BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugeburc

ca. 730/40 - ca. 800

 

Vita Wynnebaldi

 

778/780

 

Textus:

Vitae Willibaldi et Wynnebaldi

in: Monumenta Germaniae Historica, SS 15.1

ed. Oswald Holder-Egger, Hannoverae 1887

 

____________________________________________________________

 

 

 

S. Wynnebaldus

(Pontificale Gundekarianum, saec. XI)

 

 

Vita Wynnebaldi abbatis Heidenheimensis.

[Incipit vita sancti Wynnebaldi abbatis]

 

1. Originem vite exordiumque virtutum beati Wynnebaldi Christi confessoris atque abbatis ordinare edissereque me libet; et licet opaca mentis ignaviae prepedita, tamen aliqua de eius vitae conversatione intimando per nigras paginarum tramites pandere explanareque conamus. Et qui nuper aliqua per ordinem glomerando de gestis venerandi viri Willibaldi episcopo conposuimus, nunc ad aliis fratris sui gloriosis vitae conloquiis properando pedem inante passivatim protentendo gradiamus; non audacitate proprium confidens virium quod de istis tanti viri virtutum sublimitatibus disputare aliquid inciperem, sed qui Christo cooperante et sermonem confirmante propensius edissere voluimus: qualiter, infantialis seu pueritialis transmeatis annorum curriculis, ad adolescentiae nondecem annorum aetate citatus celeps usque pervenit, et tunc ille strenuus spretis atque dispectis pueritialis incentivorum lasciviis inlecebrosisque vitiorum petulantiis, magna dispensationis clementia arcessioneque episcopi nostri ad celsioris vitae aeternae meritorum profectionibus inhiando properabat, et sic usque ad maturam sexaginta annorum calculo almis atque inlustris bonisque vitae moribus pollendo, proficiendo ad felicem vitae proventus est exitu.

2. Cumque inluster ille celeberrimusque christicolus nondecim annorum aetate iam grandevus, facie decorus, fide robustus, almi Dei adminiculo fratrisque exortatione propinquorum amicorumque suorum carnalium affectum postponens, presertimque propria hereditatis patriam cum noverca, fratrum sororumque suorum clientello contempnens, ignotas peregrinationis predas probare penetrareque malluit quam presentis vitae huius falsis divitiarum florere prosperibus; et sic in externis barbarorum finibus vitam ducere monachicalem magna mentis devotione cottidie anhelando desiderabat, quod postea devotus adimplevit. Post haec itaque cum sagax ille votiva voluntatum adimplere optabat desideria, statimque, Domino dispensante, adoptatum et diu desideratum inchoaverunt iter. Et sicut in alio fratris eius textura subtilius intimando enarravimus, et nunc iterando rememoramus. Statimque ille suaviter suorum sociatus est comitatu patris et fratris, et sic agiliter cum sumpturis atque stipendiis ad loca venerunt venalia, quod est mercimonium; et statim illi cum consilio et consultu nautorum navilia adepti fuerant loca, et oceo tunc illi marginem scandentes, navem conpetebant ceruleaque lympharum invaderunt liquida, usque dum tumida equorum timida, congelida gurgitum. garrula fluctuum, spumosa syrtium superabant salsa. Ast tunc plenis et prosperis ventorum flatibus arida terrarum gradiebant gramina. Et sic obantes et letantes, voti campi, perfectas omnipotenti Deo inpendebant gratias, quod prosperi super spumosas undarum equoras et periculosas ponti procellas portum videre meruerunt. Et sic castrametantes ibidem, paulisper lassata de itenere requiescebant membra, usque dum vegitati ac roborati votivam cepti iteneris iterum gradiebant viam. Multisque in itenere sanctorum sacris se commendabant patrociniis et plures per viam cum sociis sanctorum petiverunt basilicas, pia postulantes illorum presidia, ut tuti alienas peragrarent barbarorum villas. Tum illi properantes profecti sunt; timebant enim, ne autumnale sibi defeceret tempus, et prius gelida hiemis aura nibata et nebulata orride inruentes congelescerent, antequam illi almam apostoli adire speculareque meruerunt basilicam Petri. Et tunc illi pergentes per vastam Gallicaniae ruram et per spatiosam Italiae telluram usque ad urbem quae vocatur Luca. Et sicut alibi in alio scripulis ordine asserimus, patrem suum egrotantem et iam seminecem obtulerunt illic, et sicut predistinata illud fore fecerunt fata, vitam finivit illic, et terra tumatus illic requiescit ad Sanctum Pricianum. Cumque illi confestim per campestria campium incerta, per densa saltuum solitaria, per concava vallium, per inormia collium cacumina, contra inmensas Alpium ardua usque ad nivatas atque nebulatas rupium saxaces desudantes scandere conabant, et protinus passebantes super Alpium oneos, usque dum idonei ampla militum intrarunt terminos. Nec longum postea quod illi cum comitatu contribulum ac collegum coetu clara civium cernentes urbis Romanorum moenias, et statim gratulabundi gloriosam intraverunt basilicam sancti Petri apostolorum principis, remissionem Omnipotentem peccatorum postulantes, ut illius parmati patrocinio perennem vitae obtinerent palmam. Tunc ille herus agilis et adhuc celeps omnipotentis Altithroni magna ditatus erat prerogativa et caeleste instigatus gratia, tonsuram accipere et Dei servitio se subiugare studivit. Et sic sollerter saluberrimam sapientiae exorsus est auctoritatem, ut ille sacre lectionis ingenio adsiduę inherendo subsummatim divino se subdidit exercitio et superni roris humida inrigatus, germen in eo iam tunc frugiferum florere cepit virtutum. Et sicut nos iam prius in aliis voluminum paginis perscripta panderemus, sic et nunc iterata recapitulemus. Magna correptus est ille corporis infirmitate, qui sicut illic fore solet congruis aestis temporibus, quod magna febri fatigatio et flagellum purificatio advenas illic venientes visitare seu gravare solet; ast sic ut per centenos et millenos morientium falanges magna clade conprehensos preda rapere et ad carnale perficere properat. Scriptum est, quod mors non tardat. Tunc illi duo germani Willibaldi et Wynnebaldi infirmi inter se alternantes, alter ambulabat, quando alter iacebat, ut adiubaret ambobus. Et tamen ille vir Dei, sensu sophyrus, agone argutus, almi Dei adminiculo psalterium in egritudine tam inbecillis et tam infirmus indagando discebat, et statim iterum, quando vegetata illius fovere ceperunt membra, et virtus in eo valescebat, alias scripturarum paginas perlegendo scrutabat. Ast ita de die in diem meliorando, Deo militando, alios monendo proficiebat, ut magis iam dedasculus quam discipulus esse poterat. Sed et ille magna mentis amore et honoris dignitate inter omnes habebatur contribulum collegos, et ambo pariter pandebant in prudente illius pectore amoris suavitas mansueta et zelus rectitudinis robusta.

