<<< operis indicem  <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
 


 






 



D e
t e m p o r u m
r a t i o n e


________________________________


C a p i t u l u m   I.

      D e   c o m p u t o
      v e l   l o q u e l a
      d i g i t o r u m



De temporum ratione, domino iuvante, dicturi necessarium duximus utilissimam primo promptissimamque flexus digitorum paucis praemonstrare solertiam, ut cum maximam computandi facilitatem dederimus, tum paratiore legentum ingenio ad investigandam dilucidandamque computando seriem temporum veniamus. Neque enim contemnenda parvive pendenda est regula cuius omnes pene sacrae expositores scripturae, non minus quam literarum figuras, monstrantur amplexi. Denique et multi alii alias, et ipse divinae interpres historiae Hieronimus in evangelicae tractatu sententiae, huius adiumentum disciplinae non dubitavit assumere: «Centesimus», inquit, «et sexagesimus et tricesimus fructus, quamquam de una terra et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias: nam et ipsa digitorum coniunctio et, quasi molli osculo se complectens et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae; unde et in superiore digito deprimuntur, quantoque maior est difficultas expertae quondam voluntatis illecebras abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus (quaeso, diligenter lector, attende) a sinistra transfertur ad dexteram et, hisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam.




Cum ergo dicis unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges. Cum dicis duo, secundum a minimo flexum, ibidem impones. Cum dicis tria, tertium similiter adflectes. Cum dicis quattuor, itidem minimum levabis. Cum dicis quinque, secundum a minimo similiter eriges. Cum dicis sex, tertium nihilominus elevabis, medio dumtaxat solo, qui medicus appellatur, in medium palmae fixo. Cum dicis septem, minimum solum, caeteris interim levatis, super palmae radicem pones. Iuxta quem cum dicis octo, medicum. Cum dicis nouem, impudicem e regione compones. Cum dicis decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis. Cum dicis viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudicis artus immittes. Cum dicis triginta, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu. Cum dicis quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus dumtaxat erectis. Cum dicis quinquaginta, pollicem exteriore artu instar graecae literae gammae curvatum, ad palmam inclinabis. Cum dicis sexaginta, pollicem (ut supra) curvatum, indice circumfexo diligenter a fronte praecinges. Cum dicis septuaginta, indicem (ut supra) circumflexum pollice immisso superimplebis, ungue dumtaxat illius erecto trans medium indicis artum. Cum dicis octoginta, indicem (ut supra) circumflexum, pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixo. Cum dicis nonaginta, indicis inflexi unguem radici pollicis erecti infiges. Hactenus in laeva. Centum vero in dextera, quomodo decem in laeva facies. Ducenta in dextera, quomodo viginti in laeva; Trecenta in dextera, quomodo triginta in laeva. Eodem modo et caetera usque ad DCCCC. Item mille in dextera, quomodo unum in laeva. Duo millia in dextera, quomodo duo in laeva. Tria millia in dextera, quomodo tria in laeva.Et cetera usque ad novem millia. Porro decem millia cum dicis, laevam medio pectoris supinam
appones, digitis tantum ad collum erectis. Viginti millia cum dicis, eandem pectori expansam late superpones. Triginta millia cum dicis, eadem prona, sed erecta, pollicem cartilagini medii pectoris immittes. Quadraginta millia cum dicis, eandem in umbilico erectam supinabis. Quinquaginta millia cum dicis, eiusdem pronae, sed erectae, pollicem umbilico impones. Sexaginta millia cum dicis, eadem prona femur laevum desuper comprehendes. Septuaginta millia cum dicis, eandem supinam femori superpones. Octoginta millia cum dicis, eandem pronam femori superpones. Nonaginta millia cum dicis, eadem lumbos apprehendes, pollice ad inguina verso. At vero centum millia et ducentum millia et caetera usque ad DCCCC millia, eodem quo diximus ordine in dextera corporis parte complebis. Decies autem centena millia cum dicis, ambas sibi manus, insertis inuicem digitis implicabis.

Est et alterius modi computus, articulatim decurrens, qui, quoniam specialiter ad paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur. Potest autem et de ipso quem praenotavi computo quaedam manualis loquela, tam ingenii exercendi quam ludi agendi gratia figurari; qua literis quis singillatim expressis verba, quae hisdem literis contineantur, alteri qui hanc quoque noverit industriam, tametsi procul posito, legenda atque intellegenda contradat, vel necessaria quaeque per haec occultius innuendo significans vel imperitos quosque quasi divinando deludens. Cuius ordo ludi vel loquelae talis est: cum primam alphabeti literam intimare cupis, unum manu teneto; cum secundam, duo. cum tertiam, tria. et sic ex ordine ceteras. Verbi gratia, si amicum inter insidiatores positum ut caute se agat admonere desideras, .III., et .I., et .XX., et .XIX., et .V., et .I., et .VII., et .V., digitis ostende; huius namque ordinis literae, «caute age» significant. Potest et ita scribi, si causa secretior exigat. Sed haec Graecorum computo literisque facilius disci simul atque agi possunt, qui non, ut Latini, paucis hisdemque geminatis suos numeros solent exprimere literis; verum toto alphabeti sui charactere in numerorum figuras expenso, tres qui plus sunt numeros notis singulis depingunt, eundem pene numeri figurandi, quem scribendi alphabeti ordinem sequentes, hoc modo:

A = I
B = II
G = III
D = IV
E = V
V = VI
Z = VII
H = VIII
Q = IX
I = X
K = XX
L = XXX
M = XL
N = L
X = LX
O = LXX
P = LXXX
y = XC
R = C
S = CC
T = CCC
U = CCCC
F = D
C = DC
Y = DCC
W = DCCC
î = DCCCC

Qui et ideo mox numeros digitis significare didicerint, nulle interstante mora, literas quoque pariter hisdem praefigere sciunt; verum haec hactenus. Nunc ad tempora, quantum ipse temporum conditor ordinatorque dominus adiuvare dignabitur, exponenda veniamus.


________________________________


Textus:
Venerabilis Bedae
Opera Didascalica
ed. C. W. Jones,
Turnholti 1975

 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro