B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



C a r m i n a

I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII   
XIX   XX   XXI   XXII   XXIII   XXIV   XXV

Appendices
I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI

_______________________________________________

 

Opus tesselatum, Monreale ca. 1150


Carmen III
De paschate

Auribus Aebraicis notum si dixero pascha,
      Usibus Ausoniae transitus est habilis.
Primum naturae si vis cognoscere pascha,
      Quaerito quis primus fulsit in orbe dies,
5
Quo machinae mundi cumulatim dicitur esse
      In species proprias transitus ex nihilo,
Conditor et causas, quas secum semper habebat,
      Prodidit in formas lumine conspicuas.
Sperica tunc tellus artatur limine certo
10
      Vestiturque suis frondibus et ΛΑΧΑΝΙΣ.
Cincxit litorius Neptuni Nerea limbus,
      Quem superare nequit cerula crine tumens.
Aerium spacium tangebant cornua lunae,
      Quod validis pennis oscina ΚΟΛΑ secant.
15
Aetherios cyclos ambibat stelliger orbis,
      Mundum circuiens motibus assiduis.
Processu vario ferebatur consona turma
      Errantum, dulces edidit ipsa tonos
Sex numero septem spaciis modulantibus octo:
20
      Caelestis sperae constitit armonia.
Posthac extremus rex mundi dicitur aulam
      Possessurus eam, ni sua facta forent.
Eheu, sed miserum decepit femina coniunx,
      Quam prius incautam perdidit astus ΟΦΙΣ.
25
Moyses, dux populi, celebravit pascha secundum,
      Bis quina plaga percudens ΙΣΙΔΑ.
Transivit dominus signatos sanguine postes,
      Dum primogenitos planxerat ipsa suos.
Israhelites festinus vescitur agnum:
30
      Ossibus illaesis mystica cena fuit.
It populus gaudens, Aegyptus perfida luget:
      Insanit rabie; quem timet insequitur.
Anxius Erythreas tunc Moyses aspicit undas:
      Inscia virtutis territa pleps dubitat.
35
Nubibus obscuris Pharaonis turma retenta,
      Ne praedam caperet, fervida saeva stupet.
Tum dux intrepidus Neptunia dissicat arva;
      Praestitit ignoti marmoris unda viam,
Ventus et exurens Ammonia litora siccat
40
      Et muro similis cerula prona tumet.
Ingreditur populus limpharum gurgite tutus,
      Laetus et egrediens actea grata videt.
Obruitur pelagi cumulis Pharaonicus hostis;
      ΑΡΜΑΤΑ dispersim Tethidis ima tegunt.
45
Haec quondam fuerant venturi ΙΔΑΛΜΑΤΑ Christi,
      In quo conlucent, quae latuere diu.
Qui solus victor, prostrato principe mundi,
      Transacto triduo prosilit ex Erebo.
Ac primum calcans mortem transivit in alta:
50
      Solus nam liber numine Tartareo.
Sanguinis et proprii fundens libamina pura
      Mundo salvato pascha novum dedicat.
Sponte sua dominus se mactat ipse sacerdos,
      Quae patri placens hostia sola fuit,
55
Hostia quae totum purgavit crimine mundum,
      Mundum quem potuit perdere primus homo.
Ex uno veniens mors est expulsa per unum;
      Morte bona vitae mors mala victa perit.
Primitiae Christus reseravit septa sepulchri
60
      Nostrae naturae perdita restituens.
Harum nunc rerum celebrantur symbola sacra,
      Dum parent oculis mentibus nota prius,
Dum corpus Christi, dum sacri sanguinis undam
      Et pretium mundi mens pia corde sapit,
65
Dum memores cenam domini revocamus in annos,
      Dum plures odas consonat ipse chorus.
Aeternis epulis, quas mystica signa figurant,
      Digneris Karolum pascere, Christe, tuum
Devotum famulum, qui te veneratur honorat
70
      Aedibus constructis aurea vasa parans,
Cortinis patulis <et> longa per atria tentis,
      Vestito clero murice purpureo;
Presbyteri sancti reboant altaria circum:
      «Perpetuis templis sic erit ipse tuus».


Karolus II Calvus (823 - 877, rex: 843 - 877)

____________

Textus:
Ioannis Scotti carmina
Scriptores Latini Hiberniae XII
ed. M. W. Herren, Dublin 1993