3. Cumque, transactis temporum intervallis et 7 annorum curriculis, mens illius heri agilis Saxonicam iterum propriae nativitatis terram visitare volebat, et ob hoc precipuę, ut si ullum de sua genealogia ad sacro divini servitutis militio exortare atque secum ducere poterat. Et cito tunc secundum suae voluntatis arbitrio propriam hereditatis patriam visitando intravit; et statim cum magno gaudio susceptus ab amicis, diligenter incipiebat illos alloquendo et docendo, fratres et sorores et alios de suo genere propinquos exortare et persuadere, ut in recta iteneris tramite ambulando, de solido veritatis via pedem retrahendo non deviarent, sed de labentis mundi huius liminis ad angustam paradisi portam per arctam et asperam agonithetum viam ire scandereque temptarent. Et sic ammonendo atque instigando propinquorum atque cognatum vicos et domos perviabit eorumque mentes multorum de secularis negotiationum curis ad divinae institutionis forma regendo provexit. Et tunc iterum, licentia postulata, cum consilio amicorum et cum iuniorum subsidiis, fratre suo comite, sacras iterum sancti Petri perquirere properabat presidia.

4. Post haec itaque cumque electus ille Christi anthletus secundo vice ad Romam sancti Petrique basilicam veniebat et illic aliquanto temporum intercapidine manens, provide circumspectionis gravitate sollicitus, pudicam continentiae vitam divinaliter ducendo, cottidię ad meliora spiritalis vitae disciplina et secularis vitae sapientia proficiebat. Cumque fidelis ille atque felix Christi famulus sanctus Bonefatius preclaram atque inlustram sancti Petri aecclesiam conquirebat sacrisque illic orationum munimentis Domino sanctoque Petro se commendabat, et subsummatim investigare cepit, quales repperire possit, ut illis euangelici sermonis consortium commendasset; statimque multos contribulum suorum et nihilominus alios inbutos atque eruditos sacerdotalis infulae presbiteros secum pergere invitabat et ad sacre verbis obsequium, ut illo fuissent cooperatores, rogabat. Protinusque tunc dum sciscitasset venerandum virum Wynnebaldum illic manere, statimque alloquendo invitabat illum, ut adminiculum tanti laboris et solacium episcopatus in divini verbis amministratione illo foret, qui carnale propinquitatis et sanguini copulatione illo fuerat sociatus atque glutinatus. Statimque agilis ille Christi vernaculus sancto Bonefatio responsum reddidit almisque exortationum eius oraculis consensum seu effectum se perficere promisit. Post haec itaque non multo transacto temporis supputatione, sanctus vir ille Wynnebaldus petitum atque instigatum sancto Bonefatio transitum incipere properabat. Confestimque fratrem suum proprium, sed et alios eius cognatos atque amicos sobriis salutationum verbis conpellabit atque licentiam postulavit. Et tunc ille cum aliquanto collegum comitatu inchoaverat iter. Cumque perrexerunt illi per ardua Alpium alta, per prerupta montium, per plana camporum, per lata Longobardorum limia, per varios Baioariorum villas, per Germaniae terminarum telluras usque in Thyringeam. Et illic venientes, paulisper lassata de itenere requiescebant membra; et sic paulatim, quando tempus evenerat congrua, sanctum episcopum alloquendo, venerabiliter salutando compellabat. Statimque ille cum magna dignitatis honore ab eo susceptus, salubris verborum alternationibus illi inter se sermocinabant et de divinis voluminum scripturis sacra subter illis indagabant mysteria. Cumque transacto aliquanto temporis spatio, sacer ille atque perfectus barilion regulariam monachicalis vitae normam sequendo, mente et moribus adimplevit, et secundum canonicam recte constitutionis formam ad sacerdotalis ordinatione primatu, divinis ditatus donorum muneribus, sancto Bonefatio in presbiteratum consecratus est gradum. Et adprimitus quidem septem aecclesiarum commendatus erat illo sacre moderationis regimen, ut illis preesset et saluberrimam vitae panderet viam. Et sic diuturna meditationis speculatione et adsiduę scripturarum recitatione primordiales prophetarum vaticinios aliosque sanctorum expositiones manu aptos habere solet, ut de illorum imitatione scripturarum aliquid exsequendo conservaret, ac precipue euangelicam dominice traditionis istoriam cottidiana semper habuit memoria, et illa quae mente meditabat Dei gratia in ore predicando et in opere faciendo conpleverat.

