile munus adtulit, epistolam privilegii a venerabili papa Agathone cum licentia, consensu, desiderio, et hortatu Ecgfridi regis acceptam, qua monasterium, quod fecit, ab omni prorsus extrinseca irruptione tutum perpetuo redderetur ac liberum. Quintum, picturas imaginum sanctarum quas ad ornandam aecclesiam beati Petri apostoli, quam construxerat, detulit; imaginem videlicet beatae Dei genetricis semperque virginis Mariae, simul et duodecim apostolorum, quibus mediam eiusdem aecclesiae testudinem, ducto a pariete ad parietem tabulato praecingeret; imagines evangelicae historiae quibus Australem aecclesiae parietem decoraret; imagines visionum Apocalipsis beati Iohannis, quibus septentrionalem aeque parietem ornaret, quatinus intrantes aecclesiam omnes etiam litterarum ignari, quaquaversum intenderent, vel semper amabilem Christi sanctorumque eius, quamvis in imagine, contemplarentur aspectum; vel dominicae incarnationis gratiam vigilantiore mente recolerent; vel extremi discrimen examinis, quasi coram oculis habentes, districtius se ipsi examinare meminissent.

 

7. Igitur venerabilis Benedicti virtute, industria ac religione, rex Ecgfridus non minimum delectatus, terram, quam ad construendum monasterium ei donaverat, quia bene se ac fructuose donasse conspexit, quadraginta adhuc familiarum data possessione, augmentare curavit; ubi post annum missis monachis numero ferme decem et septem, et praeposito abbate ac presbitero Ceolfrido, Benedictus consultu immo etiam iussu praefati Ecgfridi regis, monasterium beati apostoli Pauli construxit, ea duntaxat ratione, ut una utriusque loci pax et concordia, eadem perpetuo familiaritas conservaretur et gratia; ut sicut verbi gratia, corpus a capite, per quod spirat, non potest avelli, caput corporis, sine quo non vivit, nequit oblivisci, ita nullus haec monasteria primorum apostolorum fraterna societate coniuncta aliquo ab invicem temptaret disturbare conatu. Ceolfridus autem hic, quem abbatem constituit Benedictus, a primis instituti monasterii prioris exordiis adiutor illi per omnia strenuissimus aderat, et cum eo tempore congruo Romam discendi necessaria simul et adorandi gratia adierat. Quo tempore etiam presbiterum Eosterwyni de monasterio beati Petri eligens abbatem, eidem monasterio regendi iure praefecit; ut quem solus non poterat laborem, socia dilectissimi commilitonis virtute levius ferret. Nec ab re videatur cuiquam duos unum monasterium simul habuisse abbates. Fecit hoc frequens illius pro monasterii utilitate profectio, creber trans oceanum aegressus incertusque regressus. Nam et beatissimum Petrum apostolum Romae pontifices sub se duos per ordinem ad regendam aecclesiam constituisse, causa instante necessaria, tradunt historiae. Et ipse magnus abbas Benedictus, sicut de illo beatus papa Gregorius scribit, XII abbates suis discipulis, prout utile iudicavit, sine caritatis detrimento, immo pro augmento caritatis praefecit.

 