5. Cum enim aliquantis evolutis annorum spatiis incertas Baioariorum probare vole bat incolas, ut latior et spatiosior euangelici sermonis sata pulularent, et non invitus, sed sponte Ŏtilonem ducem inquisivit, protinusque ab illo magno susceptus fuerat honore, magnisque ab illo ditatus erat donorum dignitate in regione, in possessionibus atque in aliis pecuniarum opulentia. Nec longum postea quod ille almi Dei cultor canonice institutionis sacramenta renovans, multosque potentium ac divitum, sed et alios inferiori gradus mediocres iniuste copulationis coniugio nuptos et nihilominus fornicarie pullutos variosque paganorum prestigia quantum potuit pravitate prohibuit morum. Similiter et aliis superiori gradus divitis ac seculare dignitate prelatis potentibus numquam adolando cedebat, ne uspiam oleum peccatoris inpingueret caput eius. Sed tanto quis divitior elatus, magnanimitate tumidus, plaude pomposus, tanto austerior et rigidior, non parcendo, sed severius zelando, iura rectitudinis exercere non formidavit, qui scriptum est: Qui potentis gradum accipit et veritatem loqui pavescit, grave multatur culpae sententiae. Omnibus aequaliter potentis et pauperibus, divitis atque egenis sanctae exortationis dogma exhibuit, id est ut per humilitatem omnibus pari modo divina partiebat, potentes non formidando et pauperibus conpatiendo, qui omnes homines natura equales genuit, sed varietate meritorum disiungebantur. Tunc ille sacer Dei famulus sub Ŏtilone duce in illa regione que vocatur Nordfiluse proprium habitationis habebat locum. Et ab illo tempore quo illic veniebat magna mentis conamine diurnaliter desudans, ut illos quos sub sua habebat potestate et sermonem eius audire voluerunt et capere poterant ad meliora provexit. Sed secundum euangelii vocem, ubi dictum est: Intrantes in domum, salutate eum; et si quidem domus digna est, pax vestra super eum, si autem non fuerit, pax vestra ad vos revertatur: sic et ille in nonnullis terrarum locis predicando introibit, ut, si quis in ea dignus fuisset accipere sementem sermonis euangelici, de fructibus meteret et centuplum acciperet vitae premium.

6. Post haec itaque transacto trium annorum calculo, reciprocis vestigium gressibus prioram Germanium intravit telluram, et venerabiliter sancto Bonefatio susceptus, ad urbe quae vocatur Magoncia veniebat; et ibi manens, magna praelatus erat secularis vitae dignitate et multo maiore preditus fuerat perennis vitae prerogativa, rumore recte conversationis inter omnes habebatur illos, qui multos Franchorum nobiles et ignobiles, viros ac feminas, quas ille per saluberrimam et per divinam aeterni annonis dispensationem, aliis diversa dapium dogma et euangelici nectaris melliflua pandebat mysteria, aliis, qui arcana Dei ista per ingenium percipere non poterant, sicut fragilis et carnalibus lac et leniora ciborum, id est plana et communia conpositionum verba dicebat, quia scriptum est: Pro qualitate morum diversa exortatio debet doctorum. Quosdam increpatio dura, quosdam exortatio corrigit blanda. Et tam magna discretionis moderatio in illo exstat contra delinquentes, ut rigorem correptionis ore proferebat peccanti, sed pietatem conpassionis clementer custodivit in corde. Omnia omnibus factus est, ut omnes lucrifaceret Deo. Tum ille vir Dei venerandus atque perfectus magnam abstinentiae tolerantiam clam in occulta cordis cogitatione absconsam tenebat. Qui illius sic utebatur, ut latebat, et illam sic in operatione conplevit coopertam, ut nullo, prout fore possit, nisi solo superni Iudicis contemplatione, cuius oculis omnia nuda et aperta sunt, nota claruerat. Sed mens humilis et Deo devotus numquam de bonorum dignitate elatus, nec iactantia extollatur humana, nec laude laetabatur labendo, nec reprehensione pravorum inpulsus agitatur in iram, nisi quando perniciosa protervarum opera execrando emendare non poterat. Tune zelando, irascendo contra perversas peccatorum pravitates, et sicut dignus dedasculus zelum rectitudinis gerebat in corde et semper in facie peccatoribus ostendebat per timorem, et semper in uno soliditatus secta, mentem edomando efficaciter perduravit. De vina et escarum dapibus multa fare non est opus, quia, nisi sicut infirmitate cogebatur corporis, parvum vini potum utere solebat, ut iam pene non bibendo, sed probando, maiorem patiebat gustando continentiam, quam aliter non recipiendo.

7. Tandem quippe tunc mens eius magna sollicitudinis cura in corde cogitando volutare coepit, an uspiam quidem locum menti suae aptum investigare possit, ubi satam euangelici sermonis segetem per laboris sui exercitium usque ad messem proferre manipulosque portare et in horreum congregare potuisset. Tum ille de urbe Magonzia prumptus ac paratus proficiscere coepit, et ideo potissimum, qui vini uberitas illic fieri solet, timebat, ne secundum scripturam vini opulentia monachicalem frangeret vitae disciplinam. Cumque inde perrexit et venit ad monasterium quae dicitur Eihstat, ad fratre suo episcopo Willibaldo. Et illi inter se disputantes et sollerter volutantes consiliabant, qualiter suae voluntatis arbitrio effectum perficere atque implere potuissent. Tunc illi strenue pergentes, venerunt ad illum locum que vocatur Heidanheim, atque ilico requirentes, locum aptum illic repperierunt, quam Dominus predistinavit sancto suo confessore Wynnebaldo monasterium construxisse, sanctumque suum corpus ibi requiescere volebat. Nec mora fuit post haec, quod Dominus virtutem suae piętatis meritaque Christi confessoris claruere volebat, quas usque tunc celata coram hominibus, clara coram Deo pandebantur patula. Statimque tunc egregius ille almi Dei agonithetus cum consultu atque consilio episcopi emebat agrum illud quod nominatur Heidanheim in proprium possessionem sibi, et aliam partem postea regionis alii homines dabant illo in redemptionem animae suae, optantes et desiderantes communionem temporalium cum illo partire, ut ille in futuro perpetua illis prestare postularet. Illud regio, quod ille percipiebat, agrestum erat et silva totum; sed confestim ille Dei famulus agresta silvarum loca suo labore latans, arbores cedebat, vepres truncabat, tribulos secabat, urtices ac cardos erutando ruram renovabat, paucasque adprimitus ibi habitationis casulas instruendo collocavit. Ast tunc ille subsummatim, ut fore possit, aecclesiam fabricavit et monasterium construxit et extimplo, sicut supra diximus, cum suis iunioribus sibi subditis monachicalem regularis vitae disciplinam, quam iam olim in ipsa iuventutis pubertate devota mentis instantia adoptando, ceu desiderans superne pietatis suffragio cohortatus, inchoaverat, et tunc perferre ac perducere usque ad felicem vitae suae exitum Christo cooperante decrevisset, et sic patrando perficiebat. Denique dum belligerosus atque beatus barilion terram Sualaveldorum inhabitare coepit, plurima paganice pravitatis prestigia, multos diabolice fraude deceptos idolatria colentes, alii aruspicia observantes, alii divinationes demonium dicentes, alii incantationum fribola facientes, alii negromanticas, sed et alios multas, quas nunc longum est enumerare, quas popularie et publice perniciosa perficiebant, pro nefas! et nihilominus alios, qui iniuste copulationis coniugio coniuncti contra legem Domini vitialiter victitabant, fornicatiale pulluti spurcitia, sed et ętiam nonnulli, qui cum suis propriis propinquis et adfinis et cum propria fratris sui uxore in coniugio nupti fuerant, et quod hiis adhuc peius erat, quod multi, qui sacerdotalis ordinatione presbiteros et sacre altare deservire debuerant, inmunditia et fornicatione magis quam divina servitutis sollertia subditi et refrenati fuerant, aliosque laicorum et clericorum concubinas iniuste copulationis societate contaminatos: istis omnibus ipse contradicendo eosque increpando disiungebat et cum magno laboris instantia die noctuque certando contra indefessas diaboli cooperatores conflictum habebat, et licet lugubrem, tamen discidiam et dissensionem inter illis faciebat qui iniuste sociebantur. Tunc alii, qui ista sectabantur sacrilegia, magna dementionis causa contra illum fremebando insidias illo tendebant et sepe ad occidendum seu ad conburendum totiens per maleficia perdere illum volebant; sed vir Dei nec minis malignantium nec falsis adolantium fribolis mente agitatur nec mutatur, sed semper constans et fide robustus in Domino non desierat docendo plebem ab erratica paganorum pravitate persuadendo educere. Et sic longe lateque per populos sacra seminando non parvum Domino populum adquesivit, et iuxta suavissimam Domini vocem prudentiam adprehendit serpentis, qui per zelum rectitudinis et vigorem correptionis perpeta pravorum perniciosa corripiendo corrigebat, arguendo erudiebat, suadendo sedavit. Astutiam arripuit serpentis, qui contra atroces Satane insidias scuto fidęi et lurica iustitiae, lanceo lectionis, gladio ieiunii, clippeo continentiae variisque virtutum telis contra mille nocentes diaboli artes die noctuque certando dimicabat. Simplicitate columbe sic fruebatur, ut ille qui prius zelo rigoris ardebat postea Clemens laeniter laxando mitialiter demulcebat et secundum scripturam: Secundum qualitate audientium formari debet sermo doctorum sic faciebat ille et multis conpassione fuit proximus et in necessitate frater et per blandam suae pietatis affectum docibiles ad recta veritatis via dirigendo ducebat, quia scriptum est: Non diligenter auditur qui non dilegitur, et iterum: Diligenter auditur qui dilegitur. Cumque venerandus ille Christi vernaculus sic de anno in annum perficiendo virtutibus, properando pedem inante ad superiora graduum celsius et celsius conscendebat, statimque inluster ille et prudens populi pedagogus monachicalem apium examen, quam Dominus sub sua tribuit potestate, sine paupertate et nuditate, sine murmuratione, cum divinis seuque secularis vitae alimentis ubertim alendo pascebat et sub magna doctrinarum industria alloquendo, exortando catervatim ad albeariis congregavit vitae aeterne, et non sicut mercennarius, sed sicut pastor perfectus acriis luporum mursibus circumeando obstabat et intus intra oviles et Christi gregis caulas convocando atque erudiendo introducebat. Ó ineffabile opificis pietas Conditoris, qui super longa locorum stadia, super gelidas aquarum latices de occidentale occasui plaga ad orientale ortu solis suo grege gubernatorem, suo populo pastorem prebere predistinabit, qui populum sibi commissum sub cure pastoralis peritia paulatim ut previus procerum pater ad nemorosis aeternae vitae arvis preibando perducebat. Denique post haec cumque sacer ille atque perfectus prudensque Dei famulus magisteriale dignitatis indole subditis, et non solum subditis, sed et ętiam aliis, quas in evicino cognatos aut domesticos habebat, preesset, et omnibus, sicut supra diximus, sacra paginarum patula pandens, ita ut raro aut numquam divine laudis in ipso cessavit modulatio, aut in psalmis aut in lectionibus aut in doctrinarum studio, disserendo sive manducando sive bibendo sive aliud agendo, semper sacra in suo pectore permanentes claruerunt oracula. Et sic clara caelorum regna per arctam et celeberrimam caelestis vitae callem omnibus apparuendo patefecit.