8. Suscepit igitur memoratus vir curam monasterii regendi, nono ex quo fundatum est anno. Permansit in ea usque ad obitum suum annis quattuor, vir ad saeculum nobilis, sed insigne nobilitatis non ad iactantiae materiem, ut quidam, despectumque aliorum, sed ad maiorem, ut Dei servum decet, animi nobilitatem convertens. Patruelis quippe erat abbatis sui Benedicti, sed amborum tanta ingenuitas, talis mundanae ingenuitatis fuit pro nichilo contemptus, ut neque iste monasterium ingressus, aliquem sibi prae ceteris ob intuitum consanguinitatis aut nobilitatis honorem quaerendum, neque ille putaret offerendum; sed aequali cum fratribus lance boni propositi iuvenis gloriabatur se regularem per omnia servare disciplinam. Et quidem cum fuisset minister Aecgfridi regis, relictis semel negotiis saecularibus, depositis armis, assumpta militia spiritali, tantum mansit humilis, fratrumque simillimus aliorum, ut ventilare cum eis et triturare, oves vitulasque mulgere, in pistrino, in orto, in coquina, in cunctis monasterii operibus iocundus et obediens gauderet exerceri. Sed et abbatis nomine graduque assumpto, idem animo qui prius manebat ad omnes, iuxta id quod quidam sapiens ammonet dicens: «Rectorem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis, quasi unus ex illis, mitis, affabilis, et benignus omnibus». Et quidem, ubi oportunum conperiebat, peccantes regulari disciplina cohercens, sed magis tamen ingenita diligendi consuetudine sedulus ammonens, ne qui peccare vellet, et limpidissimam vultus eius lucem nubilo sibi suae iniquietudinis abscondere. Saepe pro curandis monasterii negotiis alicubi degrediens, ubi operantes invenit fratres, solebat eis confestim in opere coniungi; vel aratri gressum stiba regendo, vel ferrum malleo domando, vel ventilabrum manu concutiendo, vel aliud quid tale gerendo. Erat enim et viribus fortis iuvenis, et lingua suavis; sed et animo hilaris, et beneficio largus, et honestus aspectu. Eodem quo fratres ceteri cibo, semper eadem vescebatur in domo, ipso quo priusquam abbas esset communi dormiebat in loco, adeo ut etiam morbo correptus, et obitus sui certis ex signis iam praescius, duos adhuc dies in dormitorio fratrum quiesceret. Nam quinque reliquos usque ad exitus horam dies in secretiori se aede locabat; qua die quadam egrediens, et sub divo residens, accitis ad se fratribus cunctis, more naturae misericordis osculum pacis eis flentibus, ac de abscessu tanti patris et pastoris merentibus dedit. Obiit autem per Nonas Martias noctu, fratribus matutinae psalmodiae laude vacantibus. Viginti IIII annorum erat cum monasterium peteret, XII in eo vixit annis, septem presbiteratu functus est annis, IIII ex eis monasterii regimen agebat; ac sic terrenos artus moribundaque membra relinquens, caelestia regna petivit.

 

9. Verum his de vita venerabilis Aeosterwyni breviter praelibatis, redeamus ad ordinem narrandi. Constituto illo abbate Benedictus monasterio beati Petri apostoli, constituto et Ceolfrido monasterio beati Pauli, non multo post temporis spatio quinta vice de Brittannia Romam adcurrens, innumeris sicut semper aecclesiasticorum donis commodorum locupletatus rediit; magna quidem copia voluminum sacrorum; sed non minori, sicut et prius, sanctarum imaginum munere ditatus. Nam et tunc dominicae historiae picturas quibus totam beatae Dei genetricis, quam in monasterio maiore fecerat, aecclesiam in gyro coronaret, adtulit; imagines quoque ad ornandum monasterium aecclesiamque beati Pauli apostoli de concordia Veteris et Novi Testamenti summa ratione conpositas exibuit; verbi gratia, Isaac ligna, quibus inmolaretur portantem, et Dominum crucem in qua pateretur aeque portantem, proxima super invicem regione, pictura coniunxit. Item serpenti in heremo a Moyse exaltato, filium hominis in cruce exaltatum conparavit. Adtulit inter alia, et pallia duo oloserica incomparandi operis, quibus postea ab Aldfrido rege eiusque consiliariis, namque Ecgfridum postquam rediit iam interfectum repperit, terram trium familiarum ad Austrum Uuiri fluminis, iuxta ostium conparavit.

 

10. Verum inter laeta quae veniens adtulit, tristia domi repperit; venerabilem videlicet presbiterum Eosterwini quem abiturus abbatem constituerat, simul et fratrum ei commissorum catervam non paucam, per cuncta grassante pestilentia, iam migrasse de saeculo. Sed aderat et solamen, quia in loco Aeosterwyni virum aeque reverentissimum ac mitissimum de monasterio eodem, Sicgfridum videlicet diaconum, electione fratrum suorum simul et coabbatis eius Ceolfridi, mox substitutum cognovit; virum scientia quidem scripturarum sufficienter instructum, moribus optimis ornatum, mira abstinentiae virtute praeditum, sed ad custodiam virtutum animi, corporis infirmitate non minime depressum, ad conservandam cordis innocentiam nocivo et inremediabili pulmonum vitio laborantem.

 