8. Post haec itaque tunc transactis temporibus et annorum curriculis, cumque venerandus ille atque beatus vir Wynnebaldus magna arreptus est corporis infirmitate, et egritudo iam tunc magis quam membra invalescebat. Et non solum tunc, sed etiam ollim primo iuventutis flore per multa annorum spatia valde constrictos atque retentos habebantur corporis artos; etiam tunc tribus annorum intervallis, antequam de mundo pergeret, tam infirmus, tam inbecillus habebatur, ut pergere non poterat, nisi vix ad villos que iuxta ibi erant siti. Et una vice pergebat in Francios ad Megingozo, et cum veniebat ad Fulda, ubi requiescit sanctus Bonefatius, statim movebat illum valde infirmitas eius; et ibi iacebat tres ebdomadas, ita ut iam tunc obitus sui diem inminere estimabat. Et tunc post tribus ebdomadibus melius habebat; et inde pergebant et venerunt ad villum unum, et ibi manebat unam ebdomadam, qui non poterat adhuc pergere inde, qui egritudo eius iterum valde adfligebat illum. Et ibi erat unam ebdomadam. Et tunc prout poterat pergebat inde et venit ad urbe quae vocatur Wirzaburch et ibi alloquebat episcopum Megingozum, et ibi manebat tres dies, et iterum tunc ad propria remeavit. Cumque mens iam in eo devotus et multo agilior quam corpus proferre poterat, magna mente devotione cupiebat, ut ad Sanctum Benedictum pergeret et ibi vitam finiret. Et cito postea misit nuntium suum ad Sancto Benedicto et rogabat abbatem et omnem congregationem, ut cum illis consortium vitaeque communionem illo habere licitum foret; et illi statim cum magno dignitatis reverentia illum accipere et secum habere promittebant, et nihilominus diligenter rogabant, ut veniret. Et tunc ille interim venerandus vir prumpta mente paravit se, ut illic transiret. Cumque ista cogitaverat ipse et in sua mente volutabat, fratrem suum proprium et alios sapientes atque prudentes viros, quas illo in familiaritate et in divino amicitio consocii fuerunt, illos rogabat ipse, ut ad illum venirent et consilium darent. Cumque congregaverunt se et loquebantur ad invicem, et ille indicavit occultas cordis sui cogitationes, ut secundum Scripturam in ore duorum vel trium firma staret consilium; tunc illi oceo causam infirmitatis obponentes, sic dixerunt: quod illis melius videtur fuisse propter infirmitate et inbecillitate corporis, quá retentus constringebatur, ut ceptam mansionis habitaculum, quam incipiebat et per laboris lassitudinem sponte in agresta adquęsierat silva, non relinqueret, sed inhabitaret et adoptivos natos, quas ille per matrem aecclesiam et suam industriam Domino adquisivit, non orbaret, sed sicut inchoavit ad felicem vitae formam sua proveheret norma, et tandem ille coronatus virtutibus, beatificatus ad vitae aeternae pervenisset brabio. Sicque illum conpescentes, ad propria remeabant.

9. Et ecce post hoc non fuit longum, quod ille venerandus vir tam valde infirmus fuit, quod iam aecclesiam adire non poterat, sed in una latera caminate eius iussit altare conponere et ibi, quando pro infirmitate poterat, sacra missarum sollempnia celebrabit. Qui prius, quando egritudo illo non fuerat impedimentum, aut raro aut numquam dies transiit, quando missam non faceret. Tunc itaque cumque lassata iam corporis membra, quas ille ipse per secretam morum mortificationem sepe ad instar martyrio adfligere solebat in ieiunio, in oratione, in vigilia pernoctans, presertimque in voluptatum reluctatione et in aliis plerisque occasionibus, quarum omnium solus Deus est cognitor, iam adfecta ac constricta prope mortem manifestabant. Tum tandem, cum Dominus servum suum de seculi huius sollicitudinibus et de temporalis vitae huius laboribus ad aeterne retributionis mercede perducere sublevareque volebat, fratrem suum venire rogabat ad eum. Cumque ille episcopus noster Willibaldus in sexta feria primo mane diei veniebat et introibit, et sic illum diem novissimum pariter in hoc seculo perducentes commorabant. Tunc quippe, dum ille prope mortem instare viderat, dixit: «Filioli mei et fratres, omnia vestra providentes cum prudentia periter agite, vitam vestram et mores vestros ad Dei voluntatem conponite; caritatem vestram inter vos et fidem rectam atque catholicam in omnibus servate; monasterialis vitae disciplinam, quem ostendimus et docuimus vos et Deo promisistis, in omnibus servare properate; regularis vitae constitutionem et oboedientiae vinculum, quem mihi promisistis et ego vos ligatos habebam, illo vos absolvo; et recte institutionis formam, qua vos Deo subdidistis, illo vos non absolvo, nec meum est vobis laxare; sed omnimodo, prout Matth. 18, 16. vobis vires sufficiant, Deo reddate. Omnium verborum et factum, quas in mea oboedientia aut neglexistis aut oblivione tradidistis, indulgentiam me accipite, et quicquid vobis per me contrarium accidisset in verbo aut in facto aut in aliqua causa, remissionem nobis omnium tribuate, et Deo commendatos in pace redimini et mihi predistinatum iter ad pergendum de hoc seculo cum licentia et conciliatione concedite, qui nunc est prope, etiam inminet dies exitus mei, quod anima mea de ergastulo corporis ad remunerationem militiae et ad laborum requiem per pia Patris presidia, sicut ipse mihi concedere dignetur, debeo pervenire». Et sic salubris et sobriis verborum salutationibus tristem et luctuantem fratrum multitudinem in pace conpellabit, et sursum elevatis in caelum oculis ad supe riora intuens, dixit: «In manus tuas commendo spiritum meum». Et sic sedens coram lectulo, sanctum exalabat spiritum. Tunc illi tollentes eum levaverunt et portaverunt ad aecclesiam, et illic totam noctem cum psalmis et ymnis et canticis Dominum laudabant et divinis munerum oblationibus illum de mundo transiturum comitabant et Domino commendabant. Et mane facto, ponebant illum in sarcofago novo et sepelierunt eum in aecclesia. Illa sarcofago, in qua posuerunt illum, multos annos antequam de mundo migraverat fuerat excisa, et sic stetit intus et exspectaverat diem exitus sui. Ille vir venerandus Christi confessor diem obitus sui, antequam de mundo pergeret, ille ipse prescivit et predixit iunioribus, et quomodo illum sacerdotale indumento deberent vestire, omnia predixit. Et sic requiescebat una ebdomada ante natale Domini, et tunc fuit sabbatum post vespere 14. Kal. Ianuar. Et tunc erat ille sexaginta annorum aetate et fuit abbas fere 10 annos.

10. Conpertum atque conscriptum et ex brevitate transcursum vitam beati Wynnebaldi, Christi confessoris, quod sorore eius et ab aliis venerandis viris, quas illo per familiaritatem et amicitiam coniuncti fuerant, presertimque ab eis qui illo in discipulatu et ministerio subditi fuerant, relatione dediceram: istas quas nunc capitulemus atque disputaremus oculis nostris vidimus et alia in nostris temporibus facta reperimus mirabilia, quae magna Dei dispensatione facta Dominus per suam gratiam et merita Christi confessoris conparuere hominibusque preparare dignatus est.

Postquam ille sanctum corpus eius 7 diebus in terra tumatus habebatur, cottidię discipulus eius presbiter, quem ipse erudiendo docebat atque inbutum in presbiteratum consecrare fecit gradum, ille et alius presbiter cum eo totam septimanam illam cottidie, prout illis vires sufficiebant, missarum sollempnia celebrando cantare non desinebant. Cumque una die valde diluculo unus intrabit in aecclesiam missam facere, ianuam aperuit, et cito ut intravit, tam magna et tam miranda suavissimi odoris nectar obviam illo, quando ianuam aperuit, veniebat, et per totam aecclesiam quasi fumi vapor calidus conspargebatur. Quod cum ille repperiebat, statim exibit foras videre aliquem hominem, qui cum eo testis [et] adsertor fuisset fidelis de illa causa. Tunc ille progrediens foras, vidit ibi homines stantes et indicavit illis, et illi intrantes non potuerant cognoscere neque flagrare, nec ullus nisi ipse solus. Sed et sepe accedebat in ipsa aecclesia, ubi corpus iacebat sancti confessoris Christi, quod lumen quod intus erat sine manibus hominis ardere cepit.

Similiter et alio tempore evenerat, quod una de sua parentella, sui avunculi filia, quae plus quam duos annos magna dolore constricta tenebatur in dextera manu et in brachio illo, et sic ut iam paralitica et pene arida fiebat; tunc illa properans venit ad illum locum sepulture eius; nec longum fuit postea quam illic veniebat, quod pristina ille restituta erat sanitas. Et sic in istis primum appareat, quod postea Dominus maiora per ipsum ostendere volebat. Multaque alia signorum prodigia, quas nunc longum est omnia per ordinem intimare, ibi ostensa claruerunt, quas constat quod Dominus suae piętatis solacio affectuque sui confessoris perficere dignatus est.

11. Cumque episcopus noster Willibaldus cum cuncta populariae multitudinis copie, cum iuniorum subditorum agminibus aecclesiam fabricare conponereque disposuit, ubi sanctus Christi confessor in corpore requiescebat, maioram quam priora, ut, sicut ille vir virtutibus veneratus, mirabilibus magnificatus, faustus fulgebat, ita iam tunc in augusto almoque Tonantis templo celeberrima creverint divine laudis modulationes. Tum illi congregati celeriter cum clero civiumque coetu definitam domui locum libraverunt. Et tunc confestim adprimitus illi fodentes fundaverunt, lapides locaverunt, fundamenta cum finitimis firmando fabricaverunt. Confestim, Christo cooperante, domino Deo dispensante sanctique confessoris suffragante patrocinio, illa glocka in aecclesias sine manibus hominum, sine omnium adminiculo se ipsam commovere cepit Et sic illi adtonantes sonitum audientes, nullum viderunt. Sed omnes, ut viderunt et audierunt, dabant gloriam Deo. Similiterque illi fabricantes proficiebant, usque dum fere trium annorum spatio almum Altissimo oratorium construendo constituerunt. Postquam illud sublimatum in alto erectum sacro seculorum Satore seu omnium Salvatore sacratum, ipso die post annis eurriculo, quo prius sanctum Christi confessoris corpus levatum integritate honoratum repperiebant 1, ipso die post anno uno Willibaldus aecclesiam illam sancto consecravit seculorum omnium Salvatore.