11. Nec multo post etiam Benedictus ipse morbo caepit ingruente fatigari. Ut enim tantam religionis instantiam etiam patientiae virtus adiuncta probaret, divina utrumque pietas temporali egritudine prostravit in lectum; ut post egritudinem morte devictam perpetua supernae pacis et lucis quiete refoveret. Nam et Sigfridus, ut diximus, longa interiorum molestia castigatus diem pervenit ad ultimum; et Benedictus per triennium languore paulatim adcrescente tanta paralisi dissolutus est, ut ab omni prorsus inferiorum membrorum factus sit parte praemortuus, superioribus solum, sine quorum vita vivere nequit homo, ad officium patientiae virtutemque reservatis; studebant in dolore semper Auctori gratias referre, semper Dei laudibus fraternisve hortatibus vacare. Agebat Benedictus advenientes sepius ad se fratres de custodienda, quam statuerat, regula firmare: «Neque enim putare habetis,» inquit, «quod ex meo haec quae vobis statui decreta indoctus corde protulerim. Ex decem quippe et septem monasteriis quae inter longos meae crebre peregrinationis discursus optima conperi, haec universa didici, et vobis salubriter observanda contradidi.» Bibliothecam quam de Roma nobilissimam copiosissimamque advexerat, ad instructionem aecclesiae necessariam, sollicite servari integram, nec per incuriam fedari, aut passim dissipari praecepit. Sed et hoc sedulus eisdem solebat iterare mandatum, ne quis in electione abbatis, generis prosapiam, et non magis vivendi docendique probitatem putaret esse quaerendam. «Et vere,» inquit, «dico vobis, quia in conparatione duorum malorum, tolerabilius mihi multo est totum hunc locum in quo monasterium feci, si sic iudicaverit Deus, in solitudinem sempiternam redigi, quam ut frater meus carnalis, quem novimus viam veritatis non ingredi, in eo regendo post me abbatis nomine succedat. Ideoque multum caretote fratres semper, ne secundum genus umquam, ne deforis aliunde, vobis patrem quaeratis. Sed iuxta quod regula magni quondam abbatis Benedicti, iuxta quod privilegii nostri continent decreta, in conventu vestrae congregationis communi consilio perquiratis, qui secundum vitac meritum et sapientiae doctrinam aptior ad tale ministerium perficiendum digniorque probetur, et quemcunque omnes unanime caritatis inquisitione optimum cognoscentes elegeritis; hunc vobis accito episcopo rogetis abbatem consueta benedictione firmari. Nam qui carnali,» inquit «ordine carnales filios generant, carnali necesse est ac terrenae suae hereditati carnales terrenosque quaerant heredes; at qui spiritales Deo filios spiritali semine verbi procreant, spiritalia oportet sint cuncta quae agunt. Inter spiritales suos liberos eum maiorem qui ampliori spiritus gratia sit praeditus aestiment, quomodo terreni parentes, quem primum partu fuderint, eum principium liberorum suorum cognoscere, et caeteris in partienda sua hereditate praeferendum ducere solent.»

 

12. Neque hoc reticendum, quod venerabilis abbas Benedictus ad temperandum sepe longae noctis tedium, quam prae infirmitatis onere ducebat insomnem, advocato lectore, vel exemplar patientiae Iob, vel aliud quid scripturarum quo consolaretur aegrotus, quo depressus in infimis vivacius ad superna erigeretur, coram se recitari iubebat. Et quia nullatenus ad orandum surgere, non facile ad explendum solitae psalmodiae cursum linguam vocemve poterat levare, didicit vir prudens, affectu religionis dictante, per singulas diurnae sive nocturnae orationis horas aliquos ad se fratrum vocare, quibus psalmos consuetos duobus in choris resonantibus, et ipse cum eis quatenus poterat psallendo, quod per se solum nequiverat, eorum iuvamine suppleret.

 

13. At ubi uterque abbas lassatus infirmitate diutina, iam se morti vicinum, nec regendo monasterio idoneum fore conspexit; tanta namque eos affecit infirmitas carnis, ut perficeretur in eis virtus Christi, ut cum quadam die desiderantibus eis se invicem, priusquam de hoc saeculo migrarent, videre et alloqui, Sigfridus in feretro deportaretur ad cubiculum, ubi Benedictus et ipse suo iacebat in grabato, eisque uno in loco ministrorum manu conpositis, caput utriusque in eodem cervicali locaretur, lacrimabili spectaculo, nec tantum habuere virium, ut proprius posita ora ad osculandum se alterutrum coniungere possent, sed et hoc fraterno conpleverunt officio; inito Benedictus cum eo, cumque universis fratribus salubri consilio, acciit abbatem Ceolfridum, quem monasterio beati Pauli apostoli praefecerat, virum videlicet sibi non tam carnis necessitudine, quam virtutum societate propinquum; et eum utrique monasterio, cunctis faventibus, atque hoc utillimum iudicantibus, praeposuit patrem; salubre ratus per omnia ad conservandam pacem, unitatem, concordiamque locorum, si unum perpetuo patrem rectoremque tenerent; commemorans sepius Israhelitici regni exemplum, quod inexterminabile semper exteris nationibus, inviolatumque perduravit, quamdiu unis hisdemque suae gentis regebatur a ducibus; at postquam praecedentium causa peccatorum inimico ab invicem est certamine direptum, periit paulisper, et a sua concussum soliditate defecit. Sed et evangelicam illam monebat sine intermissione recolendam esse sententiam, quia: «omne regnum in seipso divisum desolabitur.»