12. Post haec itaque fertur, quod alio eveniret tempore ad ipso monasterio sancti Wynnebaldi, quod de illo vico prefecti illius, qui ibi prope monasterio situm est, venit una ancilla sua molare granum domini sui. Cumque illa veniebat ad monasterio, alius homo fuit adhuc molans farinam monachorum illic prope habitantium, et illa moram faciens exspectabat, quando locum haberet. Cumque ille abiret, ilia ambulabat et molabit. Postquam illa molaret, esuriebat, tulit de farina domini sui et fecit sibi panem et mandu cavit. Quod cum fecerit, timens tremere cepit, qui modium domini sui dempsum plenum non erat. Et furavit de farina monachorum et replevit modium, quod prius dempsit. Post quam illa molavit duorum modiumque intus faciebat intra molam, nihil exivit foras nisi parvum aliquid. Cumque illa sic molans magnum temporis indutium, usque dum omne granum quod habuit molatum fuit, et nihil venit foras. Tunc illa timida et tremefacta gemere cepit, qui nescit quid evenerat, et statim indicavit molario quid accederat. Tunc illi consiliantes inter se, quid fecissent, prono vultu in terram prostraverunt se et orabant Dominum sanctumque Christi confessorem Wynnebaldum, ut suae bonitatis clementia illis adiuvare dignetur. Et confitens postea peccatum, quam gesserat, orationis effectum petitionumque patrantiam optenere meruerunt. Et postea statim exivit farina secundum consuetudinem. Ideo non est dubium, quod ille vir venerandus pietate Conditoris suique sanctitatis potentia facinora, quae prius vivendo abhominaverat in perversis, tunc coronatus in caelestibus vetaverat in vivis prave agentibus.

13. En igitur transacto temporum indutio et annorum curriculo, cumque iam Dominus virtutem suae pietatis meritaque sui confessoris claruere pandereque precurabat, cum autem geminata et triplicata Spiritus sancti gratia preclarus atque perspicuus aurora lucis ortu cum sole prorumperet dies conceptione Iohannis baptistae, et nihilominus aequiperante dierum seu noctium mensura, quod equinoctium vocatur, quod denuo in anno, primum crescente die et secundo decrescente die, solet fieri, sed et sancti Wynnebaldi Christi confessoris atque abbatis integritatis ostensio, quae per piam et venerandam Omnipotentis predistinationem clara et conperta cunctis patula pandebat. Cum autem predictus ille inlustrandus atque inclitus aequinoctii dies per vitreos camporum planities oriendo inluxisset, intravit episcopus in aecclesiam suis cum diaconibus unoque presbitero, statimque illi tegmen tegurii sancti venerandique viri, quod ollim per 16 annorum spatia exceptis 13 ebdomadibus in tellura tectus tenebatur, movere fodereque ceperunt. Cumque illi foderunt, statim properantes velamine teguere nares suas cooperire temptaverunt. En frustra faciebant, quod nares velabant, nectarem nesciebant, quae intus celata latebatur in limo. Confestim cumque illi fodere ceperunt, episcopus exhibit foras, et illi duo intus manebant, quorum alter sacerdotale dignitate presbiter et alter clericus. Illi sacrum Christi confessoris corpus inquirere investigareque ceperunt. Cumque illi fodentes ad anthro venerunt, statimque illam repperientes integram atque inlesam, aperiebant, et nihil ibi nisi omnia prospera omniaque tuta in terra tumata conparuerunt. Tunc illi extimplo illum moventes de sepulchro suis manibus, laetantes et gaudentes, voti campi, leviter de terra levaverunt, toto corpore integrum, omnibus membris munitum, ita ut nec capillus de capite eius minuetur. Ille episcopus omnia haec sustenendo foras manebat, quia multum ambiguitate timidus, incerta futurorum fata nesciens, sollicitudine suspectus de sui fratris corpore tam longe in terra tumato, quales ipse post tam longis temporum intervallis hominibus apparere concederetur. Sed tu, episcopo, mentis mestitiam tristitiamque depones, qui ille Dominus, qui quondam Lazarum quadriduanum funere fetidum resurgere revixerequę fecit, ille nunc solidatum atque sanctificatum Wynnebaldum in sepulchro servabat. En tuus germanus, quem tu putridum putasti, ille tutus in terra tenebatur in tumba et sine fine coronatus in caelo. Tunc illo elevato, episcopus intravit cum suo clero in aecclesiam. Cumque illius diei hora completa fuerat tertia, episcopus noster Willibaldus sacerdotale vestiebatur indumento, ut sacra missarum sollempnia fidelis finitimum falangis canendo cęlebraret. Nec longum fuit quod, cęlebratis missarum sollempnitatibus, illum porticum qui fabricatus atque paratus in Orientale tenebatur plaga, illum dedicando, almis orationum exercitationibus Christo commendando, sanctum Domino consecravit templum. Non omnis illa aecclesia adhuc edita subtiliter in sublime erigebatur, sed unus porticus in Orientale plaga prepropero ponebatur, ut illic almus Altissimi anthletus condiretur in cripto. Postea episcopus et cuncta cum illo satrapium senatus et nihilominus alii civium cuneos intrantes tumultuabant et visione laetabant, quod sanctum Christi confessorem visibiliter coram populo publice prolatum perspicere meruerunt; intraverunt suppliciter et sanctum subsidia rogabant suoque sanctitatis suffragio suos commendaverunt animas. Ecce omnibus patens et nullo erat latitus, sed omnibus ad videndum seu ad palpandum paratus, corpore integro, crine firmato. Eum nunc orate intercessorem atque patronum, quem ollim habuistis doctorem atque dispensatorem, intellegite et almum honorate Wynnebaldum sanctum et cum Deo veneratum! Tunc ille venerandus atque pius populi specu lator intravit et sanctum salutavit, signum atque pacis proprio porrigebat fratre osculando et gratulando, Deum glorificando. Osculabat fratrem ipse episcopus et soror eius, quae post obitum beati viri monasterium servando habebat, sed et alie amice eius atque iuniores, quos ille erudiendo docebat, omnes illum osculabant obantesque conpellabant. Tunc illi extollentes levaverunt illum corpus et posuerunt eum in tumba nova et portabant ad monumento novo. Cumque sursum levatus fuerat in excelso, presbiteri atque diaconi seu monachi tumultuantes circa tumbam, et qui non poterat ad eum continguere, conabant, ut saltim una manu ad eum porrigendo perveniret. Cumque illi psallentes, caelestia modulantes portabant eum ad sepulchrum, omnis plebs comitantes cyrieleizabant, qui consonantis canentium vocibus, qui iocundis iuvenum iubilationibus, qui suavis sanctorum sempiternis modulationibus garrule concinnantes crepitabant, eliganter clangentes clamabant, multis vocibus quasi uno ore psallentes glorificabant Deum. Tunc omnis plebs cum magno honore ambulantes portabant sanctum Wynnebaldum et posuerunt eum in monumento novo, in illo portico, de quo supra diximus. Et statim postea missam cantavit episcopus ad suum caput. Cumque missa acta erat et sancta sollempnia cęlebrantur omniaque venerabiliter completa finiuntur, gratias agebant Deo sanctoque Wynnebaldo; et posteaquam omnia bene erant acta, illi remeantes, pergebant iterum macarii ad suis macellis. Crastina die, eadem fere hora qua pridie portabatur sanctus ad sepulchro, una femina veniebat illic, cuius altera latus tota arida torpebat. Cumque illa veniebat et sedebat ad sepulchro sancti confessoris Christi, subito statim saucia eius membra crepitare ceperunt et revixere, et sic paulatim gelida atque seminaca eius artos calebant, atque morbo funditus exclusa, statim pristina restituta erat illa sanitas. Et sic illa salva facta, in illo loco revixis artibus et sano corpore sacrum velamen adsumpsit Alio quoque tempore evenit, quod unus homo vinctus ducebatur, qui pro suis sceleribus erat puniendus; duobus ducebatur vinctus atque astrictus, et ambulabant iuxta monasterio illo. Tum ille miser, mente mestus, corpore ligatus, pia suffragia sancti illius petivere desiderabat licentiamque suos deprecabat ductores aecclesiam intrare. Tum ille ingrediens, flebilis et supplex Dominum deprecabat sanctumque confessorem opem ferre fesso suosque solvere nexos. Confestim Christi confessor eum orantem atque flentem erigere iubebat, et statim vinculi, cum quibus erat ligatus, sine manibus hominis, Dei gratia et sancti Wynnebaldi de manibus eius cadebant; et sic ille solutus, geminis manibus sancto crucis signo suum signabat faciem, et tum ille letus et hilarus Dominum laudabat et gaudens pergebat, qui tristis veniebat. Sed et alii multi, qui ex primo aeve primordio contracti atque curbati morboque lassati illic portabantur, statim erecti ad statuque firmati, suis plantis pregradiebantur foras, qui intus portabantur. Sed et alii multi, qui variis corporum infirmitatibus conprimati sanctum quesiverunt corpus, et oceo tunc pristina restituti fuerant salute, et deinceps divinis redundabant donorum remediis et laetantes laudabant late Tonantem, qui sanctum Wynnebaldum sibi confessorem consecravit, miraculis monstravit, virtutibus beavit. Ideo gaudet nunc sancta aecclesia, mater miranda, talem adeptans adoptivum natum, que nova constructa novo honorata est patrono. Laetare nunc, tu episcopus, omnisque tua populatio tecum, qui talem meruerunt promittere intercessorem! En nunc vos divini verbis interpretes sacrique ductores sanctum sectate mente et moribus, exempla imitate! Qui sacerdotale ditatus infule, prudens ac pius, simplex ac sobrius, versatilis Christi anthletus, magno Rege militans, nunc donativum accepturus est. En vos anthletas Christi certantes dimicate, an helantes properate, tropeum sudate, ut donativum cum Wynnebaldo accipere mereatis! Iste dudum erat externus atque ignotus, et nunc est cives in caelestibus; iste iam pridem peregrinus, et nunc est cum sanctis celicolus. Cuius membra in terra tenet tumba, spiritus ethereas in arvas evectus abiit, aurea premia aeternae vitae sine fine perfruans, laetus ille nunc longa per aeva sine fine gaudet in gloria. Ista qui legat, intellegat et non ambiguet, consideret et credet, qui sarcofago solida et integra stat in aecclesia, que iam olim, antequam de seculo migraret, facta fuerat. Et nunc Deo gratas gero, cuius nempe imperio nu tata fundantur tota etheria, terrestrea, aequorea, infernalia, ambulantes, volantes, natantes, reptantes; rite quem laudant late falanges; clara cuius miracula cottidie cunctis choruscant in cosmo; cui est honor et imperium et potestas in secula seculorum. Amen.

 

Finit.